De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. sed ne forte tamen rapidus te terreat ignis,
  2. fratrum sume animos aeternumque inuoca numen."
  3. iussa facit tacitusque deum testatur et orat
  4. murmure, quo poterat. puerum non impedit aetas,
  5. non timuit cratem expositam, matrique uolenti
  6. [*]( 237 ue I ne f uidere C (L? f?) 238 perduceris B 241 hinc f 243 couplexus I C 246 denegot p denegat tu sed neget Fabricius 247 meininisse : ni ex ne pr. P 248 datam C (L\'i /?) data P 249 moyses f 255 regi C regem PLf 257 peruicere / 258 mi f II crede///// P 259 uadie P miscebant / nerui PBLf neruus C 262 summe P que inuoral exposcito L numen L nomen CPBf )
    250
  7. paruit et dicto citius super inruit ignes.
  8. cesserunt flammae, cessit dolor omnis et una
  9. corpus et ignis erat: corpus superauerat ignem,
  10. spiritus ante tamen placidas superauerat auras.
  11. laeta dolet tacite mater, pressoque dolore
  12. tristitiam luctusque suos in gaudia uertit.
  13. Interea trepidat et curas corde uolutat,
  14. non de praeteritis, sed de puerilibus annis:
  15. qui superant, ne forte negent; ne forte timorem
  16. concipiant animo. regique accendere malint.
  17. quo minor est aetas, maior metus; anxia secum
  18. ducit heu curas: et iam spes ac timor una
  19. luctantur matrisque piae per uiscera currunt.
  20. spes tamen est maior, natum ut procedere uidit,
  21. et procul exultans: "Video, quid possit in isto