De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. tu poteris durare diu, si tempora uinces:,
  2. perfida ne superet sanctos uiolentia regis,
  3. utere consilio matris, nec damna timebis.
  4. fortior esto aere saxoque potentior ipso;
  5. ingredere ut iuuenis, patienter uince dolores."
  6. Ille modo ad matrem uultus, modo tollit in altum,
  7. dumque tacet tacitusque rogat, quem debet, et orat,
  8. non sensit rapidos subiectis cratibus ignes.
  9. corpus inane fluit; mater gauisa dolore est.
  10. et dixit: "Vici : uineam sic saepius, oro;
  11. duret natorum uirtus incognita regi,
  12. sed iam nota deo, populi qui pectora nouit."
  13. Finierat primi partus fecunda dolorem,
  14. [*]( 46 quot p quod P quos Lf nam C 48 perdas] perdat C perdam f tlu. 49 et 50 demnt f 49 inpositos] C subiectos CB urure P r 50 ipsas uos C 52 foecunda P 54 protendens Cf p otendens P portendens LB 59 tu nunc] tunc B nunc nunc / 60 summe P 61 tempora: e rec. m. ns. P 64 soxo P 67 et orat] timetque / 68 consensit B conscendit / 69 gauisa C grauis a (r recentissima m. deletum) P granis ipsa resultat Lf 70 uincam] inaictay 73 foecunda P dolorem CPL laborem f )
    243
  15. sed remanente metu pro pluribus anxia mater;
  16. dissimulatque tamen, ne regem gaudia tangant.
  17. rex stupet Antiochus nec credit posse sequentes
  18. poenae tale genus simili peruincere sensu.
  19. coepta iubet peragi; mater non territa mansit;
  20. sed tamen ut uidit pallentem adsistere natum.
  21. haec secum uoluens aliqua iam parte leuatur: