In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. herbarum uaria consurgunt gramina campis.
  2. Iamque seges tenera fructum fundebat arista.
  3. cum iuga nulla forent nec uomis nullus aratro.
  4. mugiret nullus proscissis taurus in aruis.
  5. ecce etiam uitis madido iam plena racemo,
  6. expers falcis adhuc et duri nescia ferri,
  7. pampineas celsis texebat collibus umbras.
  8. diuersa exoritur uariarum forma ferarum,
  9. quadripedes animae nec non repentia terris
  10. nascuntur, pictis uolucres per nubila pinnis.
  11. His ubi perfectis genitor iam diuite mundo
  12. cuncta uidet curam magni deposcere regis,
  13. qui mare. qui terras atque omnia nata gubernet.
  14. quique altum spectet caelum laudetque potenter
  15. munera magna dei, ne sint haec condita frustra:
  16. tunc Faciamus, ais. hominem." dic. optime. cum quo
  17. conloqueris ? clarum est: iam tum tibi filius alto
  18. adsidet in solio et terras spectat amicas.
  19. sed Faciamus, ais, hominem, cui uultus imago
  20. noster erit, manibusque meis procedat in aeuum."