Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sancta uero caelestisque sollemnitas radios nobis sui splendoris emittens nullis spatiis terminatur; cumque sanctorum certamina et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedent perpetuum gaudium et aeterna festiuitas. unde perfecti uiri animas suas ab omni errorum caligine separantes iam nunc festa decantant:

introeamus portas eius in confessione, atria eius in hymnis saluatoris aduentum laetis uocibus personantes. cum enim in toto orbe regnaret malitia et tenebras humanis oculis daemones offudissent neque posset eis ullus opitulari iuxta illud, quod scriptum est: respexi, et non erat, qui auxilia retur; consideraui, et nullus, qui susciperet, ut finem\' haberet aliquando inpietas et destrueretur idolatriae fraudulentia, uiuens sermo dei nihil de nostra relinquens similitudine absque solo peccato, quod substantiam non habet, nouo modo ad nos uenire dignatus est, ut fieret filius hominis et permaneret dei filius.

natus, quippe ex uirgine hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant, ex operibus uero et signorum magnitudine deus inuisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc uirtutes significabant deum seruilis formae uilitate coopertum. quamquam enim tradiderint eum Iudaei et crucifigendum uocibus inpiis conclamarint interfectione corporis eius deum blasphemantes, immo occisione carnis dominicae serui inpietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis uirtutis praeberet exemplum, dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, inpassibilis diuinitatis permanens maiestate et carne passibilis iuxta beati Petri repertus eloquium.

et ideo pro nobis patiens non fugit mortem, ne nos timore mortis eius pro pietate bellantes uictoriam perderemus. nam si timuisset crucem contraria his, quae docuerat, gerens, quis discipulorum eius libens pro religione pugnasset ? inridetur itaque ab stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subiecit fidei et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. cumque magnitudo uirtutum eius omnibus clareat, [*]( 5 *Ps. 99; 4 10 *Esai. 63, 5 24 cf. I Cor. 2, 8 26]cf. I Petro 3, 18 I ) [*]( 3 succedet TV 10 respexit V 11 nullus] add. erat in mg. V 12 ydolatriae V idolol. g 15 filius dei TV 17 et in mg. V 18 hominum TV 21 conclamauerint U 22 dominum T 27 pro pietate (= pro religione 1.29) coni. Vall. propie(ę U)tate codd. proprietate ç 29 eius om. V libenter U 30 ab] a ç 32 clareat] enitescat s )

225
blasphemare non cessant.

ille uero, qui inridetur, deus operibus demonstratus est, ut daemonum templa subuerteret, ut Origenistarum inpietatem argueret uersipellem, quorum auctor Origenes ita aures simplicum et leuiorum sua persuasione decepit, ut solent in litora ex alto uenientes inlidi gurgites et in semet spumanti mole confringi.