De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

nam quod terram matrem esse omnium deorum dicunt qui huic elemento primas tribuunt partes, uere deorum [*]( 2 physicfi uolunt esse ration0 composita P 3 atim (aut att in) P, ama- tum a II huc P 7 recidiuantur coni. Bursian, probabilius Reifferscheid redduntur; ipse tentaui renascuntur, ut est paulo post pro renatis frugibus; cf. simile uitium librarii ad p. 93, 5 II uelim Wower; at u. Burs. in praefat. p. VII 9 iuncxerunt P, quod ferendum uidetur, si sic distinguas: respondeant: cur etc. 12 planges P 15 fetus scripsi: fletus Pa 16 ut strati P, sed litterae stra fere prorsus euanuerunt, sominent in tristitia, interfecti funeris a 17 ingemiscant edd. 27 non in honore P II composita P 29 hinc a II deorum istorum coni. Bursian )

80
suorum mater est nec abnuimus ant recusamus, quia ab hac collectos deos suos ant lapideos faciunt semper ant ligneos. terram omnem circnmfluunt maria et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur, caeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur uentis, aspergitur pluuiis et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur. quid uos maneat qui haec colitis considerate, cum dii uestri infirmitatem suam uobis cottidianis confessionibus prodant.

Assyrii et pars Afrorum aerem ducatum habere elementorum uolunt et hunc imaginata figuratione uenerantur: nam hunc eundem [id est aerem] nomine Iunonis uel ; Veneris uirginis — si tamen Veneri placuit aliquando uirginitas — consecrarunt. Iunonem sane, ne et hinc deesset incestum, Iouis uolunt ex sorore coniugem factam. effeminarunt sane hoc elementum nescio qua ueneratione commoti. num quia aer interiectus est inter mare et caelum, effeminatis eum sacerdotum uocibus prosecuntur? dic mihi:

hoc numen est, quod in uiro feminam quaerit, cui aliter seruire sacerdotum suorum chorus nonpotest, nisi effeminent uultum, cutem poliant et uirilem sexum per ornatum muliebrem dedecorent? uidere est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda ludibria: uiros muliebria pati et hanc impuri et inpudici corporis labem gloriosa ostentatione detegere. publicant facinora sua et contaminati corporis uitium cum maxima delectationis macula confitentur: exornant muliebriter nutritos crines et delicatis amicti uestibus uix caput lassa ceruice sustentant. deinde cum sic se alienos a uiris fecerint, adimpleti tibiarum cantu uocant deam suam, ut nefario repleti spiritu uanis hominibus quasi futura praedicant. quod hoc monstrum est quodue prodigium ? negant se uiros esse et non sunt mulieres: mulieres se uolunt credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur.

considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis [*](1 fort. matrem esse 5 plubiis P 11 id est aerem glossam esse perspexit Wowerus 12 uirginitatis a 13 sane ne P: malim autem ne; nam sane ex uersu sequenti praeceptum uidetur 1\\ hinc P: huic a 14 effeminarunt Wower: Et feminarum Pa 15 num Wower: Nam Pa 17 hoc nomen Bursian: hoc nomen P, hoccine a 19 per addidi II ornata mnliebrS P: ornatu muliebri (muliebre Burs.) edd. 23 detestationis cani. Wower 29 mulieres: mulieres Oehler: mulieres Pa )

81
delectatur hospitio, quod impudicis adhaeret membris, quod polluta corporis contaminatione placatur. erubescite, o miseri, summitatem: aliter uos deus fecit. cum cohors uestra ad tribunal iudicantis Dei accesserit, nihil uobiscum referetis quod Deus qui uos fecit agnoscat. abicite hunc tantae calamitatis errorem et studia profanae mentis aliquando deserite, nolite corpus quod Deus fecit scelerata diaboli lege damnare, calamitatibus uestris dum adhuc tempus patitur subuenite. misericordia Dei diues est, libenter ignoscit: relictis nonaginta nouem ouibus amissam

quaerit unam, et reuerso pater prodigo filio et uestem reddit et parat cenam. nolo uos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum legum Christum dominum nostrum uolentes liberat et paenitentibus libenterignoscit, nec multum exigit ut ignoscat: fide tantum et paenitentia potestis redimere quicquid sceleratis diaboli persuasionibus perdidistis.

Persae et Magi omnes, qui Persicae regionis incolunt fines, ignem praeferunt et omnibus elementis ignem putant debere praeponi. hi itaque ignem in duas diuidunt potestates, naturam eius ad utrumque sexum transferentes et uiri et feminae simulacro ignis substantiam deputantes: et mulierem quidem triformi uultu constituunt monstrosis eam serpentibus inligantes. quod ideo faciunt, ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant, sed ut dea sua serpentibus pullulans maculosis diaboli insignibus adornetur.

