De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. respicit, et solum ut se uidet esse relictum,
  2. sustulit in caelum uultus palmasque supinas,
  3. et sic uoce petens aeternum numen adorat:
  4. quem secum sensu pariter nutuque rogabat.
  5. uinceret ut regem, saeuos ut uinceret ignes.
  6. atque ita non segnis, nec pro puerilibus annis
  7. prosilit intrepidus, medios delapsus in ignes,
  8. et pugnat uictor, donec remearet in altum
  9. spiritus et fratrum peteret secreta priorum.
  10. Dum puer ista gerit, soluerunt gaudia matrem:
  11. iamque ut erat lassata malis, iam uoce negata
  12. spirat ouans; interque manus conlapsa suorum
  13. _ concidit exanimis resolutaque membra quierunt.
  14. sic ipsa et nati sanctorum in parte recepta est.