Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

ego in te continetur fides nostra in patris et filii nominibus personisque deus unus. neque enim uel inuidia Iudeorum uel odium gentilium uel furor hereticorum aliis potius aduersus nos causis est excitatus, quam quod aeternitatem, uirtutem, nomen filii confitemur in patre. hereticorum autem peruersitas de fide impia semper [*](5—8 cf. Hilar. infra p. 186, 1 sq. 12 sq. cf. Gregor. Eliberit. de fide 3 18 Ioh. 10, 30 19 Ioh. 17, 21 20 sq. cf. Gregor. Kliberit. de fide 7 ) [*]( 2 animaduersione A 4 exsiguam A istius sc. negotii Athanasii synodus Cou synodi A adtullerit A 5 crimimina A G pertiferam A 7 conniuentiam Cm2Cou conibentiam A cohibentiam Cml 9, constanti del. Cm2y 10 perfectae y perfecta A omnes y omnis A 12 ne add. Cm2y 13 quadam Cy quandam A contagione Marx (Tiibing. Theol. Quartalschr. LXXXVIII [1906] 391) contagio Ca. c. contagium A, Cp. c., y adhaerentis y adhaerente Cm2 adherentes A inficeret CouMarx infligerent A infligerct Cm2y; cl. Oregorium Eliber. de jide 3: audientium sensus quadam labe contaminans contagione uitii adhaerentis inficit etHilar. in ps. 1, 10 p. 26: quia contagione-inficiat 15 oportere A 16 sunt] suppl. adeo Cou de deo patre fieret Cy 17 filio] suppl. esset Cou 23 gternitat A aetemitatis y uirtuh1 l\'ab 24 fidei A )

149
exorta est. nam dum occupati uitiis et ab innocentiae operibus auersi inutilium se quaestionum difficultatibus inplicant, inprobabiles effecti uita, uoluntate, iudicio, placere expetunt nouitate doctrinae, postquam ueritatis scientiam perdiderunt.

Cum igitur patribus nostris cognitum fuisset et Arrios duos profanissimae fidei praedicatores extitisse seque longius non iam opinio, sed iudicium labis istius tetendisset, ex omnibus orbis partibus in unum aduolant Nicheamque concurrunt, ut exposita fide populis et in luce intellegentiae cognitionis diuinae itinere directo intra ipsos auctores suos emergentis mali seminaria necarentur. tradebant autem Arrii talia:

\'patrem deum instituendi orbis causa genuisse filium et pro potestate sui ex nihilo in substantiam nouam atque alteram deum nouum alterumque fecisse\', profani in patrem ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari, blasphemi in Christum infinitatis cum paternae generositate expoliantes, ut, cum didicissent ex persona patris: non est deus alius praeter me et filio: ego in patre et pater in me, et: ego et pater unum sumus, sanctae in utroque unitatis uinculum abrumperent non extantis creationis substantiae dantes dei filio domino nostro Iesu Christo initium de tempore, ortum de nihilo, nomen ex altero.

Itaque conprimendi mali istius causa trecenti uel eo amplius episcopi apud Nicheam congregantur. in omnes Arrianos adsensu omnium damnatio heretica decernitur et euolutis [*]( 5—13 cf. Sulpic. Scu. chron. II 35 7 sq. cf. Phoebad. c. Anianos 6 11 sq. cf. ib. 22 16 Ksai. 45, 18 17 Ioh. 14,11 18 Ioh. 10, 30 18 sq. < f. Phoebad. c. Arrianos 18 19—21 cf. Gregor. Eliber. de fide 1 22 sqq. cf. Phoebad. c. Arrianos 6 ) [*]( 2 aurrsi Cm2 auersis A aduersis Cml 3 uitam ACml uoluntatem ACml 5 de duobus Arriis u. Studien I 95 6 se quae A A in mg.: perfidia et contessium hereticorum 7 labes A istius Cy stius A 10 necarentur Cm2y negarentur A 11 arri A 12 in] Cou ex A nouuam A ex substantia noua atque altera CFab 14 blasphemii A 15 Christum Cou xpo AC 19 abrumperent Fed abrumperunt A abruperunt C Fab abruperint Cou non extanti creationis (s postea del.) substantiae C non extantis creationis substantiam uel de non exstanti creationis substantia Cou non exstantis creatione substantiae Wilmart (Rev. Bėnėd. XXIV [1907] 304) 21 hortum A nomen Marx l. c. Wilmart l. c. (cf. Gregor. Eliber. de fide 1: nomen ex altero) non A aut susp. Cou 24 adsensum A )

