Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Lectio ilia, fratres carissimi, in qua beatus Abraham Isaac filium suum in holocaustum legitur obtulisse, ideo in ordine suo diebus quadragesimae non recitatur, quia, (ut) ipsi nostis, in uigiliis paschae propter sacramentum dominicae passionis reseruatur. et quia tunc non est in spatio, ut de ipsa possit aliquid dici, nunc, si iubetis, expositionem eius secundum id, quod eam patres nostri inspirante domino tractauerunt , caritatis uestrae auribus quam possimus breuiter intimemus.
Dixit ergo dominus ad Abraham: tolle filium tuum, quem diligis, Isaac et offeres eum mihi in holocaustum super unum montium, quem demonstrauero tibi. at ille surgens strauit asinam suam et tulit secum duos pueros et Isaac filium suum et peruenit ad [*]( 8] Gen. 27, 27. 22] Geu. 22, 2. ) [*]( 1 luioria D 2 dubio ex dubiu D eorum] haec Aug. amicitia B nobis Aug., amicitias D 6 cremina D consuejjuerat D 8 fili D 13 incipit de habraham et isac filio et D; exstat hic sermo inter Augu- stini semioyves dubios 6 (39,1749 lJf.) 14 habraham D 15 obtullisse D 16 ut scripsi, om. D, sicut Aug. 19 diciminc D expossitionem D a id om. Aug. 20 tractauerat D caritas D 22 habraham D 23 dilegis D offeris D 25 tullit D )
Duo pueri, quos cum asina Abraham remanere iussit, typum habuerunt populi Iudaeorum, qui pro eo, quod in Christo credituri non erant, ideo ad locum, ubi inmolandus erat, ascendere uel peruenire non poterant. asina illa significat synagogam, aries uero ille, qui inter spinas cornibus tenebatur, et ipse typum domini habuisse uidetur. nam et Christus quasi cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua clauorum confixione pendebat. quod Isaac uero sibi ipse ad immolandum ligna detulit, et in hoc Christum dominum figurauit, qui ad locum passionis ipse portauit crucem suam. de quo mysterio multum ante dictum fuerat per prophetam: et erit, inquit, principatus eius super humeros eius. tunc enim Christus principatum super humeros habuit, quando crucem suam admirabili humilitate portauit. non incongrue crux Christi significat principatum. nam per ipsam et diabolus [*]( 7] Exod. 5, 3. 9] Eiod. 19,15. 24] Esai. 9, 6. ) [*]( 2 habuit-figuram Aug., om. D 4 tertio] abraham add. DI, quae uox erasa est 5 tertius] trinitatis add. D, sed erasum est 7 uia int quid D 8 a monte D 9 est Aug., ont. D extote D 10 iordanen D ne M et inditertio D 11 ammonuit D 12 resurrexerit D habraham D 14 asinam D 16 erunt D 17 assina D sinagogam D 20 herebat D 22 detulit ex tetullit D 23 qui Aug., qa D\'1, qd Dl 24 multo humlli Aug. 25 inquid D principatum D 27 humilitate D 28 diabulus D )
Hoc ideo diximus, fratres, ut agnosceret caritas uestra, quod principatus Christi, de quo scriptum est: et erit principatus super humeros eius, non sit aliud nisi crux eius. et ideo lectio illa in pascha legitur, quando Isaac uerus, cuius typum gerebat filius Abrahae, pro genere humano patibulo crucis adfigitur. legitur etiam (in) lectione ipsa, quod beatus ueniens Abraham cum filio suo uiderit locum a longe et dixit ad pueros: sedete hic cum asina. ego et puer proficiscemur et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos. quare pueris, qui figuram habuerunt Iudaeorum, dicitur: sedete hic cum asina? numquid asina illa sedere poterat, fratres? sed ideo (dicitur): sedete cum asina, quod Iudaeorum populus, qui in Christo crediturus non erat, stare non poterat, sed ut debilis et uelut peccato languidus, qui baculum crucis despexerat, in terram casurus erat. dicit ergo beatus Abraham: sedete hic cum asina, ego et puer proficiscemur et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos. quid est, quod dicis, beate Abraham? ad immolandum filium uadis et dicis, cum filio reuerteris? si enim (eum) obtuleris in holocaustum, utique tecum redire non poterit. potuit respondere beatus Abraham: uerum dico et offero filium et reuertar cum filio ad uos. tanta est fides mea, ut credam, quod ille, qui eum mihi de matre sterili dignatus [*]( 3] Philipp. 2, 8. 1-1] Gen. 22, 5. ) [*]( 2 dixit Aug., dicit]) 3 inquid D 5 olllnelli]) 9 aliut]) eius Aug., e D 11 patipulo Dl 12 etiam in scripsi, etiam D, iu Aug. BCI 14 yficimur h 15 reucrtimur D 17 poterat Aug., p erit D 18 dicitur Aug., in D rnsurn exstut, in qua frs fuisse uidetnr 20 peccator Aug. pacullllli]) dispenrat 1) 21 terra I) cassurus D 22 profici«cimur D 23 reuertimur D dicisj quod add. Aug. 25 enim fura snipni, enim 1), eum Altg. posi tecum rasura in D exstat, in qua audi fttissc uidetur 20 habrahaui D 28 stereli D )
Quod autem aries occisus est et Isaac non occisus est, ideo factum est, quod Isaac figura et non ueritas erat, et in ipso ergo designatum est, quod postea in Christo conpletum est. uidete dominum magna cum hominibus pietate certantem. Abraham mortalem filium non moriturum obtulit deo et deus inmortalem filium pro hominibus tradidit morti. potest tamen de beato Isaac et de illo ariete etiam sic intellegi, ut in beato . Isaac significata sit diuinitas, in ariete humanitas Christi. et quod in passione non diuinitas, (sed humanitas) crucifixa credatur, ideo non Isaac, sed aries immolatur. dei enim unigenitus offertur et uirginis primogenitus immolatur.
