De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus
  2. aestuat et gemitus inter sua pectora uoluit.
  3. consentit cum mente dolor tristisque grauatos
  4. attollit uultus et talia uerba profatur: \'
  5. ,,Haec tua libertas et dura potentia linguae
  6. atque hic, quem tumida portas ceruice rigorem.
  7. sentiet, irati regis quid tempora possint.
  8. si nondum es satiata malis et fingere temptas
  9. laetitiam luctusque tuos in gaudia uertis:
  10. non mutabo necem; gaude, laetare, triumpha.
  11. dummodo sic uincas, ut sis suprema tuorum —
  12. sic furiosa animis natorum funere gaudet?
  13. hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas
  14. ulla potest; decreta manent — laetare superstes.
  15. natis orba tuis. et ne mea iussa morentur,
  16. ordo suos pergat cursus. producite natum.
  17. [*]( 210 tuu] tuus L 211 Saeuitia comitante] Per stabiles fortesque L Saeuuitia P seu uitio / 218 forsitant P tyramne P tiranne L 216 hos] nos B si metuis s. aet.] funestus s. qui aetate f 217 et contempta simul L hi contempta etiam uincent f 219 et uir.] et otn. f 220 euum CP regnante nobis P 221 antiochus : i ex h ras. corr. P anti ocus L tirannus L 227 tempora P tempore CB sententia L uerbera f possit L 228 es C est PLf satiata) uitiata L 229 laeticiam <7B luctus] uultus L uertas LI 230 muta bene esse / 232 natos / funere ex munere (e post r in rnx.) L gaudet PLBf gaudes C 236 pergat] peragat Sichardus (L?f?) natus B )
    249
  18. ne uani pereant ignes dubiusue uideri
  19. rex possit. certe timor est mihi femina nullus. "
  20. Praecipuus de gente tua produceris, ore
  21. et specie mirande puer, cui pectore uirtus