De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. firma manet. iamque hunc poteras uel uincere regem.
  2. ad quem sic placido mater sermone locuta est:
  3. "Si dare conplexus matri tibi, nate, liceret,
  4. confiteor, soli post uulnera, nate, dedissem;
  5. sed me dura uetat tristisque potentia regis.
  6. deneget amplexus, dum sit uox libera nobis
  7. et liceat meminisse dei legemque tenere,
  8. non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis
  9. tradidit et mundi rector, Mosesque petitam
  10. accepit populoque dedit. cui maxima laus est
  11. nosse deum, meritum cui nos debemus honorem.
  12. tu modo ne dubites monitis parere parentis.
  13. sit uigor et uirtus, penitusque in pectore toto
  14. mens maneat iam plena deo: sit fortior aetas,
  15. quam regem sperare fuit superare iubentem.
  16. o quanta est uirtus, quanta est fiducia forti!
  17. sed iam ne dubites medias peruincere flammas:
  18. uictor eris, mihi crede puer, uictorque redibis.
  19. ossibus et ualidis miscebunt corpora nerui,
  20. seruatas animas iterum in noua uiscera reddent.