Audite aliud sacramentum, fratres carissimi. beatus Hieronymus presbyter scripsit ab antiquis et senioribus Iudaeis se certissime agnouisse, quod ibi oblatus sit Isaac, ubi postea Christus crucifixus est. (denique ab eo loco, unde beatus Abraham iussus est proficisci, tertio die ad locum, ubi Christus crucifixus est), peruenitur. etiam et hoc antiquorum relatione refertur, quod et Adam primus homo ipso loco, ubi crux fixa est, fuerit aliquando sepultus et ideo caluariae locus dictus est, quia primum caput humani generis ibi dicitur esse sepultum. et uere, fratres, non incongrue creditur, quod ibi erectus sit medicus, ubi iacebat aegrotus. et dignum erat, ut, ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret diuina misericordia et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter puluerem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur. haec enim, fratres carissimi, secundum quod potuimus, de diuersis scripturarum uoluminibus pro animae uestrae profectu collegimus et caritatis contemplatione suggessimus. uos [*]( 14] Hieron. (?) comm. in Marc. 15. ) [*]( 2 reuertimur D 3 isac 1) omnibus locis estJ et isac add. I) 4 fac- tus 1) et-ergo] in ipso enim Aug. 11 sed humanitas Aug., om D creditur Aug. 13 offeretur D 14 aliut D iheronimus D \'17 deni- (lue-cruciftxus est Aug., om. 1) 19 et om. Attg. relatione Aug., reuelatione D 20 ad adam D crux fixa Aug., cruciflxa]) 22 capud D 27 continguere D redhuisse]) )
Rogo uos, fratres, ut, quicumque aut filium aut uernaculum suum baptizari desiderat, iam nunc eum ecclesiae offerre non differat, quia non est iustum, ut res, quae tam magna et tam praeclara esse creditur, neglegenter aut tardius, quam expedit, requiratur. timeo enim, ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos suos offerant, quia cum ipsis ad uigilias uenire dissimulant. certissime enim credimus, quod, (qui) statim incipiente quadragesima eos, qui baptizandi sunt, offerre uoluerint et cum ipsis ad uigilias fideliter uenerint et filii eorum legitimo ordine acceperint sacramentum baptismi, et ipsi adquirent indulgentiam peccatorum praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Quotiens uobis, carissimi, lectiones de testamento ueteri recitantur, sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis adtendere, quod sonat in uerbo, sed quod intellegitur et sapit in spiritu. sic et apostolus commonet nos dicens: littera occidit, spiritus autem uiuificat. haec enim omnia, quae in ueteri testamento leguntur, sicut dicit apostolus, in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. cum enim Christianus populus fideliter ad ecclesiam uenit, quid ei prodest, quod audit, qualiter sancti patriarchae aut uxores [*]( 22] 2 Cor. 3, 6. 24] 1 Cor. 10, 11. ) [*]( 2 etiam] iu add. D 3 positis D 5 babtizari D offere D 6 deferat D magnam D 9 desimulant D 10 qui Aug., om. D 11 quadragensima D babtizandi D offere D 13 acciperint D, accipient Aug. babtismi D 18 incip de sco ioseph epistula faustini D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 13 (39,1765 M.) 21 sonat ex sorat D 22 litterra D )
Inuenit Ioseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur defectio. uere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. uidentes ergo Ioseph fratres sui de morte illius tractauerunt. sic uidentes uerum Ioseph Iesum Christum, [*]( 19] Psalm. 68, 24. ) [*]( 1 acciperunt D d>creauerat D 2 perspexerit Aug., semp exerint J) 5 sanctus quoque] num sanctusque scribendum ? ,7 et-suum] quia et deus pater diligit unigenitum suum, sicut ipse dixit: hic est filius meus U dilectus Aug. dilexit scnpsi, dilegit D misit suprascr. D 8 siyn D 10 fratrem suum ex fratres suos D quereret ex querebat D 11 herimo D 12 quo in mundo Aug., qddammodo D 14 siccimis siccima 1) 15 dorsum magis quam faciem ponunt in faciem iusti Aug. retro sunt D Aug, retrorsum D 16 dilectionis D 17 offerebat D 18 ueniente Aug. auctori scripsi, auctorem D, auctore Aug. putius D 19 malluerunt D 22 intothaim D 23 uere—defectione D bis, sed priore loco defecti;il!: fratricidio mlllll D (erat hodie in ras.) 24 sui Aug., suos D 25 Iesum-Ioseph om. Dl, add. man. alt. in marg. )
rideamus tamen, fratres carissimi, unde in beato Ioseph fratres sui tam crudeliter saeuierunt. unde nisi inuidiae ueneno, per quod mors intrauit in orbem terrarum? denique audi scripturam dicentem: inuidebant ei fratres sui et non poterant ei quicquam loqui pacificum. uidit enim beatus [*]( 25] Geu. 37, 4. ) [*]( 1 statuerunt Aug., straueft 1) 2 poliinitari D thalari D 3 tonicali D 4 toniea D 5 (iiscendit D 6 cystonia j D leua tur D ysmaelytis I) di 7 uentjtur D n distraitur 1) 10 iudas D scariothis D ordine] numero Aug. uenundatur D 12 uenundatus D argenteis Aug. 13 quod Christus Aug., om. D 14 uel Aug., om. 1) 15 dilegunt D 16 diligit scripsi, diligeret D, dilexerit Aug. 17 discendit D egyptum 1) pinuria D, a penuria Aug. 18 egyptum D 20 difficerat D egyptus D 21 crucifixerint ex crucifixerunt D, crucifiiissent Aug. 23 seuerunt J) 2G lori D )
Uidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. cui respondit pater suus: numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? hoc in illo Ioseph impleri non potuit, quia iam et mater illius de hac luce migrauerat. in nostro uero Ioseph, id est domino nostro Iesu Christo somnii illius sacramenta conpleta sunt. sol enim et luna et undecim stellae eum adorauerunt, quando post resurrectionem sancta Maria quasi luna et beatus Ioseph cum undecim stellis, id est beatis apostolis adorauerunt eum, qui incuruati ac prostrati sunt ante eum et inpleta est prophetia, quae dixerat: laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. nam quo modo fratribus illius potuit conuenire, quod eum quasi stellae adorare possent, quos inuidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat? iam enim claritatem stellarum perdiderunt, qui in se lumen caritatis exstinxerunt. merito hoc ergo in domino saluatore nostro Iesu Christo uerius conpletum fuisse credimus, quem, sicut antea etiam dixi, beatum Ioseph et beatam Mariam cum undecim apostolis frequentius legimus adorasse. nam quod apostoli lumen stellarum habuerint, ipse dominus in euangelio dixit: uos estis lux mundi, et iterum de ipsis ac suis [*]( 8] Gen. 37, 10. 17] Psalm. 148, 3. 27] Matth. 5, 14. ) [*]( 1 somnum D 2 nmnibulos D 4 eum Aug., enim D 5 fructuorum 1) 7 alium D n mater tutis 7) adorauorimus]) 10 quiamigrauerat om. Aug. quia iam scripsi, q alam 1) 12 somni D 15 Ioseph] uelut sol mld. Aug. beatis ex beatlls]) 16 adorauerunt eum qui om. Aug. 17 <pfetia D 18 llam] in tantum in illo Ioseph impleta non est somnii huius interpretatio, ut mater ipsius ante multos annos legatur fuisse defuncta, quam praefata somnia ille uidisset. et reuera add. Aug. 20 inuidia D 22 extincxert D 24 quem Aug., qd D dixi mprascr. D 25 adoras D 20 euuangelio D )