150
euangelicis atque apostolicis doctrinis perfectum unitatis catholicae lumen effertur. quid igitur fuerit expressum, fides ipsa, ut est exposita, commendat.

INCIPIT FINES APUD NICHEAM CONSCRIPTA A CCCXVIII EPISCOPIS CONTRA OMNES HERESES. [*]( Symbolum Nioaenum (885). )

Credimus in unum deum, patrem omnipotentem, uisibilium et inuisibilium factorem.

et in unum dominum Iesum Christum filium dei, natum de patre, hoc est de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine, deum uerum de deo uero, natum, non factum, unius substantiae cum patre, quod Graeci dicunt \'omousion, per quem omnia facta sunt, siue quae in caelo siue quae in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus-

natus est, homo factus est, passus est et resurrexit tertia die, ascendit in caelos, uenturus iudicare uiuos et mortuos. et in spiritum sanctum. eos autem, qui dicunt: \'erat, quando non erat\' et \'priusquam nasceretur, non erat\' et quia \'ex nullis extantibus factus est\', quod Graeci \'ex uc onton\' dicunt, uel alia substantia dicentes \'mutabilem et conuertibilem filium dei\', hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia. [*]( 4 Textus noster symboli praecipue conferendus esl cum textibus, qui inueniuntur apud Hilar. de syn. 84, Gregor. Eliber. de jide orthodoxa (XX 31 M), Lucif. Calarit. de non parcendo 18. u. praeterea Studien 195 sq. 5 CONSCRIPTAM A 6 ΟΜ̄S NES A 7 unum om. Greg uisibilium] praem. omni- um y Hil Greg 8 in om. Greg dominum] add. nostrum Hil Greg !) dei] add. unigenitum Cm2y pr. de] ex llil patre] add. unicum Greg unigenitum Hil 10 lert. de] ex Hil pr. de] ex Hil alt. de] ex llil 11 greci A graece Hil dicunt] dunt A 12 pr. siue om. Hil alt. siue quae] etHil terra] add. sunt Luc 13 propter—et om. Hil homines] omnes A inrarnatus] praem. et Greg 14 homo] praem. et Greg Hit passus] praem. et Hil et om. Greg Luc 15 ascendit] praem. et Hil pr. in] ad Gretj caelum Luc inde uenturus est Greg all. ct] praem. credimus Lue alt. in om. Greg 17 antequam Hil quia—dicentes om. Greg quia ex nullis] quod de non Hil 18 quod-dicunt om. Luc Hil greci A ex uc onton Fed exucuton ASl ἐξ̓ οὐϰ ὄντων Cm2Cou alia] praem. ex HilLuc substantia] add. siue essentia Cou aut essentia Hil 19 conuertibilem et demutabilem Hil et] uel Greg filium] praem. esse Greg filium dei] deum Hil 20 et apostolica om. Hil add. amen Greg )

151
Textus narratiuus.

(28). Fides fidei conparata falsitatem intentionis exponit. nam quae apud Nieheam ordinata est, plena atque perfecta est et omnibus undique, quibus inrepere heretici solent, aditibus obseratis inuiolabili inter patrem et filium aeternae unitatis soliditate connectitur: haec uero simplicitate blanditur primum adserens nos ita credere, quod absit a quoquam.