De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Sequitur hanc sacri contagionem et imitatur ordinem funeris a Cerere Hennensi muliere mors filiae consecrata. nam quicquid in Creta pater circa filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam amissa filia impatientia materni doloris instituit: quod quatenus factum sit breui sermone perstringam. unicam Cereris filiam, quam Graeci Persefonam, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt ad coniugale consortium plures petebant. mater sollicita de singulorum meritis iudicabat, et cum adhuc omnibus matris sententia uideretur incerta, diues rusticus, cui propter diuitias Pluton fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moras dilationis ferre [*]( 1 II. 6,135. ) [*]( 1 ut et fugam et trep. P 3 &0BH91C JYCEN P 4 KOAIIl(j> P 5 EXEN P: tyt edd. (ed. princ. uersus admodum corruptos habet) 6 institutum tuum P: tuum institutum edd. 8 libris P: Liuii J. Fr. Gronouius 11 bachanaliorum P 9 butio P, Ebutio a 13 seueros (sernos a) immo romanos Pa, em. Bursian 14 consilii P: senatus a 17 romani nomini P, em. Bursian, Romano nomine a 18 cum] malim dum 22 circa P: ob a 23 quo quatenus P 26 sollicite a )

87
non posset et cum praeposteri amoris coqueretur incendiis, prope Percum inuentam uirginem rapit. Percus est autem lacus in Hennae ciuitatis finibus satis amoenus et gratus , cuius amoenitas ex florum uarietatibusnascitur: nam per omnem annum uicissim sibi succedentibus floribus coronatur.

illic inuenies quicquid hyacinthi turget in caulem, illic comam narcissi uel quod auream rosam desuper pingit, illic albae hederae per terram molliter serpunt et cum purpureis uiolis suauiter rubens amaracus inuenitur, nec coronam istam alba deserunt lilia: prorsus aptus locus qui gratia sua puellares animos et inuitaret pariter et teneret. in hoc loco cum a Plutone uirgo prope uesperam fuisset inuenta, ui rapitur et superimposita uehiculo scissis uestibus laceratis crinibus ducitur: nec resecati ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt nec clamor atque ululatus adiuuit nec ceterarum strepitus puellarum.

tunc una celeri cursu, cum de ciuitate nemo succurreret, facta ex ipso timore uelocior matri raptum uirginis nuntiat. contra raptorem indignata mater armatam manum ducit: necPlutonem mulieris fefellit aduentus, sed ut retorsit ad ciuitatem oculos et infinitos cuneos respexit uenire cum matre, funestum cepit ex desperatione consilium: quadrigam qua uehiculum trahebatur per medium lacum dirigit: is erat profundis uoraginibus immersus. illic cum amata submersus uirgine miserandae matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit.

Hennenses ut possent maternis luctibus ex aliqua parte inuenire solacium, inferorum regem uirginem rapuisse fincxerunt, et ut fides figmenta sequeretur, prope Syracusas eum per alium locum cum uirgine emersisse iactarunt. templum sane et raptori et uirgini accurate conlatis sumptibus- faciunt et annua in templo uota decernunt: sed nullo genere matris dolor uincitur nec muliebris inpatientiae tormenta curantur, sed credens uere filiam prope Syracusas esse uisam, Triptolemo duce uilico suo nocturnis itineribus ad Syracusanae ciuitatis litus cum lugubri ueste ac sordido squalore peruenit. nec illic defuit qui credulam de calamitatibus suis [*]( 1 cum de praep. a. conquereretur a 2 Pergus Ouid. Metam. V, 386 5 yacinthi P, at cf. c. 12, 2 6 aureum P 13 resecati M. Haupt (in Herme II, 8): reseruati Pa 16 ipso P corr. ex ipse 18 retrorsit P 20 qua.. trahebatur nos: qua.. trahebat P, quae.. trahebat a 22 immen- sus J. F. Gronouius 27 mereisse P 30 filia.. uisa P 31 uillico a 33 illic P (teste Lorenzio) et Oehler: illi a )

88
falleret matrem: ait se Pandarus nescio qui uidisse non longe a Pachyno nauem raptorem ascendisse cum uirgine. persuasum est mulieri, quae, quoniam quolibet genere uiuere filiam cupiebat audire, infinitis donis remunerat ciuitatem.

Syracusani liberalitate mulieris prouocati raptum uirginis consecrant et mitigantes dolorem matris pompam miseri funeris excolunt honore templorum. sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa naue per peregrina litora filiam quaerit. sic fluctibus tempestatibusque iactata ad Atticae urbis locum peruenit: illic hospitio recepta incolis incognitum adhuc triticum diuidit. locus ex patria et ex aduentu mulieris nomen accepit, nam Eleusin dictus est, quod illuc Ceres relicta Henna uenerat.

sic quod ipsa dispensato quod adtulerat frumento colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in loco est pariter et consecrata et diuino cum filia appellata nomine. amat enim Graecorum leuitas eos qui sibi aliquid contulerint uel qui consilio aut uirtute se iuuerint diuinis appellare nominibus, et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. sic de Libero Nysa non dubitat nec de nouis ambigit Sparta sideribus: cremat et consecrat Herculem tristis Oeta et a uanis Cretensibus adhuc mortui Iouis tumulus adoratur.

additur tamen, sacratissimi imperatores, ad huius profani erroris augmentum quod hos binomines, id est Liberum et Proserpinam, maiore quasi auctoritate defendat: nam Liberum ad solem uolunt referre commenta Graecorum, Proserpinam uero Liberam dicentes lunam esse confingunt. quod quam absurdum et quam miserum sit ex ipsa ueritatis possumus ratione colligere. quis uidit puerum solem ? quis fefellit? quis occidit? quis lacerauit? quis diuisit? quis [*]( 1 ait P: tunc ait a 3 qu5 (t. e. quoniam) nos: quo Pa, quia Oehler 4 donis Bursian: dotis P, dotibus a 12 dispensato — frumento J. Fr. Gronouius: dispensatio — frumenta P (Sicque tum ipsa dispensatio quod attulcrat frumenta, tum quod colligendarum etc. a) 15 in eo loco a II numine Pa, em. Woicerus 20 nisa Pa II spartha P 21 herculimP II Oetas Pa, em. Oehler 24 binomines Bursian: hihomines P, homines a II id est — Proserpinam obelo notauit Wowerus 26 libera P 29 multa uocdbula litteraeue fol. 9\' et partim iam fol. sb in scriptura albitudine fere extincta alia manu renouata sunt )

89
membris eius epulatus est? quis lunam rapuit? quis abscondit?

quis Plutonis coniugem fecit? sed et errorem istum physica rursum uolunt ratione protegere: indiuisam mentem et diuisam, id est TOV af.ieQiarov xai xov fiefiequonivov vovv, hac se putant posse ratione uenerari.

dicite mihi, o miseri mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento ? quid sibi uult ista persuasio, ut diuinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut natura siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitatis luctibus iungeretur? cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena caelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum diuinis honoribus consecrantes.