Ioseph interpretatur augmentatio siue ampliatio. sed in illo Ioseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus, in nostro uero Ioseph augmentum habere meruit uniuersus mundus. ille Ioseph erogauit triticum, noster erogare dignatus est dei uerbum. in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. nos ergo, fratres carissimi, qui nullis praecedentibus meritis tanta bona per misericordiam ueri Ioseph domini nostri Iesu Christi consecuti sumus, . ad quos non umbra ueteris testamenti, sed ipsa ueritas uenit, quantum possimus, cum dei gratia laboremus, ut, quod nobis contulit iudicatus, integrum in nobis inueniat iudicaturus, qui, quantum contulit tibi, tantum reposcet. et quidem ille, cum uenerit, redditurus est, quod repromisit, sed quaesiturus est, quos redemit, et quod dedit in aduentu primo, exacturus est in secundo. nemo enim Christo domino nostro mala reddat pro bonis. quis est enim, qui tam impie agit, nisi ille, qui accipit dulcedinem et reddit amaritudinem, qui accipit uitam et restituit mortem? mortem enim retribuit, qui se ipsum uiuendo male interficit. quis enim reddit mala pro bonis, nisi ille, qui, cum deberet lectioni insistere et ad ecclesiam currere, elegit potius ad tabulas ludere, spectacula uel furiosa uel cruenta uel turpia frequentare et, cui oportebat peccata sua orando, legendo, elimosynas faciendo consumere, studet potius augere et amplius cumulare? quis est, qui reddit mala pro bonis? [*](1] Matth. 13, 43. 7] Psalm. 18, 5. ) [*]( 3 amplitio D 4 amplitionem D abuit D egyptflus D 7 sonus eorum] s. apostolorum Aug. 12 possimus ex possumus D 14 contu[|lit D tanta D reposcet scripsi, reposeit D qui tibi tanta coutulit, scit quantum reposcat Aug. 15 rediturus D quesiturus D, requisiturus Aug. 16 quod Aug. 17 euim] ergo Aug. 18 cP nobis bonis D nisi ille om. Aug. 19 dulcidinem D 20 restijjtuit D 21 interficit] quis est qui reddit mala pro bonis? ille qui cum deberet dare propria, rapit aliena, qui pro caritat.e reddit odium, inuidiam pro benignitate, pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam add. ÂtIf. 23 putius D 24 quem Aug. oportabat D 25 elymosinas D putius D 26 commulare D )
Qui ergo haec mala adiuuante domino nostro (non) admisit, munera in se, quantum potest, diuina custodiat. qui uero his malis se sentit obnoxium et intellegit obuolutum, cito ad paenitentiae medicamenta recurrat et, antequam anima illa tenebrosa de corpore mortis suae discedat, elimosynis, ieiuniis et orationibus remedium sibi in die necessitatis adquirat. sic ergo agamus, fratres, ut ante tribunal Christi et, qui boni sunt, coronam, (et qui) neglegentes sunt, ueniam consequantur.
De beato Iacob, fratres carissimi, et in sancto filio eius Ioseph, qui diligenter adtendit, rem nimis admirabilem dominum fecisse cognoscimus. primum non credo fuisse sine causa, quod deus, qui se totiens dignatus fuerat ostendere beato Iacob, per tot annos noluit indicare, quod Ioseph filius eius uiueret, sed permisit eum longa defectione consumi. si quisquam hoc sine certa ratione et euidenti factum esse credat, uel hoc consideret, quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus permissus sit mittere ad patrem suum, ut ei adnuntiaret, quod non solum uiueret, sed etiam in grandi honore positus esset. ab illo enim loco, ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum uix erant trecenta milia, unde frequentissime ex Aegypto in locis illis, ubi erat Iacob, plurimi properabant. ex illo loco ad [*]( 2 ebritatem D elymosinis D iustitiam D 4 non Aug., om. D M 5 custotiat D 7 medimta D 8 discendat D elymosinis D 11 et qui Aug., om. D consequanturJ ut illos ornet uita integra, istos ualeat excusare correcta praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen add. Aug. 13 item ]|| j!u (erat tertia in ras.) de IWó ioseph secunda D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 15 (39,1770 M.) 14 de] in Aug. 16 cognoscit Aug. 17 e fuerat D 19 afflictione Aug. consummi D 21 possitus D 25 trecenta Aug., CCCXXX D 26 ioiiuin illum Aug. ) [*]( XXI. Faajt. ) [*]( 20 )
Sed dicit aliquis, (quia) licentiam aut potentiam non habuerit mittendi ad patriam suam. etiam si hoc quasi ueri simile uideretur, postea quam de carcere eductus est et dominus factus in omni terra Aegypti, per illos septem annos fertilitatis et illos duos, qui transacti sunt tempore inopiae, antequam fratres sui ad eum descenderent, per istos nouem annos in trecentis milibus sine ulla dubitatione potuit mittere ad patrem suum. sed occulto iudicio hoc dominus fieri non permisit in tantum, ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, quando ad emendum triticum conuenerant, quin immo durissime eis loquens et fratrem illorum in uinculis tenens ad patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit.
Adtendite adhuc et aliud maius miraculum. uidete, quomodo Ioseph beatus, qui patrem suum nouerat pro se intolerabilem amaritudinem sustinere, quasi parum esset, quod ante pertulerat, adhuc et Beniamin fecit auferri, quo facto utique nouerat eum multiplicem passurum esse dolorem. haec enim omnia sine sancti spiritus dispensatione facta fuisse non credo. deus enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, numquam tamen iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum uiuere, ille etiam sanctum Ioseph (non) permisit, ut patri suo suam gloriam nuntiaret, quin immo adhuc Simeon in uinculis tenendo, [*]( 3 recordare D 4 nula D 6 suos] at add. D 7 quia addidi, om. D, quia pro eo, quod Aegyptio domino seruiebat add. Aug. 8 patrem suum Aug. 10 totam terram Aug. 11 transacti Avg., transdati D 12 discenderet D 13 tricentis D milibus] non potuit inittere ad patrem suum? add. Aug. 14 oculto D 15 manifestare D 16 qui immo D 19 aliut D 20 intollerabilem D 21 sustenere D parum Aug., paruum D 23 multiplicet D 24 fuisset D 25 oculta superscr. D 27 etiam sanctum Ioseph non permisit Aug., pmisit etiam y scm ioseph D 28 semeon D )
Sed hoc quare sit factum, diligenter adtendite. quamuis enim serui et amici dei capitalia crimina uitauerint et multa opera bona fecerint, tamen sine minutis peccatis eos fuisse non credimus, quia non mentitur ille, qui dixit: non est enim inmunis a peccato nec infans, cuius est unius diei uita sua super terram. et beatus Iohannes euangelista, qui utique meritis non erat inferior sancto Iob, clamabat et dicit: si dixerimus: peccata non habemus, ipsi nos decipimus et ueritas in nobis non est, et illud, quod alibi scriptum est: iustus septies in die cadit et resurgit. quia, sicut ergo iam dictum est, sine istis minutis peccatis Iacob esse non potuit, uolens deus parua peccata in hoc sancto tribulationis igne consumere inplet in eo, quod ipse per spiritum sanctum dixit: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, et illud: flagellat deus omnem filium, quem diligit, et illud: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. ut ergo sanctum Iacob deus noster uelut aurum purgatum futuro iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit, ut in eo ignis ille arbiter, quod exureret, inuenire non posset.
