De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. "Ecce secunda mihi partus producitur aetas:
  2. quam similis fratris formae! si pectore duras
  3. et sequeris primi partus uestigia nostri.
  4. esse meus poteris; poteris reparare salutem,
  5. quam iam frater habet, matris praecepta secutus.
  6. pone metus, regisque minas contemne furentes
  7. regnaque, quis cursim labentia tempora dantur.
  8. non poterit post ista tibi rex iste nocere ;
  9. sed poteris post haec tu regi, nate, nocere.
  10. temporis ecce leuis conscendere cogeris ignes!
  11. uirtutis locus est: languentem pone timorem:
  12. esto memor nostri generis, si sensus inhaeret.
  13. hic qui sceptra tenet, regno qui saeuit, in isto
  14. tempus inane agitat regno, uitaque carebit
  15. damnatusque nocens\' aeternos sentiet ignes:
  16. tu securus eris, turba comitante piorum.
  17. adspice nate meos uultus et suspice caelum
  18. auctoremque deum, per quem tibi uita paratur.
  19. fac melius, fratrisque tui uestigia calca:
  20. non quod iste iubet, sed quod deus imperat, audio "