De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister;
- uos famuli parete mihi! date digna furenti
- femineo tormenta malo; seruire furentem
- femina me cogit: quod plus est, femina uincit
- regis iussa sui! sed non inpune locuta est: [*]( 20 inprubal C pertes P 21 ratione meum: m ell. itt rus. P satiabo/ 22 suatullit C aspesit (0 23 loquta P 24 ga/zas (z ante z eraso) P r tiranne L 27 t mpore P 28 non CP nam Lf lubricaj lubscit B 30 uerbera C P pr. m. in marg., uulnera PLf 31 potes Pf potest CL annis ex armis ut uid. P 32 mihi] ni L 33 quid post natis] quod CB n dire L 35 .. pes B 36 tep ullum (n rec. RS.) P 37 quaeso] tu I O nufli L quia] id quia / 38 antiocus L 39 Kon tulit / 41 parea gemiles P 42 furenti : i e.r e pr. P 43 seruire] secure L sacuire / 45 iura L suis et C inpune] C.. )[*]( XXIII. Cypr. poet. )[*]( 16 )
- membratim perdam septem quot perfida natos
- intra se retinet: quorum qui primus habetur,
- hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos,
- cratibus inpositos subiectis urere flammis
- cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos.
- poena autem manet haec; celeres decet esse ministros."
- Interea fecunda parens iam crine soluto
- stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo
- ubera protendens, natorum alimenta suorum,
- non confusa aperit, natumque ut uidit ad ignem
- constantique gradu fortem procedere, dixit:
- Tu mea progenies, tu primus respice matrem.
- tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!
- te primum peperi, tu nunc imitare parentem:
- sume meos mores et regem uince tacendo.
242