De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- talibus adgreditur dictis monitura timentem:
- "Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.
- quae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate,
- hoc nisi. quod solum durata potentia tecum
- sit simul et uirtus sanctaeque et originis auctor?
- illi debemus, regi quodcumque negamus;
- ille dedit nobis Abraham cum semine sancto,
- per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
- quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac
- tunc, cum iam nullum natum sperare senectus
- sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.
- illa tamen peperit, generisque propagine coepta
- ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes,
- Esau et patria deductus origine Iacob.
- quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam.
- hinc sumus, hinc morimur; genus hoc tibi, nate, petendum est.
- tu tibi pande uiam genitori[que] ac cede priorum,
- quorum progenies totum dispersa per orbem
- inuidiam patitur, dominum quia sola potentem
- mente colit, mixta nec turbae accedit iniquae.