De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- regna. uolente deo. mater cui talia fatur:
- "Accipe. nate. tuae securus dicta parentis;
- accipe, ne segnis perdas uirtutis honores.
- sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes.
- iam meliore loco. quam regna labentia regis.
- quorum si proprios attingis pectore sensus,
- uictor apud populos regem superasse fereris.
- sicut fama tuos iam misit in omnia fratres.
- his accede, precor; sunt haec aptissima dona [*]( 102 contemmnere CL 103 inru t] CP 106 suiu iam iam] iam sum iam f potis f 107 cremando f 108 te] et L pena P 109 breue P deus] dicitur P namque haec f 112 si paene r L 114 adtrahitur] Cf i• tiranno L 117 inpauide] CPL 120 antioco C antiocc L anthicho P et sicj uerum / 123 ne] nec f signis C segnis ex segrnes (pr. corr?) P 124 fratris B 125 iam] item R labentia PLf dahentia C labantia Becli Tuque loco meliori q. 1. regna.f 126 si C tu Lf om. P attingas L 127 fereris P ferentes / 12K fama : fa ex fu pr. corr. P fratris B )
- contempsisse nefas et iura relinquere regis
- indomiti, quem nulla manet post ista uoluptas."
- at iuuenis tacito mittebat murmure uoces;
- oranti similis palmas tendebat in altum
- subnixoque genu matris pendebat in ore,
- qua licet adspectu corpus cui turba premebat.
- qui simul admonitus cratem conscendit, in igne
- intrepidus certaque fide sua membra locauit. ~
- conciderunt flammae tepida remanente fauilla
- corpusque inlaesum tellus adaperta recepit,
- sancta quoque ad superos anima inuiolata recessit.
245