In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. conplectens spatia, celso suspenditur orbe:
  2. terra grauis pigro descendit pondere ad imum
  3. ac, semet defixa, salo fundata resedit.
  4. esset ut spatium uacuae regionis apertum.
  5. [*]( 20 nouerit Jib corr. m 21 ex te m haut B1 haud B2 25 et atque m premerent m 28 tum disponens B tumidis ponens b tumidi ponens m 30 promsisti B prompsit ipse m prompsit (om. ipse) f 31 tenebras B corr. m 33 nomine bm numine B momine Weitz. 34 Motaque B corr. m Et commota f maturo] natura m 36 locus Bb corr. m 37 et confusa simulj et confusa prius JVeitz. (ex b ?) et iam confusae m 38 formas B frusta m 40 passus m 41 conpl.] B spacio m 43 scelo B 44 essetque ut m aperto Bb corr. m apertae Coustant. )
    233
  6. qua tener incedens mortalia pasceret aether.
  7. quoue exire patris possent tot munera rerum.
  8. ortaque ferrentur nullo per inane labore.
  9. diffusae coguntur aquae: mox limine certo
  10. liquuntur maria nec finem transilit unda.
  11. Tunc oritur lux alma. dies quae iussa uocari
  12. nascentem tenero perfudit lumine mundum.
  13. munus opusque tuum prodens. tua maxima dona.
  14. condere quae genitor patria pietate parabas.
  15. utque hominum sollers posset clarescere uita.
  16. artibus aetheriis quae totas ducere luces
  17. gaudet et ingenium diuersa laude fatigat.
  18. insequitur nox atra diem densaeque tenebrae.
  19. corporibus somnos quae ferrent. otia fessis.
  20. et cunctis unam faciem similemque figuram.
  21. namque dies uarie rerum discriminat ora