Si diligenter adtendamus, fratres carissimi, quod erga beatum Iacob deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres [*]( 9] Iob 15, 15. 13] 1 Ioann. 1,8. 151 Prou. 24, 16. 19] Eccli. 27,6. 20] Hebr. 12, 6. 21] Act. 14, 21. ) [*]( 1 beiamin D angustia D 3 misericordia D dominum Aug., n dni D 6 sed 1111 D (erat in in ras.) 7 cremina D uitauerit D 9 e superscr. D 10 inmonis D die D 11 uite D iohannis D euuang D 12 Iacob Aug. olamat Aug. 14 alibi illud q D 17 sSo D, saeculo Aug. 18 impleuit Aug. 20 flagillat D 22 tribulationis D 23 purgatum] in add. Aug. 24 praesentaret Aug., pstaret D 25 exnreret Aug., exuperet D 26 possit D ) [*]( 20* )
Quod ergo deus in beato Iacob fecit et quod Ioseph erga fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis, qui in nobis peccauerunt, debemus implere, ut non ipsos, sed peccata eorum studeamus odire et ita uelimus secundum culpae meritum durissima castigatione corripere, ut eos studeamus in ueritate diligere. haec si faciamus, fratres carissimi, inpletur illud in nobis, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate et sic adinplebitis legem Christi.
Ad extremum ut totum, quod dixi, breui sermone concludam, taliter indulgeamus eis, qui in nobis peccauerunt, qualiter uolumus, ut nobis indulgeat deus, quotiens in illo peccamus. haec si faciamus, securi possimus dicere: dimitte [*]( 23] Gal. 6, 2. 28] Matth. 6,12. ) [*]( 2 non Aug., om. D 3 eos addidi, om. D, eos tantis add. Aug. 4 creminis D 7 parricidi D, fratricidii Aug. cremen D 8 poenitentiam D possit et D 10 uiri dicaret D correget D 11 cremen D 14 in] id add. D 15 singulos et] per singulos add. Aug. 18 in illis Aug., et illis D 19 ut Aug., et D 20 uellimus D oulbe D 22dilegereD2ShoneraD24illudD25brebiD26innos Aug. 27 induljgeat D in illum Aug. 28 facieiiiamus D demitte D )
Adhuc nobis delectabat cum caritate uestra de beato Ioseph aliquid loqui, sed propter pauperes, qui ad opera sua festinant, melius est, ut nobis in die crastina reseruemus. et ideo conuersi ad dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium audiendi uerbum dei, quod in nobis placatus contulit, et augere semper et conseruare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto (uiuit et regnat) in saecula saeculorum. Amen.
De beato Ioseph, quod de sermone hesterni diei caritati uestrae reseruauimus, nunc secundum uestram consuetudinem intenti cum silentio et quiete suscipite. beatus Ioseph, fratres dilectissimi, ut regnum Aegypti admirabili sapientia regeret, prius ipse se rexit. cum esset decorus et speciosus facie pulchritudinem uultus sui non ad alienam deriuauit iniuriam, sed ad suam gratiam conseruauit hoc se pulchriorem iudicans, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur, et illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet nec mentes fragiles uulneraret. crimen enim dominae suae fuit, quae male uidit, non beati Ioseph, qui male uideri noluit. nec in eo, quod uisus est, culpa est. non erat in potestate seruili, ut non uideretur a domina, maritus deberet cauere oculos uxoris. discant tamen et uiri cauere oculos feminarum: adamatur et qui noluit amari. denique adamatus [*]( 1 demittimus D 3 nos Aug. dilectabat D 4 quid D 5 diem crastinam Aug. 9 uiuit et regnat om. D 11 item tertio de s36 ioseph D 18 reseruauimus scripsi, seruauimus D 15 aegipti D 16 uerba cum esset—p. 310,14 adprehensus aufugit exstawt in sermone Augustini dubio 14, 2 (39, 1767 M.) 17 diriuauit D 18 speciosion D 19 qui Aug., oram D 20 fragilles D cremen D 21 qui D quimal D 22 quod] qui Aug. culpa est] quia add. Aug. 23 debuit Aug. 24 oculo D tunc Aug. 25 adamatur scripsi, adamantur D, cum amantur Aug. nolunt Aug. )
Denique in superioribus habemus, quod Adam, posteaquam dei mandatum praeuaricatione deseruit et peccati grauius aestum contraxit, nudus erat, unde et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quod nudus sum, et abscondi [*]( 2] Gen. 39, 7. 5] Gen. 39, 7. 24] Gen. 3, 10. ) [*]( 1 contempneret D, contempserat Aug. ezcussauit D 3 non Aug., om. D ostendauit D cgpit D incautam Aug., aduncatum D 4 indagine Aug., in dagina D laqueos] catenas Aug. 5 sparsit Aug., spargit D 6 adulterii Aug. 7 excussatur D 8 elapsus Aug., delapsus D ne D 9 pluris Aug. castimonia D relinquid D 11 ind t pudice D potuerant Aug. 12 uentitur D ingenum D 13 adamatur D rogatur D 14 conueneretur D 15 eius scripsi, si D 16 dentius D 17 adultere D incendiua D transsirent D 18 uete D i. cremen D 19 uestimentibus D 21 nudauerit scripsi, nudauerat D 23 deseruit scripsi, deserit D aestum scripsi, cf. ind., eatum D 25 suum D )
Accusatus autem Ioseph ad omnia sua noluit illam dicere culpabilem esse, quia iustus accusare non nouit, et ideo inpune hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim etiam pallium Ioseph humanum tenentem, quae omnia ornamenta pudoris et uel animae perdiderat castitatis. illum satis ornatum satisque uestitum dixerim, cuius uox non audiebatur et innocentia loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, melius locuta est oraculo et ideo emeruit prophetae defensionem, quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. beatiorem ergo illum dixerim, cum in carcerem mitteretur, qui sustinebat pro castitate martyrium. bonum enim est munus pudicitiae etiam, cum sine periculo custoditur, ubi uero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum dominus nec in carcere deserebat. non est turpe innocentibus, cum falsis criminibus appetuntur, cum oppressa iustitia [*]( 8] of. Col. 3, 9. ) [*]( 3 non addidi, om. D 4 tonica D non erasum in D 6 dereliquid D 7 putius D 10 rerum scripsi, renu D 12 puilegi D pilliciam D 13 accipit D tonica D 14 accussatus D 15 acussare D 17 humanum scripsi, humano D 18 animae scripsi, anima D 20 dacet D 21 oraculo scripsi, oracula D 22 beationem D 27 crese minis D 28 carcerem D derebat D turbe D 29 creminibus D appituntur D )
Quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph gratiam huius modi, ut, qui fuerat clausus in carcere, ipse potius claustra carceris custodiret. in ipso enim praefiguratum est, quod postea in domino saluatore nostro conpletum est. sic enim insidiante uel accusante domina Ioseph in carcerem mittitur, sicut Christus insidiante uel accusante synagoga crucifigitur et quasi in carcerem ad inferna descendere dignatus est. denique similitudinem uidete. de Ioseph scribitur, quod liber in carcere fuit et eos, qui in carcere tenebantur, in potestatem acceperat. de domino autem saluatore nostro quid scriptum est? posuerunt me, inquit, in lacu inferiori, in tenebrosis et umbra mortis. factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. uerius enim hoc in Christo conpletum est, qui non solum in potestate habuit in carcere uinctos, sed etiam de ipso inferni carcere praedam, quam diabolus ceperat, fortiter et feliciter reuocauit. ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, id est, quos diabolus ceperat ad mortem, ille recepit ad uitam.
