De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. solus adhuc etiam reuocas mihi, nate, dolorem.
  2. adnuis. an damnas et me fratresque genusque?,
  3. quod ne forte uelis, oro te et deprecor. audi!
  4. his ego te paruum nutriui, nate, papillis,
  5. his precor, et lacrimas te propter, nate, profundo,
  6. ne remanere uelis: remanebis solus et orbus;
  7. non tibi iam frater est ullus. solacia uitae
  8. quis dabit? heu solus matrem confundere temptas
  9. 375 et genus et patriam, si talia dicta recusas.
  10. o quanto melius uitam seruabis in aeuum.
  11. [*]( 34b future Pf future C iutnra Lb 350 carus Cl\'L om. Bf 351 adtende] CPL 353 te om. cum lanma parua Bf tu L 355 securis P 356 seua CL 357 repetes Fabricius, f 358 sed erit conc.] nusquamcontraria / 359 locos P 360 coinmitentur P comitentur B commiscentur f sedet l 361 saluum quae te cupit esse f 365 tunc] ht L 367 mi f 368 adnuis] P me om. B fratris CB 371 has etiam lachrymas f 372 urbus P 373 frater est ullus] fr super est (s. ullus ss.) L solacia] CP )
    254
  12. si facis ante deum, quidquid fecere priores!
  13. audenter depone metus, depone timorem,
  14. concipe mente deum; uires dabit ille uiriles."
  15. haec dum mater agit, puer ad praecepta parentis