uirum uero abactorem bonum colentes sacra eius ad ignis transferunt potestatem, sicut propheta eius tradidit nobis dicens: Μύστα βοοκλοπίης, υἱὲ δέξιε πατρὸς ἀγαοῦ. hunc Mithram dicunt, sacra uero eius in speluncis abditis tradunt, ut semper ob-. scuro tenebrarum squalore demersi gratiam splendidi ac sereni luminis uitent. o dira numiDia consecratio! o barbarae legis [*]( 2 supinitatem Wowerus, insanitatem (uel stupiditatem) OeMer 10 reddit a: reddiditP 11 coenam a 13 multa a, unde Wowerus multam 14 penitentia P 16 Persiae a 17 et om. a 18 ignem P: Jouem a 19 ad utriusque sexns Pa, em. Bursian j) simulacro P, ut coni. Oehler: simalachra a 23 pullulans Bursian: pollulant P, polluta a 24 bonam P, boum edd. 26 vU Jigie Bursian: CYNslESfE P (Mixrdpcj fi varaxv o dcmi\'1ç avvfitrt narqog dyavov a) II mitram P 29 uitent P: uideant a II dira Bursian: uera P, caeca a; possis etiam peruersa uel uana, ut est p. 91,18 uania consecrationibus II barbarae P teste Beifferscheidio: nefariae edd. an barbaricae ? nam spatium, quod indicat LoreN:, maius est ) [*]( 6 )

82
fugienda commenta! deum esse credis, cuius de sceleribus confiteris. uos itaque qui dicitis in his templis rite ** Magorum ritu Persico cur haec Persarum sola laudatis? si hoc Romano nomine dignum putatis, ut Persarum sacris, ut Persarum legibus seruiat * * ** quae armata clipeo lorica tecta (gladio et hasta] consecratur. tertia etiam pars est quae in asperis secretisque siluarum agrorum ferarum societatem comprehendit.

Ultima pars tripertitae istius diuisionis aestimat libidinum uias quae praua desideria quaeque sopores cupiditatis monstrat in tenebris. ideo unam partem capiti adsignant ut hominis aliam quodammodo renis esse uidentur. aliam in corde ponunt ut diuersarum cogitationum uarietatem quas multiplici -intentione con- [*]( 2 rite P, rite sacrificari a, rite sacra fieri ritu BtWsian; an sufficit fieri post rite supplere? 3 sola P: sacra a t) Scio hoc a 4 ac Persarum sacris. At Persarum a 1\\ seruiat P, ut legit Lorenz in loco admodum obscurato: sequatur a, unde correctum est obsequatur; desunt deinde in P duo folia; u. ad pag. 75 5 quae] de priore pagina folii 5, quae omnium difficillima lectu est, haec nobis scripsit Wilmanns: \'Die sehr verzehrte und abgeschabte schrift auj dieser se-ite ist zum grossen theil von einer modernen hand des XV. jahrhunderts nachgezogen una. 80 das alte vielfach ganzlich unkennbar. Was nicht nachgezogen ist, konnte scfion zum theil der nachzieher nicht mehr lesen. Ich habe auf der beifolgenden collation alles nachgezogene unterstrichen und die einzelnen unter oder neben seiner hand sichtbaren buchstaben der alten hand durch dariibergesetzte buchstaben bezeichnet.\' Nos in loco conclamato omnia, quae a manu recentiore renouata aut plane nouata sunt, litteris incainatis exprimenda curauimus 1\\ quae] ut a [J tecta] thoracae a II gladio ct hasta] haec inepte suppleuit ed. princeps; at uestigia ueteris scripturae jaliud scriptum fuisse declarant; post tecta Lorenz sibi uisus est litteras ... eis (ocreis?) dvtpicere, ut diuinare possis ocreis succincta; extremae tamen litterae ante consecratur uidentur te fuisse 6 tertia] altera coni. Bursian (uerba tertia etiam pars uetus quoque manus uidetur habuisse) II agrorumque ed. Burs. fort. agrestium 7 societatem comprehendit manus rec. iis deletis quae a manu uetere scripta erant (agrestiumque ferarum sortita imperium o) 8 libidinum uias uetus quoque m. uidetur habuisse 9 quae] que P II quaeque praeposterae cupiditatis monstrant illeeebras. Ideo a 10 capiti] m. rec. ante hoc uocab. in marg. addidit sopori (capitis a) p aliam et renis esse m. rec. uetustis litteris deletis (nt hominis iram quodammodo denotare uideatur a) 11 ponunt m. rec. statuunt a, cuius uerbi nullum uestigium in cod. est II ut (uà at) diuereartl Po: ut iecoris m. rec. 12 concipimus in modum uetus quoque manus ut uidetur )

83
cipimus in modum siluarum tenere uideatur. tertia pars construitur in iecore, unde libido nascitur et uoluptas. illic enim genitalium seminum collecta fecunditas naturalibus stimulis desiderium cupiditatis exagitat.

quid ergo perficiat ista diuisio dili- 3 genter aspicite, ut facile commentum ratio ueritatis impugnet. diuiditur anima et substantia sua diuerso efficaciae genere separatur et dissoluto ordine suo incipit esse quod fuerat. aliud enim mens est, aliud ira, aliud libido. animam ergo separatio ista dissoluit et patitur maximam ex ista partitione iacturam, nec integram sui speciem res ista custodit, quae per tres contrarias se- parata diuiditur et, ut uerius dicam, fit ex ipsa diuisione mortalis. etenim quod potest diuidi corpus est: quod corpus, necesse est esse mortale. ergo si anima diuiditur, corpus est: si corpus est, necesse est sit res ipsa mortalis, egregia erroris istius ac praeclara comitantia. maximum nobis beneficium ex ista consequentia confertur: commentis istarum nugarum animas uolunt esse mortalis.