In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. et dat cuique suum disiecta nocte colorem:
  2. instigat animos opera ad maiora calentes.
  3. exacuens uariis mortalia pectora curis.
  4. quo mage forma dies uitae, nox mortis imago est.
  5. Tunc condens pater astra polo ac lumina didens,
  6. sidera distinguens uariis pertecta figuris.
  7. lucifer exsurgit roseus et fulgidus ore
  8. uesper: puniceos spargit Aurora capillos.
  9. Anguis agit sudum, inportant Pliades imbres.
  10. sunt luga, sunt Plaustra. gemmantes flore Coronae
  11. [*]( 62-Mico: Instigat—calentes. Alchimus. )[*]( 46 quoque Ooustant. 47 post u. 48. sed ordine statim correcto, B laborum B eorr. m 48 limite Cottstant. 49 linquuntur m. ac finem non t. u. m 50 alma ex cclma B 53 parabat b 54 solers m 55 aethereis m 60 uarie bm uaria B uarias-oras JVeitz. 62 instigatque m que om. B Mico. opera ltlico m opere B 64 est om. m 65 polo ac lumine uidens Bb corr. p polos quoque 1. donans m (polos ac Weitz.) 66 distinguens Bb distinguit m pertexta Weitz. per tecta Coustant. 67 exurgit m roseusque m 68 spargitque m 69 inportant B ast important m Pleiades wt 70 plaustra et m coronas B )
    234
  12. signaque bis senis annum uoluentia formis,
  13. multaque praeterea celsae domus ornamenta.
  14. quis saeclum fulcit signis et regia summi
  15. picta parens uaria stellarum luce coruscat..
  16. sed soli lux maior inest, quem munere largo
  17. excultum, genitor, pleno dignaris honore.
  18. igneus ille iubar praecelso uertice tollit;
  19. ore rubens patulo, caeli per moenia fertur
  20. astrorum ductor, mundi uigor atque elementa.
  21. ecce aliud mirum, mirum decus o, noua cursum