Unde, fratres carissimi, et nos ad exemplum beati Ioseph, quantum possimus, cum dei adiutorio familiaritatem infestam atque suspectam effugere festinemus, ut castitatis nitorem seruare possimus secundum illud, quod apostolus dicit: fugite fornicationem. contra alia peccata pugnandum est, ut castitas custodiri possit, fugiendum est. imitemur ergo beatum [*](4] Matth. 25, 43. 16] Psalm. 87,7.5. 27] 1 dor. 6,18. ) [*]( 1 carcerem D 3 carcerem D 7 putius D 10 acussante D 11 sicut scripsi, sic et D acussante D sinagoga D 12 discendere D 15 acciperat D 16 scribtu D inquid D 19 potestatem D 20 carcerem D uinctos scripsi, iunctos D praedam scripsi, pdam D 21 diabulus caeperat D utroque loco 23 recipit D 25 possimus ex possumus D famili jjaritatem D inhestam D 29 custodire D emitemur D )
Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, sed ad pugnam, ad certamen conuenimus, ad agonem huc processimus, ad exercenda cum uitiis bella conscendimus. uitia enim nostra hostes nostri sunt, de quibus scriptura pronuntiat dicens: caue, ne umquam habeas cum eis foedus. necessaria nobis est, fratres, peruigil cura, indefessa custodia, quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. hoste isto uinci potes, recipi in amicitiam non potes. et ideo proelium istud, quod suscepimus, satis durum satisque periculosum est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non finitur.
Ideo ergo nos ad tranquilla haec secreta et spiritalia castra contulimus, ut cotidie contra passiones nostras infatigabili congressione certemus, ut cotidie senioribus nostris quasi famulas uoluntates nostras subiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus uel linguae gladium recondamus, ut non solum inuicem non inferamus iniurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas. [*]( 8] Eiod. 34,12. ) [*](S exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis: 2780 saec. XIII (A), 2167 saec. XIII (B), 13333 saec. XII (C); sermo fausti episcopi ad monachos primus A (fol. 2r), incipit sermo fausti episcopi ad monachos B (fol. 2T), explicit homelia X ad monachos. incipit sermo fausti ejfi ad eosdem C (fol. 30r) 4 ad locum-po 315,8 uirtutis] cf. Euseb. homo 38 (Bibl. patr. max. Lugd. VI659 G) 6 huc om. AB uiciis B 7 uicia ABC, uita v pronunciat B 8 fedus ABC, sedem v 10 hostis iste Cc 11 potest Cv utroque loco 13 inter v 15 ergo om. v 16 contriti v 17 moribus v 19 retundamus Cv ut A, om. B Ov )
Illud etiam scire debemus, quod, qui inter nos uitam habere constituimus, aut cum grandi fructu aut cum grandi periculo uel diligentes uel etiam neglegentes sumus. unde felix est illa anima, quae, dum bene in congregatione uersatur, multorum gaudium est et plurimi ex ea uel aedificantur uel illuminantur. bona enim, dum multis communicantur, adduntur. ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit: fili mi, si sapiens fueris, (eris) tibi et proximis tuis. itaque si quis in congregatione positus humilitatem se sequentibus aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se lucra aliorum conuertit. si uero e contrario per inoboedientiam uel superbiam, quae res, quod peius est, facilius inueniri solet, ad mali exemplum siue iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, de tantis damna contraxit et peccatum, quod ab illo semel recessit, ad eum multipliciter redundabit. quamobrem sicut ille ualde admirandus atque laudandus est, cuius cursus bonus multorum profectus est, ita ille non immerito lugendus est, cuius uita multorum ruina est. [*]( 16] Prou. 9,12. ) [*]( 1 niobil- reqwrere add. B in marg. 5 facultates] ipsas add. A Sed] et add. A 8 est om. BCv 9 qui inter-po 317, 6 prioribus] cf. Euseb. homo 41 (BPML VI662 D) 10 aut—fructu om. BCv alterum aut item erasum est in B 16 eris addidi, om. libri 19 aliorum lucra Cv 20 uel] per add. A quae res scripsi, quaeres (queres) libri, quaeret v 23 de om. v 24 contrahet Al 25 admirandus] est add. Bv 27 non immerito] merito AB )
Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, ea in medio positi agere studeamus, ne uita nostra aliorum uirtutibus noceat et ne aliorum feruorem tepor noster debilitet et ne aliorum patientiam nostra iracundia uiolet, ne aliorum humilitatem superbia nostra deprauet, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. et quidem illae fatuae uirgines, quamlibet stultae essent, non tam alienas exstinguere lampades quam suas illuminare cupiebant. et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest pinguissima gratia humilitatis et si deest ignis fidei et si flamma feruoris et si oleum caritatis et si lumen discretionis, ueniat ad eos, quos magis abundare perspexerit, et gratiam in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat et bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam cum lucro possessionis inuadat. numquam enim sentit luminis damnum plurimus ignis accensus nec minuit solis lucem considerantium multitudo. quanti ad eum perspexerint, tantis munera sua commodat et ipse tamen semper integer perseuerat.
