In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. obsidet et laxis rabies defertur habenis.
  2. bella placent caedesque simul. periuria. fraudes.
  3. mentirique libet. rapere est amor. abdere furta:
  4. nulla fides populis. nulla est iam ueritas usquam.
  5. Diluuio abluitur terrarum crimen et undis,
  6. uirque unus residet generis populique refector.
  7. atque unus. multi per quem data luce renati;
  8. arca tegit paucos. castrorum semina seruans.
  9. iam tum uenturi facies monstrata lauacri.
  10. susceptos fido seruans ecclesia partu.
  11. Postquam diluuii cecidit tumor, unda resedit,
  12. ales paciferae folium portauit oliuae.
  13. iam siccis reuolans pinnis dedit omina pacis.
  14. Tum populus surgit melior, tum purior undis
  15. gens hominum. magnos terris paritura nepotes.
  16. inde sacerdotis in caelum dedita corda.
  17. [*]( 174 armante proribus ultro AB corr. p armsnt ceteris omissis b m, in Victorino sec. m. ad fulmina factis adsuitur; armant punire periclis f 175 uenti coepere p uenit opere ABb uenienti operas m mala coeperunt f 176 descenderc ABb descendit m nubis B ymber AB 179 Et tonitrua AB Et tonitru m Et del. p confractus m 180 orbe AB m 181 obsidit AB 182 cedes AB simul// B 184 umquam A usquaai B usquam m nulla est reuerentia ueri f 186 uirque et unus B 189 ante 187 et 188 posui p 189 adque B multi p cum CBarthio multis AB m 188 iam tum] iam iam m 190 susceptos A susceptor B O fldo B fidos A ec lesia B sed septus seruans ecclesia partim m sed septos serbans ecclesia parua tenetur / 191 undal et unda A et und? B 192 alis AB 193 pennis m omina B9m omnia ABxb 194 meliorj maior f uu. 197—203 initia tantum restant A )
    239
  18. hinc inter flammas pueri cantare parati.
  19. et puer, inpasti quem non tetigere leones.
  20. tum reges cecinere deum, tum uera prophetis
  21. ora sonant caeli subole splendentia terris.