De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- at mater dubitans, gemitus an gaudia sumat,
- haesitat et querulo sic est sermone locuta:
- "Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes.
- sed numera partus, custos ne subtrahat ullum!
- ac, licet ipse uelis, non sum passura, tyranne,
- ut non isto omnes pereant certamine nati.
- temporis ista tui, mutes licet, horrida poena est
- duraque damnatis eadem sententia natis.
- si grauiora putas, si sunt grauiora, minare !
- quodque meos cernis uultus, horrore teneris?
- gaudemus pariter, quotiens decernis in istos."
- Ardet at ipse magis rabida rex concitus ira
- temptarique putat, ne, sicut cetera fratrum
- turba, ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit.
- durat in exitium, quartumque addicere natum
- poenae mox uoluit; lassati namque ministri
- nec regis furias, nec regem ferre ualebant. [*]( nh 134 inlm L ab l 135 qua CP quam L cui l aspcctu P aspectum C aspectus Lf cui turba PL quia turba C non ipsa/ 136 ammoiiitus CL igne L 137 intepidus f menbra P 188 conciderunt P considerant C conduntur Lf flamille trepida r. farnilla f 139 inlaesum] CP reeepitj reliquit L 140 recassit P 141 guadia (au pr. *x.) P 144 numero Bf 145 tiranne L 149 minari C 151 desaeuis/ 1.V2 at] ad P ipsae B 154 ferant l querera CPf 155 addiceve PLf adducore C 156 poene P poenç Lf pene C 157 rogisJ regi P )
- pro pudor! erubuit uultus ostendere matri
- natus et attonita mente confundere coepit.
- hunc postquam stantem submisso lumine uidit,
246