Benedicta a deo illa anima est, cuius humilitas alterius confundit superbiam, cuius patientia proximi exstinguit iracundiam, cuius oboedientia pigritiam alterius tacite increpat, cuius feruor inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis illuminat. melius est huic quam illi, qui fratrem paululum ab aliquo contristatum non tamen solacio suo porrecta manu non subleuat, sed titubantem sicut parietem inclinatum maleloquiorum impulsu adiuuat ad ruinam et salubriter pro disciplinae ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut allidat, sic armat, ut perimat. [*]( 2 uia Os 4 et ne A, nec v 5 et ne A 8 stultae] fatuae Gv 9 tamen Cv quam] sed Cv 11 fidei] uocuiam et ter sequentem OM. Cv 13 prospexerit v et om. v 16 posseasoris Gv 17 plurimis Gv 21 illa anima est a deo Cv 22 proximi] alterius Os 23 tacite om. B, ante alterius exstcst in Os cuius feruor - euuscitat add. B in marg. vnfer. 28 non om. B sed] et add. A 30 et post allidat add. Å )
Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, ut iudicium etiam alienae perditionis incurrat. certi simus, carissimi, quod, nisi caueamus, nisi nostras cotidie resecemus et circumcidamus passiones, deteriores multum nos effici, quam fueramus, dum in hoc saeculo uiueremus, ita ut fiant extrema nostra peiora prioribus. et quidem, carissimi, quamdiu, quae ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, in quibus nunc erubescimus, tunc nobis aduersarius non obstabat, immo etiam consentiebat, quia circa miserabilem ac perditam uitam nostram non inueniebat, in quo exerceret inuidiam suam. delectabant illum nostra opera, sufficiebant illi per se nostra crimina et peccata. quis enim suscipiat bellum contra militem suum et quis uelit impugnare subiectum suum? sed super omnem infelicitatem erat uita illius, cui nocere dedignabatur inimicus.
At uero nunc, postquam uoluptatibus illius renuntiauimus, uidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, uidit in nobis quodam modo idola sua in dei templum mutari et frendens et tamquam leo rugiens omnes nocendi aditus peruigil insidiator explorat, de quo leone apostolus attestatur: uigilate, quia aduersarius uester diabolus ut leo rugiens circuit quaerens, quem deuoret. beati, quos hic leo inquirendos iudicat et sequendos utique uirtutum uestigiis et odore meritorum. non enim ab illo inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. post illos uiolenter currit, hos etiam neglegenter incurrit. beati igitur, quos hic leo inuidia cogitur quaerere et malitia non permittitur inuenire. terribiliter quidem sonat in auribus nostris, dum audiuimus: tamquam leo rugiens. sed quia dictum est: escae eius electae sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis est, sicut in alio loco legimus: dentibus suis frendet et tabescet. ita haec loquitur sermo diuinus, ut terrori coniuncta sit [*]( 5] Matth.12,45. 21] 1 Petr.5,8. 29] Hab. 1,16. 81] Psalm. 111,10. ) [*]( 1 agat AB 2 perditionis] non add. A (sed erasum) B sumus Bv 4 passiones r. et c. Cv 8 nunc] et add. v 9 quod v 11 delectabantur Cv sufiiciebantque v 20 apostolus] bene add. GH )
Haec itaque, carissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes gloriosi ac praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus esse et filios. rapiamus unusquisque, quod possumus, de bonis intestati parentis. hic de hereditate assumat fidei holosericam, gestorum uarietatem pretiosam, hic mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum, ille decus pectoris beneuolentiae ac sapientiae monile sibi uindicet, hic margaritam compunctionis et thesaurum castitatis inuadat. licet enim ille locupletissimus . dei amicus, quidquid habuit, integrum secum tulerit, et nobis tamen, si uolumus, totum reliquit. ita ergo agamus bona illius sectantes, ut, qui in aeternam gloriam suscitandus sub fine saeculorum reddetur, nunc ecclesiae per rediuiua in filiis merita iam resurgat.
Quod supplente et quodam modo cum caritate iubente deo et uestra fraternitate qualemcumque sermonem profero, facio hoc non ex aliqua praesumptione, sed ex uera et integra caritate. et licet tam perfecti deo propitio sitis, ut admonitione nostra minime egeatis, tamen imperante caritate, quae nescit -timere, etiam quod optime implere uos nouimus, suggerere et admonere cum uera humilitate et perfecta caritate praesumimus, non tamen sine uerecundia, cum nos necdum idoneos [*]( 1 quod om. v tabescet scripsi, tabescit libri 2 haec om. v 3 homini] ut (et B2) add. B, etiam add. A 5 ac] et v uerba praeclari patris usque ad finem cf. cum Euseb. homo 34 extrema parte (BPML VI 656 D) 7 olosericam C, olosiricam AB 8 mansuetudinem AB 10 uendicet ABC margaritarum A 12 habuerit A 15 et ante nunc add. A ecclesiae per om. B per rediuiua] prole diuina Cv filiis] per add. Cv 18 exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis, qui sermonevi antecedentem continent; item alius sermo eiusdem III A (fol. 9r), item alius sermo B (fol. 6u), item sermo C (fol. 32r) 21 ueritate AB 24 uos om. ABl )
Sed tamen, fratres dilectissimi, quia solent naues superatis et deuictis fluctibus pelagi etiam in portu tutissimo laborare et, nisi grandis cautela fuerit, paene submergi, cum summa humilitate et ingenti reuerentia admonemus, ut, quia uos Christus capitalibus criminibus tamquam de periculosis liberauit fluctibus, in portu quietis et beatitudinis constituti paruas neglegentias et quasi minuta peccata, quae sic in anima confluunt, quomodo per minutissimas nauis rimulas in sentina guttae concurrunt, cum omni uigilantia Christo adiuuante exhaurire iugiter festinetis., nam quomodo nauis, postea quam pelagi fluctus euaserit, si in portu sentinata non fuerit, de minutissimis guttis impletur et mergitur, sic et monachus deuictis et superatis mundi huius criminibus quasi periculosis fluctibus, cum ad portum monasterii uenerit, si subrepentia uitia et minuta et cotidiana peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso portu naufragii discrimen incurrit.
