De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- hac certe ratione meum sanabo dolorem. "
- sustulit illa manus caelumque adspexit in altum;
- emisit gemitus et talia uerba locuta est:
- Tu licet et gazas tradas et regna. tyranne,
- non capimur regum donis, nec munera sanctis
- eripient promissa dei. spes certior illa est.
- quae uitam nobis promittit tempore longo:
- hanc sequor, hanc didici, non lubrica tangere dona;
- sumere diuitias facile est et perdere uitam.
- sed licet et flammas post uerbera saeua mineris,
- nil mutare potes, quod primis coepimus annis.
- uirtute id cum lege data mihi uincere certum est.
- quid nunc, saeue, iubes ? natis quid, dure, minaris?
- hoc solo poteris matrem turbare dolore.
- est mihi namque deus spes; est mihi cura meorum,
- per quam spero equidem te nullum uincere posse.
- caeli, quaeso. faue numen, quia iusta rogamus."
- rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu
- concutit et saeuos testatur lumine uultus,
- miraturque diu, possit quod femina tantum.