In Genesin Ad Leonem Papam
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- Paruimus monitis tua dulcia iussa secuti,
- antistes Christi. quae dabas ore pio.
- an ego non canerem tanti praeconia patris,
- munus opusque dei dum mihi lingua foret?
- rauca quidem stridens et nullis digna coturnis,
- ingeniumque iacens: sed libet alta loqui.
- Dignum opus et iustum semper tibi dicere grates.
- omnipotens mundi genitor, quo principe cuncta
- em sumpsere diem atque exorta repente
- post tenebras stupidi spectarunt lumina caeli:
- gens hominum pecudesque ferae milleque uolucres
- et quae per liquidos discurrunt agmina campos,
- omnia per temet, ex te, qui maxima condis:
- ex te nata, pater; nec patris est pater alter:
- tu caput es capiti, primi tu fontis origo,
- primus apex rerum, primus sator, omnia condens;
- nec tamen ex alio ducis genus: ipse perennis [*]( lu nomine domini nostri iesu christi incipit metrum sancti hilarii pectauensis episcopi in ge . n . si. ad leonem papam B (Laudun. 273), titulus cum uu. 1-131 interiit in A (Laudun. 279) Hilarii pictauiensis Episcopi genesis: ad Leonem papam m (Morelii ed. Paris. a. 1560) b = Basiliense exemplar a. 1570, cuius lectiones Ioh. Weitzim exscripвit, f = G. Fabricius, littera p meas indicaui correcturas. )[*]( 2 antestis B dabus Bb dabat m 3 nonjnunc Bb 5 strident f coturnis] coronis m 6 iacetf 7 iustum est m 9 adque B reperte B 10 stupido-caelo B corr. p lumine B 11 mille adque m pictaeque f 13 temet] te sunt f ex te] per te m 14 nata m nate Bb nec iam patris m 15 caput es m capitis B capiti primi tu] primique caput tn m )
- spiritus. antiquo uiuens per saecula motu.
- semper eris. quia semper eras: non mortis egenus,
- qui natalis inops nec finem noueris aeui.
232