Sed dicit aliquis: quomodo potest anima sentinari? utique orando, ieiunando, uigilando, ueram caritatem et ueram humilitatem et ueram oboedientiam exhibendo. attendite, fratres, quaeso. quomodo nauis sentinatur a situla, sic anima ab operibus malis oratione dominica liberatur, si dicat et uerum dicat: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui enim omnibus in se peccantibus clementer indulserit, nullius peccati uestigium in illius anima remanebit. attendite, fratres, et considerate, quod dixi, qui in se peccanti indulserit, non dixi, quod, qui in deo peccauerit, [*]( 28] Matth. 6, 12.. ) [*]( 4 doctos (doctores v) instruimus Cv 5 tam v 6 praedictionis v, pdicois C 18 minutis v 26 queso frs C quaeso om. v 27 liberatur oratione dominica A-)
Quando uero in deum aliquis peccatum praesumit admittere, districtionem debet monasterialem sustinere. et hoc bono et pio animo debet fieri, ut spiritali castigatione ita corrigatur in hoc saeculo, ut non pereat in futuro, quia omne peccatum, quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro saeculo punietur. sic enim de filio, de seruo diuina scriptura commemorat: tu, inquit, uirga. eum caedis et animam illius de inferno liberabis. et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia crimina caueamus, sed etiam paruas neglegentias cotidie quasi uenena diaboli respuamus. sunt enim nonnulli, qui post religionis professionem, quia uidentur exisse de saeculo, nimia securitate soluuntur, et impletur in illis sententia domini, qua dicitur: utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. quid est, quod dixit: utinam calidus esses aut frigidus? hoc uult dicere: melius tibi fuerat, ut in saeculo remansisses frigidus aut in monasterio fuisses feruidus, nunc autem, quia et de saeculo recessisti et spiritalem feruorem per neglegentiam tuam apprehendere noluisti, tepidus effectus es, ex ore domini uix iterum recipiendus euomeris. [*]( 8] Matth. 6, 14. 17] Prou. 23, 14. 23] Apoc. 8, 15. ) [*]( 1 indulgere-debeas om. Cv sed addidi, om. libri 6 penitus om. Of) 8 ostendat] esse add. A 12 bono et] bonum Cv 19 neglegentias] quas add. f) 20 respiramus Cv 21 qua Cv 22 eis Of), illa add. A 23 calidus esses aut frigidus A 24 uomere Cv 25 esses calidus Cc hoc uult-feruidus om. Cv 27 fuisses om. B 28 et] tamen add. A )
Ideoque, fratres carissimi, cum dei adiutorio sententiam diuinae scripturae diligenter attendite, qua dicitur: omni custodia serua cor. tuum. sicut enim gaudendum est de monacho, qui ad monasterium uoluerit mansuetudinem, oboedientiam, patientiam mitis et humilis exhibere, ita e contrario lugendum est de illo, qui corpore tantum uidetur de hoc saeculo exisse, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter aut rediise infeliciter cognoscitur et pro humilitate profert superbiam, pro patientia iracundiam, pro oboedientia contemptum, pro caritatis medicamento malitiae effundit uenenum. talibus conuenit illa beati Petri uera et multum timenda sententia: melius, inquit, illis fuerat non cognoscere uiam iustitiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti, et iterum: canis reuersus ad uomitum suum et sus lota in uolutabro luti. sed nec de talibus desperandum est, fratres, quia potens est deus orantibus uobis scintillam compunctionis accendere et omnem saeculi uoluptatem uelut spinas et tribulos nequitiae salubri igne consumere, illo utique igne, de quo dominus ait: ignem ueni mittere in terram et quid uolo, nisi ut ardeat?
Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut uobis deus perseuerantiam bonam dignetur tribuere, sed et ut illi, qui neglegentes sunt, tandem debeant de fouea superbiae se subleuare et de laqueis eruere. si enim uobis orantibus et cum caritate consilium dantibus, quicumque sunt tepidi et neglegentes, fuerint emendati, duplicatum uobis praemium dominus et de uestra et de illorum correptione recompensare dignabitur. nam nec illi, qui boni sunt, se debent quasi de suis meritis extollere, nec illi, qui neglegentes sunt, de dei misericordia desperare, sed et illi cum humilitate dei dona custodiant et illi cum grandi compunctione celerius ad paenitentiam uel correptionis medicamenta confugiant, quia, qui bonus est, si [*]( 2] Prou. 4, 23. 12] 2 Petro 2, 21. 14] ib. 22. 19] Luc. 12, 49. ) [*]( 1 cum dei adiutorio om. Cv 4 in monasterio Cv uoluerit post patientiam exhibet A 6 de saeculo eiisse uidetur (omisso hoc) A 22 ut om. f) 27 repensare BC1 30 et om. v bona Cv 31 isti v ) [*]( XXI. Ffttut. ) [*]( 21 )
Iterum atque iterum rogo et admoneo, fratres, ut oboedientiam et humilitatem et caritatem non solum senioribus et coaequalibus, sed etiam iunioribus exhibere iugiter studeatis, quia, quaelibet bona seruus dei habere contenderit, omnia perniciter perdit, si in illo humilitas et caritas uera non fuerit. nolite murmurare, fratres, scriptum est enim, quod murmurantes a serpentibus perierunt. nolite detrahere, fratres, quia scriptum est: qui detrahit fratri, erudicabitur. nolite iracundiam in corde seruare, quia scriptum est: ira enim uiri iustitiam dei non operatur. nolite uos inuicem odio habere propter illud, quod scriptum est: qui odit fratrem suum, homicida est.
Sed non opus est, ut diutius sanctam caritatem uestram uerbis doceamus, quod uos ad Christi gloriam operibus implere et cognoscimus et gaudemus. hoc solum specialiter petimus, ut, quia uos deus in locum quietis et tranquillitatis collocare dignatus est, pro nobis, quos saeculi istius tempestates et innumerabiles fluctus affligunt, abundantius domino supplicetis, ut, si nobis, quia non meremur, gloria non dabitur, saltem uobis orantibus peccatorum uenia tribuatur. Amen. [*]( 17] Num. 21, 6. 19] Iac. 4,11. 20] lac. 1,20. 22] 1 Ioann. 3,15. ) [*]( 1 humiliauerit v, humiliat libri 2 enim otn. ACv 10 dei om. Oo 15 contendit et v 17 scriptum-quia add. B1 in marg. 20 enim om. Å 24 est opus A 25 quia Å 30 qui Cv )
Rogo et admoneo uos, fratres carissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo tempore exceptis dominicis diebus nullus prandere praesumat, nisi forte ille, quem ieiunare infirmitas non permittit, quia aliis diebus ieiunare aut remedium aut praemium est, in quadragesima non ieiunare peccatum est. alio tempore qui ieiunat, accipiet indulgentiam, in quadragesima qui potest et non ieiunat, sentiet poenam. et ipse tamen, qui ieiunare non praeualet, secretius sibi soli aut, si est alius infirmus, cum ipso sibi in domu sua praeparet, quod accipiat, et illos, qui (sani sunt et) ieiunare praeualent, ad manducandum non inuitet, quia, si hoc fecerit, non solum deus sed etiam homines intellegere possunt illum non pro infirmitate (non) posse, sed pro gula ieiunare non uelle. sufficiat illi, quod ipse ieiunare non praeualet, et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet pro eo, quod aliis ieiunantibus et ipse non potest. quod opus est unicuique infirmo, secretius aut sibi soli aut alii infirmo similiter faciat praeparare, quia non ei oportet, ut aliquem sanum roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum.
