Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

ceterum Occidentalium fides euangelicis instituta doctrinis patrem in filio, filium confitetur in patre, patrem ingenitum, filium substantia aeternitatis aeternum, id est ut patrem semper, ita et filium semper in patre et natum de deo deum esse, non conceptum, scilicet in eo semper, de quo est.

At uero haec perfidia, non fides, \'deum ex deo\' dicens et \'primogenitum\' commendans et trinitatis nomen instituens uirus suum sub modestia religiosae moderationis obscurat dicens \'deum ex deo\', \'lumen ex lumine\', ut per occasionem confessionis istius ex deo ac lumine deus ac lumen factus a deo, non genitus de deo, id est non de substantia paternae aeternitatis, extiterit ac sic contumelia patris uilescat et filius, si deus ortus ex nihilo est, in \'primogeniti\' uero confessione ordinem quendam ab eius ortu creandis mundi rebus assignent, ut, quia mundus ex tempore est, tamen, licet mundo prior sit, Christus ex tempore sit et non aeternitas in eo (ante) tempora, sed ordo in tempore sit creatis ac per hoc aliquid, quod ante eum sit, relinquatur, qui esse coepit ex tempore, [*]( 3 sq. cf. Gregor. Eliber. de fide 1 7—11 cf. ib. 4 12 cf. Phoebad. c. Arrianos 3 13 sq. cf. ib. 1 13—18 cf. Gregor. Eliber. de fide 3 19 sq. cf. ib. 2 ) [*]( 1 Uerba symboli et textus narratiui in A continua leguntur 2 intentionis coni. Cou mentionis AS\'T inuentionis Fab 4 obseratis Cy obserantis A 8 patre] patrem A. 10 patre] patrem A 11 non conceptum. scilicet A non conceptum scilicet y scilicet] add. et Cy est] add. esse y 12 ad A A in mg.: perfidia hereticorum patefacit 14 moderationis] uenerationis Phoebad. c. Arrian. 1 (uirus sub modestia religiosae uenerationis occultum) obscurat Fed obsculat A, C a. c. occultat C p. c., γ 15 occassione A 16 deus] dm A genitus Cy gignitus A 18 hortus A 19 croandis Marx (Tiibing. Theol. Quarlalschr. LXXXVIII [1906] 391) creantis A creatis tusp. COlI; cj. Gregor. Eliber. de fide 2 nec nOli et primogenitus totius creaturae, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur, ut ex eo seriem quandam c rea n dis mundi rebus aasignent 22 in eo (ante) tempora Fed in eo tempore A Fab in eo Eng ante tempora msp. Cou creatis coni. Cou creati A )

152
(et) dissoluatur in Christo omne, quod deus est, cum in eo non extantis aliquando Mariae ortus a tempore sit.

Quin etiam homines spe omni bona uacui ad occasionem tanti periculi auctoritatem apostolicam pertendunt, quia de eo dictum sit \'primogenitus omnis creaturae\', sed subtrahentes antecedentem consequentemque sententiam aptam doctrinis suis sub apostoli nomine perstruunt facultatem. nam talis est ordo dictorum: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia siue troni siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum et in ipso condita sunt et ipse es\'t ante omnes.

\'imago\' ergo \'dei inuisibilis\' ex nihilo, credo, est et coepit a tempore! aut quia \'primogenitus omnis creaturae\' est ordo quidam in eo conexae (et) congenitae creationis exprimitur! sed non sequitur \'primogenitum omnis creaturae\': \'quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra\', id est in ipso uniuersorum elementorum uisibilium et inuisibilium condita et constituta materia est et idcirco \'omnia per ipsum et in ipso\' ? idcirco \'primogenitus omnis creaturae\', quia in eodem iam a principio omnium, quae effecturus erat, omnia generationum initia constiterunt. atque ita non in ordine creaturarum, quae in ordine constitutae sunt, primus in numero est, sed ipse \'imago dei inuisibilis\', manens per uirtutem efficiendi semper in ipso, se primogenitum habuerit eorum, quae per ipsum in caelo et in terra uisibilia et inuisibilia crearentur extantia. [*]( 1 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 9 8 Col. 1,15 sq. 21 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 21 ) [*]( 1 et add. Cou 3 hominis A 4 praetendunt Cm2 Fab 6 aptam coni. Cou aptant A 7 facultatcm] falsitatem Cm2y 14 credo (ironice diclum)J A ordo Cy 16 et add. Fed in co genitae uel congenitae COli incogta A incognita T, (-ae m2)C creati nis A a. c. m2 17 creaturae: quia Eng creaturac ? quia Cou 20 ipso] ipsu A ipso ? idcirco Fed ipso: idcirco Cou 22 quae Cou qui ACFab constiterunt C p. c., Cou constituer A constituerunt T, Ca.c. constituerat Fab constiternnt. atque y constituer atque A 23 non ita y 24 constituta A sed sc. quia 25 se y sed A 26 ipsum Cy ipso A )

153

Quin etiam haud dissimilis in trinitatis nuncupatione falsitatis eorum contextus est. ubi enim diuersis substantiis filium a patre impio et maledico ore disciderint et in separatis duobus adsistat auctoritas, tertia dinumeratur in spiritu, ut, cum sint pater in filio et filius in patre et spiritus sanctus accipiat ex utroque, in eo, quod spiritus exprimitur sanctae huius (trinitatis) inuiolabilis unitas, heretica parte parturiat trinitas pronuntiata discidium.