De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat. uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias.

proficiscens peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis, sicut sibi uidebatur, custodibus tutelam credidit filii. tunc Iuno opportunum insidiarum nancta tempus et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens [*]( 1 construitur P: constituitur a 2 enim Pa : itiL m. rec. 3 stimulis a: st m. uetus, surculis m. rec. 4 per.. cit m. uetus, perflcit a 5 ut cernatis quam facile a 6 sua P: eius a 7 et om. a 10 que m. uetus, quo m. rec. II separatim a 11 et P non distincte II uerius P: uerum edd. 12 quod corpus P: quod autem corpus est edd. 14 res et litteras mor, quae prorsus euanuerunt, restituit ed. princ. 15 cS—ta P 16 nugarum a. u. Bursian: absurditatum animas uolunt a; scriptura in P prorsua euanuit 28 mulier P 29 filio P 30 nancta P: tracta a ) [*]( 6* )

84
pater et sellam regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites suos, qui Titanes uocabantur, in interioribus regiae locat partibus et crepundiis ac speculo adfabre facto animos ita pueriles inlexit, ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio duceretur.

illic interceptus trucidatur et, ut nullum posset neçis inueniri uestigium, articulatim membra concisa satellitum sibrdiuidit turba. tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, quia uehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta uariis generibus pueri membra consumunt, ut humani cadaueris inauditis usque in illum diem epulis nescerentur. cor diuisum sibi soror seruat, cui Minerua fuit nomen, quae et ipsa sceleris fuit particeps, et ut manifestum delationis esset indicium et ut haberet unde furentis patris impetum mitigaret. reuerso Iouifilia ordinem facinoris exponit.

tunc pater funesta calamitate cladis et acerbi luctus atrocitate commotus Titanas quidemnario genere excruciatos necat nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus necem qualiscumque filii uindicauit, affectu quidem patris, sed tyrannica potestate. tunc, quia diutius pater ferre lugentis animi tormenta non poterat et quia dolor ex orbitate ueniens nullis solaciis mitigabatur, imaginem eius gypso plastico opere perfecit et cor pueri, ex quo facinus fuerat sorore deferente detectum, in ea parte plastae conlocat, qua pectoris fuerant liniamenta formata. post haec pro tumulo extruit templum et paedagogum pueri constituit sacerdotem: huic Silenus fuit nomen.

Cretenses, ut furentis tyranni saeuitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt et annuum sacrum trietericaconsecrationecomponunt, omnia per ordinem facientes quae puer moriens aut fecit aut passus est. uiuum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis commemorationibus excitantes, et per secreta siluarum clamoribus dissonis eiulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus non per fraudem factum sed per insaniam crederetur: praefertur [*]( 1 sellam P: solium a 7 particulatim Pa, em. Wakefield Silu. crit. IV. p. 249 II conscissa a 12 quae Bursian: quia Pa 13 iudicium a 15 acerui P, acerba a 18 aut pęnil P 19 neces P II qualitercumque a 23 cor pueri Bursian: corpore P, cor a 24 plastes Bursian, idem plasti coniciens II lineamenta edd. 26 Selenus P pr. m. )

85
cista, in qua cor soror latenter absconderat, tibiarum cantu et cymbalorum tinnitu crepundia quibus puer deceptus fuerat mentiuntur. sic in honorem tyranni a seruiente plebe deus factus est qui habere non potuit sepulturam.

Fuit etiam alius Liber aput Thebus tyrannus magicae artis potestate perspicuus. hic cum muliebres animos uenenis quibusdam et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora furentibusimperabat, ut mente captas nobiles feminas et libidinum ministras haberet et scelerum. qui qualia fecerit scelera uel quantum matri contra filium uel sororibus contra fratrem imperauerit facinus, in scaenis cottidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut scelerati tyranni facinerosa crudelitas in animis audientium funestis semper relationibus renascatur.

hunc Lycurgus sobria uirorum coniuratione protectus regno exuit, pellit patria: neque enim effeminatus consensum uirorum potuit diutius sustinere. effeminatum enim eum fuisse et amatorum seruisse libidinibus Graecorum gymnasiis decantatur. nec fuga eius Lycurgus tantum est exilioque contentus, sed timens, ne fugiens et ab aliis receptus ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet semina, succinctus ferro patriae dedecus minaci persequitur edicto. tunc Liber proiectis infulis, quas pampineis coronarum circulis inligabat, cum semiuiro comitatu fugiens — soli enim eum secuti suntstuprorumet flagitiorum ac libidinum socii - per omnes oras uicini maris cum summa trepidatione desperationis errauit. illic

inter ebrias puellas et uinolentos senes, cum adhuc eum scelerum pompa praecederet, alter nigro amictu taeter, alter ostenso angue terribilis, alter cruentus ore, dum uiua pecudis membra discerpit, a Lycurgo . conprehensus per proximam rupem, quae inmensum praecipitium saxis inuiis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum corpus marinis diu iactatumlfuctibus errantium populorum animos ad sanitatis ac sobrietatis ordinem seuera animaduersione [*](11 scQniaP: scenis edd. 12 facinorosa edd. 15 effeminatus P: effoeminatua ille a 16 enira eum Bursian: cenatum enim eumP, enim a 19 contenderet P 21 cornarum P 23 struporum P 24 disperationis P, item p. 87, 20 disp. 25 uinonettos P 26 praecederet et P, et deleuit Bursian 1\\ teter Pa 27 pecodis P, pecoris a 29 ut a: at P)

86
reuocaret. hunc finem Liberi Homerus, ut fugam et trepidationem detegeret et ut ostenderet mortem, ait:
  1. θεινόμεναι βουπλῆγι: Διώνυσος δὲ φοβηθεὶς
  2. δύσεθ᾽ ἁλὸς κατὰ κῦμα, Θέτις δ᾽ ὑπεδέξατο κόλπῳ
  3. δειδιότα: κρατερὸς γὰρ ἔχε τρόμος ἀνδρὸς ὁμοκλῇ
  4. .
http://data.perseus.org/citations/urn:cts:greekLit:tlg0012.tlg001.perseus-grc1:6.116-6.155

imitatur te, Lycurge, et sobrium institutum tuum sequitur nec a salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Postumius. nam, sicut in libris annalibus inuenimus, Bacchanaliorum scelera Aebutio quodam adulescente deferente detecta sunt. erant adhuc in urbe Roma integri mores nec quisquam peregrinas superstitiones dissolutis moribus appetebat. tunc nec senatus consuli nec leges rei publicae nec consul legibus defuit, sed inuestigatis omnibus qui huius sacri scelerata commenta tradebant contra omnes seuero, immo Romano quaestionis examine capitalis poena de consilii sententia decreta est, nec tam diu uindices gladii consulis conquierunt, quam diu hoc malum fuisset radicitus amputatum. o digna Romani nominis animaduersio! o priscae uirtutis laudanda constantia! nec ciuibus suis consul parcere uoluit, cum ob purgandam patriam peregrina uitia corriguntur.-