In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. mutat luna suum; quos perdit colligit ignes
  2. cornuaque extinguens perturbat lumine frontem;
  3. mox tamen ardescit conpleto circulus orbe,
  4. noctilucum lumen pascit sata sidera luce:
  5. haec tamen, aeterno quae uoluit machina aethrae,
  6. non tantum pictura poli est, nec celsa uoluntas:
  7. mens ratioque subest et rebus utilis ordo.
  8. hinc doctrina uenit terris, hinc denique cunctis
  9. consilium agricolis et qui maria alta pererrant,
  10. ut, se quaque ferant, luces praedicere possint,
  11. uenturos norint imbres siccumque serenum,
  12. tempore quo tauros campis inducat arator
  13. et dubium temptet securus nauita pontum.
  14. Instructos ignes caelo, pater optime, teiTas
  15. excolere adgrederis et munere donas opimo
  16. regna hominum pecudumque larem requiemque uolucrum
  17. planescunt campi, colles tumor arduus effert.
  18. [*]( 72 ornamenta domus sunt m 73 queis m fulcis m fulsit Weitz. summa m 74 parens Bbm patens f 79 adque B elementi f 80 o B en nt nona cursum omnia B 81 et quos f limite m 88 ardescet B conpletoj B 84 lumen aeter noque pascit (sed media uerba pr. m. del.) B 85 Haec B Weitz. Nec bm aeter noquę B machina uoluitur m aethrae petre B aethre b aethere m axe f 86 nec c. u. sed celsa uolanti OBarth. 87 utilis Bb commodus m 90 quaque m quaeque B 93 tentet m 94 ignibus instructo m 95 aggrederis m donas et munere m )
    235
  19. subsidunt ualles. florentia prata uirescunt
  20. saxaque durantur, pinguis se gleba resoluit,
  21. rumpuntur fontes, fluuiis genus arduum unde est;