In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. ex se principium cui contigit. haut manet alter
  2. auctorem casus: nascentia terminus urget.
  3. omnia cum tegeret nigrum chaos altaque moles
  4. desuper urgeret informis corpora mundi
  5. et caliganti premeret serotina morte.
  6. nec species nec forma foret, deus intus agebas
  7. corporibus tectis mixtus, secreta potestas.
  8. iam tum disponens nascentia moenia mundi
  9. et uarias rerum facies animasque futuras.
  10. utque caput uicta prompsisti caligine noctis.
  11. sublimem attollens uultum sensere tenebrae.
  12. mox dominus rerum somnos discussit inertes,
  13. pigraque materies trepidauit nomine pulsa
  14. commotaque simul maturo conscia partu.
  15. scinditur ingentis cumuli per.plurima corpus
  16. membra, locosque simul metantur semina iussu.
  17. et confusa simul descendunt uiscera molis.
  18. sectaque per partes formas spectantia frustra
  19. iam calor intus alit et blando suscitat igni.
  20. Ac primum caeli pansus liber, omnia mundi