De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Sacra sua perditus carnifex, pro nefas, per lignum semper renouari disposuit, ut, quia sciebat ita fore ut ligno crucis adfixa uita hominis perpetuae inmortalitatis conpagine stringeretur, perituros homines ex ligni imitatione deciperet. in sacris Frygiis, quae matris deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur et in media arbore simulacrum iuuenis subligatur. in Isiacis sacris de pinea arbore caeditur truncus, huius trunci media pars subtiliter excauatur: illic de segminibus factum idolum Osiridis sepelitur. in Proserpinae sacris caesa arbor in effigiem uirginis

formamque componitur et cum intra ciuitatem fuerit inlata, quadraginta noctibus plangitur, quadragesima uero nocte comburitur. sed et illa alia ligna, quae dixi, similis flamma consumit: nam etiam post annum istorum lignorum rogum flamma depascitur. errasti, miser, et uehementer errasti: nihil tibi poterit ignis iste prodesse; frustra tibi ex ista flamma blandiris, hunc ignem commentis tuis semper renouans. ignis, qui de facinoribus tuis exigit poenas, perpetua tormentorum continuatione grassatur.

diuini ac liberantis ligni ordinem disce, ut scias nulla tibi posse ratione succurri. de cataclysmo humanum genus arca lignea liberauit, Abraham ligna unici filii humeris inponit, de Aegypto recedentem dei plebem lignea uirga protexit, lignum dulcem saporem amarae marrae fontibus reddidit, lignea uirga ex spiritali [*]( 3 errore P corr. m. 2 ex erro 5 ex P: hoc a 10 interimeret Wotcerus 13 stringeretur, ideo perituros a 18 illic Oehler: illis Pa 1seminibus Pa, em. Wotcerus 23 istorum Bursian: ipsorum Pa 26 renouas Pa, em. Oehler 28 liberandis P 30 de Abraham P, deinde Abr. a, deo iubente Abr. coni. Bursian 31 recedentem populum dei plebem a 32 myrrhae edd. )

121
petra salutaris unda profertur, et ut Amalec uinceretur, circa uirgam Moyses expansis manibus extenditur: scalae ligneae patriarcha incumbentem angelum somniat et per eandem alios ascendere, alios cernit descendere, et lex Dei arcae creditur ligneae, ut his omnibus quasi per gradus quosdam ad lignum crucis salus hominum perueniret. quapropter lignum crucis caeli sustinet machinam, terrae fundamenta conroborat, adfixos sibi homines ducit ad uitam. lignum diaboli ardet semper et moritur et ad ima tartari credentes homines cum fauillis suis ducit.

illud etiam quale sit ratione tractetur. arborem suam diabolus consecrans intempesta nocte arietem in caesae arboris facit radicibus immolari. quis tibi hoc, scelerate, persuasit? unde hoc pestifera cupiditate didicisti? semperne te contra Deum summum nefaria cupiditate componis? ideo te de caelo seuerum diuinitatis iudicium caduca humilitate praecipitat, ideo tibi Dei sententia perpetua poena decernitur, quod facinoribus tuis per dies singulos nouum semper additur facinus, quod hominem Dei fraudulenta conaris persuasione decipere. uide quid sibi ludibriosus hostis inuenerit. Abrahae immolaturo filium iussu Dei aries subponitur et in uicinae arboris radicibus alligatur.

liberaturus Deus summus ex Aegyptiorum tyrannide plebem suam arietem nocte iussit occidi et sanguine eius postes liniri praecepit: ipsum a certo numero hominum per nocturnas epulas confici iubet et sacrificio ipsi Paschae nomen inponit. sed hoc ad imaginem futurorum prouidentia diuinae maiestatis inuenit, ut per signa uerum Pascha nobis ostenderet. ideo cum de passione domini nostri diuino spiritu iubente propheta praecaneret, ait: (sicut ouis ad uictimam ductus est et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius.

alius etiam propheta haec eadem simili respondit oraculo: Momine, significa mihi et cognoscam: tunc uidi meditationes eorum. ego [*]( 27 Jes. 53, 7 sq. 32 Jer. 11, 18 sq. ) [*]( 1 Amalech a 4 ligneae creditur a 9 fabillis P 19 filio P 25 signum P 1 m. et a, sed signa in P m. 2 corr. 28 tondentS P II post se uidetur mutus deesse; cf. LXX 30 enarrauit Pa, em. Bursian )

122
sicut agnus sine malitia perductus sam ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius.

agnum aatem appellari dominum nostram sancta nobis reuelatione monstratur. in Apocalypsi enim ita inuenimus esse perscriptum: (et uidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem oculos septem, qui sunt septem spiritus dei missi per orbem terrae: et uenit et accepit librum de dextera sedentis in throno, et cum accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores prostroMerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantauerunt nouam canticum dicentes: dignus es accipere librum et aperire signa eius, quoniam occisus es et redemisti nos deo sanguine tuo ei omni tribu et lingua et populo et natione et nos regnum deo nostro sacerdo-

tesque fecisti et regnabimus super terram.) Iohannes quoque filium Dei agni nomine appellat, ut et ipse propheticae pollicitationi respondeat: ait enim in euangelio: cal tero die uidet Iohannes legum uenientem ad se et ait: ecce agnus dei, ecce qui aufert peccata mundi/ pro salute hominum agni istius uenerandus sanguis effunditur, ut sanctos suos filius Dei profusione pretiosi sanguinis redimat, ut qui Christi sanguine liberantur, maiestate prius inmortalis sanguinis con- secrentur. neminem aput idola profusus sanguis munit, et ne cruor pecudum miseros homines aut decipiat aut perdat, polluit san- guis iste, nonredimit, et per uarios casus homines premit in mortem: miseri sunt qui profusione sacrilegi sanguinis [*]( 6 Apoc. 5, 6-10. 22 Joh. 1, 29. ) [*]( 3 pane P 6 ita] in fol. 2sa et 29b complures litterae fere euanuerunt 14 cytharas P, cytheras et pateras coni. Bursian; habet textus graecus: xiaaQas xal (f ulkas /gvaas yifxovaag ui/itrui 15 sunt add. Bwrsian, quae erant a 18 tuo et omni P 19 nos a: eos P, cf. Burs. ad h. I. 28 munit P: iuuerit a 29 pecodum P 31 morte P )

123
cruentantur. tauribolium quid uel criobolium scelerata te sanguinis labe perfundit?