Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Absit autem a me, ut quidquam de libris beatitudinis tuae adtingere audeam. sufficit enim mihi probare mea et aliena non carpere. ceterum optime nouit prudentia tua unumquemque in suo sensu abundare et puerilis esse iactantiae, quod olim adulescentuli facere consueuerant, accusando inlustres uiros suo nomini [*]( 14 cf. August. in Hieron. epist. LXVII cap. 7 et Isocrates X 64 14 Eccli. 22, 6 21 cf. Kom. 14, 5 ) [*]( 2 sed epist. om. W 3 nostr.] meum !p! diaconem LB hoc C exempla l 4 in qua hort. eras. B orta**ris C me om. B TcaXtvcpdiav uarie corruplum ineodd. palinodianinmg. m2B supra tyFLDMCl quoddam B 5 apostolo capitulum B immitter WB stesicorum CB**stesicorum (stersicorum m2) M hic tesicorum $ uituperationes FDMl 6 ut] et W 7 reciperit La.e. W reciperet aFIB 8 et om. $- 8 n X pep H m. W epichirem. M epicherem. B epicirem. D epicerem. aL epiceriem. C epicereum. I episcerem. F tuus ex tua m2W uidereturLZ), Wp.c.m2 uidetur 9 credendam Ma.c. credendo C respondendum l putaui*F 10 ante om. W uoluissem*J5 tum L esse om. Cl essem D 11 si F rescriberem aFLDCB,Ma.c. morum D et] acF 12 languescenti i 13 adsedimusMOl assideremus ç quis Fa.r.M 14 oblitus sum l 15narr. esti 16 scribe uel] scribere*L mitte*F ut] et L ranguore W 17 in om. %C uersemus L 19 tuae beat. g 20 audeamus W 21 capere Fa.c.m2 22 pueribilis Fa.r.L iactantia )

236
famam quaerere. nec tam stultus sum, ut diuersitate explanationum tuarum me laedi putem, quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. sed illa est uera inter amicos reprehensio, si nostram peram non uidentes aliorum iuxta Persium manticam consideremus.

superest, ut diligas diligentem et in scripturarum campo iuuenis senem non prouoces. nos nostra habuimus tempora et cucurrimus, quantum potuimus; nunc te currente et longa spatia transmittente nobis debetur otium simulque, ut cum uenia et honore tuo dixerim, ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse uidearis, memento Daretis et Entelli et uulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem. tristes haec dictauimus; utinam mereremur conplexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus!