In Genesin Ad Leonem Papam

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, In Genesin Ad Leonem Papam

  1. inde, opifex rerum, adsumis mollia terrae
  2. atque uirum formas, cuius de costa cupito
  3. fit mulier uultu: mulier de costa uiri fit,
  4. [*]( ) 99 g cba B 100 11. genus arduum u. e. Bb 11. cunctis genus u. e. m cunctis genus amnibus u. e. f 101 uariis m 103 uomis B uomer m ullus Weitz. (b ?) aratro : incerta o litt. B aratri m 106 expres B 108 ferarum: f ex m corr. B 109 quadrupedes m 110 pennis m 111 perfectis: is ex as corr. B 112 magni curam m 118 adque B corr. m quique f gubernat b 114 potentis m 116 ais B eis b ait m quocum uel quicum Weitz. 117 Conloqueris B Non loqueris b Nunc loqueris m 118 respectat m exspectat (i. spectat) Oovstant. 119 cui m cuius B 121 adsumis tibi mollia m 122 formans B corr. m de B mox m cupido B corr. m 123 de B nam m )
    236
  5. quo mage cara uiro et lateri sit coniugis apta.
  6. o felix animal. summi cui dextra tonantis -
  7. est pater; o felix nimium. qui ducis olympo
  8. et genus et formam; si te non noxia terrae
  9. decipiant uitia nec blandus subruat error.
  10. numen eris caeloque redux mirabere regna,
  11. quae promissa bonis fido pater exhibet ore.
  12. nam tibi multa deus nascenti contulit ultro:
  13. aetheriam primum faciem uultumque paternum
  14. incessumque pedum rectum. sublimia colla,
  15. ne qua mora in caelum oculis spectantibus esset;
  16. tunc alacres promptasque manus uitaeque ministras,
  17. atque domum diuae pectus rationis et alti
  18. sedem consilii. facundae uocis honorem.
  19. haec soli concessa homini : nam cetera mutum
  20. et pecus obtinuit. uentrem, praecordia, neruos.
  21. uenarum riuos et sparsum corpore sanguem,