De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- si patiens fueris; quod te milii, care, futurum
- facta docent. fratrum sanctorum in parte manebis
- et requie securus eris, dum saecula cursus
- saeua suos peragunt. finito tempore longo
- hanc lucem repetens aeternaque regna uidebis.
- non maculata malis, sed erit concordia sanctis;
- nec morti locus ullus erit, nec bella citatis
- committentur equis, sed pax aeterna manebit.
- matri crede tuae, quae te cupit esse salutis.
- heu mihi, cur tristi uultu mea dicta repellis?
- quid refugis? miserere mei, miserere tuique!
- si liceat. prior ire uelim: uetat ecce ! sed ibo
- tunc, cum uictorem te uidero, nate, malorum.
- quid sperare iubes? solus mea dicta moraris,