De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sicut. erat monitus matrem caelumque uidere,
  2. [*]( 74 sed manente L 76 antiocus L credit VLf redit B credat C posse C idem in P rec. ss.. ipse PBf forteL 77 sensui pr..ss. L 78 peragit JP1 79 adsistere] C 81 scda L quam] qa B 84 reperire/ O 85 precepta CP 86 contempne CL u. 89 deest C nate L 91 Sed uirtute opus est / 92 Sume mores nostri (i. Si memor es n.) C Esto memor nostri ceteri 94 mane B agitat P cogit C putat Lf uita regnoque L 96 priorum B 97 aspice UJ meus L 99 fac PL hac CBf melior C 100 non] neue / )[*]( 16* )
    244
  3. constitit atque hilari uultu contemnere regem
  4. coepit et, ut ridens, ardentes inruit ignes
  5. conlapsusque iacens anima superante quieuit.
  6. mater ut hoc uidit, rigido sic ore locuta est:
  7. "Felix parte aliqua sum: iamiam non potes omnes.
  8. saeue tyranne, meos cruciando uincere natos.
  9. te grauior mox poena manet, crudelis, inique;
  10. quam patiere breui; deus haec namque omnia cernit."
  11. iam duo securi contempto rege manebant,
  12. spes melior iam matris erat: iam tertius instat
  13. ecce locus poenae: si poena est uincere regem,
  14. et seruire deo: laus est. non poena furentis.
  15. tertius adtrahitur iuuenis frendente tyranno,
  16. qui nondum satiatus erat; furor intus et ira
  17. saeuibant pariter. quod fortia pectora fratrum
  18. uiderat inpauide regis superasse furorem.
  19. constitit ante pedes iuuenis florentibus annis,
  20. egregius forma, dignus qui regna teneret,
  21. dignior Antiocho. et sic meliora secutus