In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. non timuit captusque dolis se praebuit angui,
  2. stat reus. et nudus deiecto lumine uestem
  3. inplorans dominumque fugit uultumque recondit.
  4. culpa comes sequitur, peccato obnoxia uita
  5. debilitat uires, caelo uenientia dona.
  6. aethere demissus paulatim deficit ignis.
  7. frigore peccati torpentia corda rigescunt :
  8. cura cibi uentrisque subit et cura tegendi
  9. corporis. et sacrum subeunt mortalia pectus.
  10. Nascitur hinc proles peccati, germinat inde
  11. deterior multo suboles, peiorque priori
  12. progenies sequitur, gradibus ad crimina crescetis.
  13. crimina quae stimulis acuunt dementia corda
  14. [*]( «• n 149 adque B 150 hinc quoque sidera m cun ta B 151 po tus B 158 animi m 154 et uia] uirtus m 156 et rerumJ rerum cui m 157-165 sinistra pars uersuum obrepta A 157 uice sit genitoris uel uice sitque regentis haesitans scripsi p uices • aq : erogau\' AB fieretque b uiuatque perennis (ex Victorini secundis curis) m fiatque perennis Weite 159 possedeat B 160 uetitu AB pasceret A parceret B 161 agui A 162 ues/tem B 163 inplorans] B fuitif 164 culpas AB 161aguiA162ues/temB163inploransnfuitB164culpasAВ 165 uires] uirus (i. ut uirus) CBarth 166 pa llatim B 168 subit et] subibat m 170 geminat AB 171 multa A soboles multo m prior est B (non A) 172 ad ] per m )
    238
  15. teque. pater. uariis armant terroribus ultro.
  16. Tum primum uenti coepere incumbere terris,
  17. intempestiuus descendere nubibus imber:
  18. fulmina tum primum caelo deiecta sereno.
  19. horrida tum grando turbatos uerberat agros.
  20. tonitrua altisono infractus murmurat aether.
  21. nec tamen ista malos reuocant: furor impius orbem