Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi uiderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putaui, ne forte me respondente laesus iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem et sic rescribere. accessit ad moram sanctae et uenerarabilis Paulae longa infirmitas.

dum enim languenti multo tempore adsidemus, paene epistulae tuae uel eius, qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus memores illius uersiculi: musica in luctu inportuna narratio. itaque, si tua est epistula, aperte scribe uel mitte exemplaria ueriora, ut absque ullo rancore stomachi in scripturarum disputatione uersemur et uel nostrum emendemus errorem uel alium frustra reprehendisse doceamus.