De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. quid tibi cum tristi uultu? quid lumina terra
  2. fixa tenes? caelum potius caelique parentem
  3. conspice! ne dubita, mater tibi prospera monstrat.
  4. [*]( 159 attonita CLBf attonitam P coepit confunderc mente L 160 aurata misso CL 161 adgrediturj CL 162 a primo] a trino / 164 dura L 165 et add. p om. libri orig. auctor] jiropaganis ortum l 168 Per quam P 169 qui nascitur Isac dmmt spatio relicto L quia p qui C cum f enim PB isaac C illi f 170 tunc CLb tum P 172 ille L tamen] que cum f cepta P septa.f 173 ex insperate L 175 quoscimus L 176 hinc morimur VLf hinc corimur C hinc orimur Stchardus 177 genitori I Lf generis C queom.f accede ω corr. p 180 mixta PLf mute C 181 terra p terrae Cf terram FLB 183 dubites I mostrat P )
    247
  5. quidquid inest, patienter adi; comitare ualenter
  6. turbam, nate, meam numerumque hortare sequentem."
  7. sic dilecta parens, luctus et gaudia miscens, -
  8. finierat claros monitus: tum luminis orbes
  9. ipse leuat matremque oculis intendere coepit.
  10. nil iam triste gerens habitu uultuque fatetur
  11. se timuisse nihil nisi tristia uulnera matris
  12. per partus diuisa suos. sicque ipse tenentum
  13. elapsus manibus cursu contendit in ignes.
  14. mira loquar: non flamma comas, non contigit ora;
  15. corpus ut exanimum flammas superarat et ignes,
  16. ore patente, tamen tacito, qua spiritus iret,
  17. unde acceptus erat, pariter cum sanguine fugit.
  18. hoc ipso gauisa parens, quod, qui modo tristi
  19. constiterat uultu, fretus mox pectore toto
  20. paruerit monitis et regis tempserit iras.
  21. sic est orsa tamen, cum rex dubitaret in illos,