In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. <et> iusti laeuique simul sensusque doloris.
  2. tu uero. omnipotens, priuato munere largus
  3. erga hominem manibusque tuis operisque fauore
  4. inpendens, patria pignus pietate colendo.
  5. ne quid diuinis modo desit uultibus, ignem
  6. aetheris inspiras et sacrae mentis opimam
  7. indulges partem permixtus corpore toto.
  8. hinc meminisse licet ueterum. praesentia nosse
  9. [*]( 124 chara m lateri B 128 nec) et non m 132-137 initia tantum et exitus uersuum adparent, intermedia abrepta sunt A 132 aetheream m i i» faciem primum m 133 sublim a B 134 coelus m ex pectantibus B .. spectantibus A 135 manus Ab many (i. manum) B 136 adque B (non A) domumum B 137 facundae p B teste Quesnellio fecundae B, in A lacuna est, fundendae m 138 mutum CBarth. motu ABb motum m 189 et p est Al>b ut m 140 Venarum: a ex e B sanguem B sangug (et fIlarg. Nota sanguS) A sanguen m 141 Et iusti p Iusti B Iuste A Iuste b leni ABb Laetitiaeque sinus duri m (in cod. Sti Victoris sic al. add.) doloris bm dolores AB 144 inpendens] AB 14fi et] set AB 147 permiscens m toto b totam Abm 148 Hincpcum CBarthio et TVeitzio Tunc m I.une A Lun%B Et Vi praescientia menti b )
    237
  10. hinc datur atque animae fas est uentura uidere;
  11. hinc loquimur canimusque deum. hinc sidera cuncta.
  12. terrarumque uiget cultus, pontusque mouetur;
  13. hinc artes nomenque, pudor. prudentia, iustum:
  14. hinc animae surgunt fortes. hinc pergit honestum
  15. et uia quae ducit castos ad limina caeli.
  16. Ergo hominem pleno perfectum munere tems
  17. praeponis, genitor, pt rerum tradis habenas:
  18. cuncta habeat subdatque sibi. uice sit genitoris:
  19. telluris dominus, famulus tuus, omnia mundi
  20. possideat, tantum domino tibi seruiat uni.
  21. Postquam primus homo uetito se pascere ligno