Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ergo, qui ieiunia, id est conuersationem angelicam, imitantur in terris et meminerunt illius dicti: regnum dei non est cibus et potus, sed iustitia et gaudium et pax et laetitia, per continentiam breui et paruo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes angustias mitigant, quia in hoc stadio pro uirtute pugnantibus finis erit aliquando certaminis. qui autem pugnam ineunt contra uitia et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana condicio, scientiam adpetunt futurorum, per speculum et imaginem sensu et fide caelorum regna cernentes consequentur aeterna praemia et nullo temporum fine claudenda.

dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt et, quod receperint, tribuunt ad eandem mensuram bis in [*](13 *Rom. 8, 37 18 *Rom. 14,17 26 cf. I Cor. 13, 12) [*]( 1 legis] linguis U 2 tabo T diffluebant 5 3 spe fut. U 4 lassabantur (n exp.) T tort.-lassabatur om. T lassabantur (n exp.) V 7 feruentes Ta.c.U 13 his in mg. V 15 uncit U 18 et om. TV meminerint V 19 iusticie V 20 et laetitia] leti U per] ad U isti per g 21 et multo] multoque U 23 studio V 24 qui autem] nam qui ç 25 dicarunt V 26 conditio V 29 decresc.] add. at crescentes in mg. V 30recipiunt 5)

223
anno conuenientes nec manent in eodem statu, sed breuitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diuersitatem. namque dies ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur et rursum nox recipit, quod largita est; dumque uicissim et tribuunt et accipiunt et orbe quodam, quod paulatim amiserant, decrescentes sensim et crescentes recipiunt, creatoris dei interpretantur sapientiam.

atque ex hac uicissitudine spatiorum uel menstruus lunae. orbis efficitur uel solis sua per uestigia reuertentis annus inpletur, dumque crescunt dumque decrescunt et lapsui praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora conmutantur. unde et luna prudentissimo dei artificio condita et formarum mutans uarietates ad plenitudinem tendit et festinat ad diminutionem, ut, quidquid crescens adquisierat, perdat amittatque decrescens, nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens de paupertate pergit ad diuitias et de diuitiis redit ad paupertatem ipsa diuersitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans.

-quis uero possit digno sermone exprimere solis cursum et anni circulum rationi menstruae congruentem, dum per quattuor uoluitur tempora et in se semper reuertitur eademque mensura conscendit atque descendit et aeterno ordine labitur, ut, quod lunare spatium triginta diebus inplet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni uertentis efficiat? cumque ad aequalitatem diei noctisque peruenerit et parumper in libra iusti cursus steterit, festinat ad inaequalitatem deserens, ad quod peruenerat.

quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in uolumine suo dicere: gyrans gyrando uadit spiritus et in circulos suos reuertitur spiritus, annuum solis cursum significantem, qui eadem temporum rota in semet reuertitur rediens ad ea, unde profectus fuerat. [*]( 26 *Eccle. 1, 6 ) [*]( 2 ut—faciant] et-faciunt U 3 ordines et circulos suos U ordinem et circulum suum coni. Vall., sed nihil mut.: cder Tag macht in gesetzmaessiger, im Ereislauf der Jahreszeiten stets wiederkehrender Ordnung Anleihen bei der N acht\' 5 pro et om. V 6 et s.l.V, om. T 8 eficitur U, Va.c. 9 pr. dumque] dum TV alt. dumque] at (d T) que TV lapsu TV12 mutuans Vp.c.m2 _ 13 demin. Ta.c. 15 alt. de s.l.V 16 form.] forme re V 18 menstruae siue lunari g 20 et om. V 22 reficiat T, Va.c. 24 equalitatem Va.c. 26 auriamus U girans girando UV 28 spiritu V qui U, om. TV eadem enim s )

224