De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Vos, domini imperatores, sanctarum aurium uestrarum mihi commodate patientiam, ut totum clementiae uestrae quod promittimus explicemus. cur Deus, id est filius Dei, homo passus est fieri breui ac uera pietati uestrae ratione monstrabitur. cum hominem primum, id est Adam, ad imaginem suam Deus faceret, certam illi mandatorum dedit legem. is per feminam, id est Euam, deceptus diaboli persuasionibus promissae sibi gloriae perdidit dignitatem: lignum erat in paradiso quod promissorum a Deo praemiorum perdidit gratiam.

de uirginis terrae limo homo factus est: nondum enim, ut ait scriptura, supra terram pluerat. [*]( 4 Ps. 109,1-4. ) [*]( 6 mittit P 7 ex Syon a II dominaueris P 9 et ex a 10 p?niteuit P, poenitebit a 11 hii P 12 instincto P 17 ne si, ut scripsi: nc sicut Pa, ne sicut, ut Bursian, ac si, ut tentauit parum feliciter Oehler; alii quaedam deesse suspicati sunt 18 commentiti Muenter 19 incu-\' riosius Bursian 23 patientia P 25 pietatis P )

118
hic contemptis mandatis Dei humanum genus mortalitatis laqueis adflixit. oportebat hoc totum et reformari et corrigi et reformatio originis debuit reformare primordia. ex uirginis terrae limo factus Adam praeuaricatione propria promissam perdidit uitam: per uirginem Mariam ac spiritum sanctum Christus natus et mmortalitatem accepit et regnum. arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit: lignum crucis uitam inmortali conpage restituit. contempsit Adam, oboediuit Deo Christus: sic diuina dispositione quicquid Adam perdidit Christus inuenit.

nam post multa tempora nouissimis temporum spatiis, id est nouissima paene saeculorum ebdomade, uerbum Dei humano se miscuit corpori, ut hominem liberaret, ut mortem uinceret, ut fragilitatem humani corporis cum diuina inmortalitate coniungeret. quid enim faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum praemium, si sub una eademque condicione sortis ineluctabilibus mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur? nihil Habel, nihil Enos, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham, nihil Isaac, nihil Iacob de Dei sibi misericordia ac maiestate promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum ceteris omnibus pariter addicti et omnes Dei sanctos unum mortis exitium exciperet nec haberet aput Deum praemium pietas, si una eademque omnes condicio mortis hauriret.

sed Deus Abrahae clarius a caeli sideribus promiserat regnum. ideo ex genere Abrahae descendens Maria uirgo Dei concepit, ut supradictorum hominum soboles inmortalis societatis uinculo iungeretur, ut sic humanum genus per hominem pariter et deum aequata societatis conparatione coniunctum ad inmortalitatis imperium oboedientiae merito perueniret. quia itaque, sacratissimi imperatores, curiosis auribus satisfecimus, reliqua persequamur, ut uel sic pollutarum aurium sordes purificans possit sermo purgare.

Sequitur adhuc aliud symbolum, quod pro magno miserorum hominum credulis auribus traditur: ταῦρος δράκοντος καὶ ταύρου δράκων [*]( 2 adfixit probabiliter Wakefield, cf. 8, 5 laqueis implicata 3 reformari P 6 accepit P 1. m. recepit P m. 2 8 obedinit edd. 11 ebdomadę P 20 addictis a 21 exitil P 24 concipit Pa, em. Bursian 25 ut om. a, et sic Wowerus 29 ut uel a: Ne uelP, anne uel coni. Bursian, ipse malim ut (sinc uel); nam uidetur in cod. uitiata lectio ne et uera ut, quae uox toties in uel (ut) abiit, in unum coniuncta 32 (Tpnxwv )

119
πατήρ. aliquando nobis signa, diabole, maculati nominis prodidisti, aliquando infame nomen propria uoce confessus es: scio qui fueris, quid ausus sis: scio quid fecerit scelerum tuorum malitiosa persuasio. hoc erat quod Euae, cum eam perderes, magnopere pollicebaris cum ei diceres: ceritis quasi dii/ tunc iam parabas tibi ac tuis templa et delubra faciebas et uenenati oris inluuiem nefariis ceremoniis consecrabus.

serpis in templis et occisarum hostiarum misero pasceris sanguine, nec uenenis tuis cruor defuit nec semiustae crematorum corporum partes, humanarum te etiam uictimarum frequenter sanguine cruentasti et Latiaris templi cruore uel ara Karthaginis rabies tua et siccarum faucium uenena nutrita sunt. tu haec faciens hominibus te miseris prodesse iactas, ut crudelitate tua perimas, persuasione decipias, pollicitatione prosternas: sic tuis prospicis, parricida. fugite, o miseri homines, fugite et contagionem istam quantacumque potestis celeritate deserite: draco est qui colitur, latere non potest, proprietatem nominis sui ipse confessus est, confessum reum poena consequitur.

audite quid sanctus propheta diuina instigatione denuntiet. oraculum hoc Esaiae nobis fides tradidit, ait enim: \'in illa die superducet deus gladium sanctum et magnum et fortem super draconem, serpentem magnum et tortuosum, et interficiet draconem. uoluntas Dei perfecti operis substantia est: de nece draconis lata sententia est; quicquid Deus dixerit factum est. morituri draconis hoc solacium est, ut exitium suum frequens perditorum turba comitetur. si mortis eius diem quaeritis, tunc percussus est, cum hominem deum uidit, cum Christi nobis numen apparuit.

post illum diem qui serpentis huius secutus fuerit [*]( 5 Gen. 3, 5. 20 Jes. 27,1. ) [*](ravQov W owerus; at recte monuit Btirsian uitium potius Firmico quam librario adscribendum uideri) [*](9 semiustae Wowerus: se inusto (an se musto?) P, se iniusto a 11 Latiaris P, ut emend. Wowerus: saciaris a II Kartaginis P, Carthaginis a 16 quantacunque a 18 pęna P 23 perfecti operis nos: perfectio operis Pa (perfectio operis subitanea est Bursian) II de nece Bursian: deneP, bene a 24 dixerit P: dixit a 26 die queritis P (syllaba tis non satis distincta): dies quaeritur edd. (tdtimsm syllabatn non esse tur in codice adseuerat Lorenz) )

120
institutum, necesse est ut cum serpente moriatur. deos istos quos colitis ipse fincxit, ipse composuit: si pertinaces animi uestri in isto errore permanserint, ardebitis etiam uos pariter cum diis uestris, ut quicquid auctores uestri diuina animaduersione meruerunt, etiam ad uestrum exitium ex societatis consortio transferatur. mihi credite, nihil praetermisit diabolus quod hominem miserum aut debilitaret aut perderet: ideo se per omnes formas multiplici diuersitate conuertit, ideo se diuersi generis calliditate composuit, ut uariis ac multiplicibus fraudibus homines inretitos interimat.