Pro eo tamen, quod non potest ieiunare, amplius pauperibus erogare debet, ut peccata, quae non potest ieiunando curare, possit elimosynas dando redimere. bonum est ieiunare, fratres, sed melius est elimosynam dare. si aliquis utrumque potest, duplex bonum est. si uero non potest, melius est elimosynam [*]( 2 hic sermo exstat in codice Parisino lat. 3783 saec. XI ineuntis (P) fol. 109r; editus est inter Augustini sermones dubios 142 (39, 2022 MJ; incipiunt sermones scl fausti eJTi legendi ante quadragesima P 3 ammoneo P 4 saoratissimo] quadragesimae add. Aug. 5 pre||jmat P 11 domum suam P 12 sani sunt et Aug., om. P manducandum] prandium Aug. 14 non Aug., om. P 17 et ipse] ille abstinere Aug. t 18 quid Aug. secretius-oportet ut om. Aug. 19 alio P (i man. alt.) * 20 rogare Aug. ne] ut Aug. 24 IIelemosinis P (a man. alt.) 25 helemosinam P 26 duplex bonum est scripsi coll. p. 324, 5, duo bonum est P, duo sunt bona Aug. helemosinam P ) [*]( 21* )
Sed quis erit, qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se dominus redditurum esse promiserit? et quare frigidae dixit? ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare aut certe dixerit se uasculum, ubi aquam calefaceret, non habere. denique et per beatum prophetam, fratres carissimi, dominus ita hortatur et admonet elimosynam fieri, ut paene nullus pauper sit, qui se ualeat excusare. sic enim ait: hoc est ieiunium, quod elegi, dicit dominus: frange esurienti panem tuum. non dixit, ut integrum daret, cum forte pauper ille alium non haberet, sed frange, inquit, hoc est dicere: etiamsi tibi tanta paupertas est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange et pauperi tribue. et egenum, inquit, ac sine tecto induc in domum tuam. si aliquis ita pauper est, ut non habeat, unde tribuat pauperi cibum, uel in uno angulo domus suae peregrino praeparet lectulum.
Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, uel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes uix aliquando dignamur excipere peregrinum ignorantes, immo non credentes, quod in omnibus peregrinis [*]( 9] Luc. 2,14. 18] Esai. 58, 5. 23] Esai. 58, 7. ) [*]( 1 helemosina P 2 helemosina P 3 helemosina P absque] sine Aug. 4 helemosina P 5 ieiunium-bonum est Aug., om. P 7 illi Aug. habuerit Aug. retribuere] tribuat Aug. 13 dixit Aug., dixerit P 14 certe dixerit] dicere Aug. 16 ortatur P 17 ammonet P helemosinam P prope Âug. 21 inquid P 23 inquid P )
Haec ergo, fratres carissimi, non transitorie nec solis corporeis auribus audiamus, sed fideliter audientes etiam, ut alii teneant et impleant, uerbo pariter et exemplo doceamus. quid ergo post haec dixit dominus per prophetam? si uideris, inquit, nudum, operi eum. ego in hac sententia neminem iudico, unusquisque attendat conscientiam suam. me tamen arguo et reprehendo, quia forte aliquoties euenit, ut per neglegentiam uestimenticula mea, quae debuerint accipere pauperes, deuorarentur a tineis. et timeo, ne mihi ipsi panni ad testimonium proferantur in die iudicii secundum illud, quod Iacobus apostolus terribiliter increpat dicens: agite nunc, inquit, diuites, plorate ululantes in miseriis, quae aduenient uobis. diuitiae uestrae putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in [*]( 1] Matth. 25, 35. 2] Matth. 25, 40. 7] Matth. 25, 42. 9] Matth. 25, 45. 11] Matth. 25, 46. 17] Esai. 58, 7. 24] Iac. 5,1-5. ) [*]( 2 michi P 5 ne] et Aug. beatitudinem suam Aug. contempnimus P 6 mundo ex mundum P contempnat P 7 enim om. Aug. 8 et ante hospes erasutn in P 10 michi P 11 post haec Aug. 12 inquid P, om. Aug. 14 corporis P (e man. alt.), corporis Aug. 18 inquid P 22 ad] in Aug. 25 inquid P 27 commesta P 28 eruginauit et erugo P )
Ergo, sicut supra suggessimus, fratres carissimi, ieiunia nostra elimosynarum pinguedo commendet, quia tale est ieiunium sine elimosyna, qualis sine oleo lucerna. nam sicut lucerna, quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lumen habere non potest, ita ieiunium sine elimosyna carnem quidem cruciat, sed caritatis lumine animam non illustrat. interim dum licet, quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur, ut, quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in uisceribus pauperum reponamus, quia manus pauperis gazophylacium Christi est. quicquid accipit, ne in terra pereat, in caelo reponitur, quia, quamuis cibus, quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in caelo reconditur. nam si prandia nostra exquisitis saporibus et . multiplicatis ferculis expendere studeamus ad caenam, sic corpori nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur ac, sicut eo modo corpori nostro nil minuitur, sic animae nil augetur.
Haec, fratres, timens magis quam de uobis aliquid sinistrum credens admoneo. scio tamen plures ex uobis deo propitio et [*]( 3 ocisionis P 6 enim et om. Aug. 8 si Aug., om. P helemosinas P 10 et ante cum om. Attg. 11 suggessi Aug. 12 helemosinaram P 13 helemosyna P 14 lucem Aug. 15 helemosina P IIIe 16 lumen P (corr. man. alt.) dum licet P2 in rasura, uel Aug. d 17 apresens P (d man. alt.) 20 gazofilacium P quicquid] qui quod Aug. 21 reponit Aug. 24 nurn extendere scribendum? si Aug. 25 non auprascr. P1 ac sicut eo scripsi, hac si quo P, sicut Aug. 26 nostro i om. Aug. minuetur P (i man. altJ 28 ammoneo P tamen] enim Aug. propicio P )
Sed cum de elimosynis loquar, non conturbetur angusta paupertas. omnia enim compleuit, qui, quod potuit, fecit, quia uoluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. sed hoc ille implere poterit, qui omnem pauperem quasi se ipsum considerare uoluerit. sic pauperi tribuat, quomodo, si ipse in tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. haec qui fecerit, et noui et ueteris testamenti praecepta complebit implens illud euangelicum: omnia, quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, ita et uos facite illis similiter. haec est enim lex et prophetae, ad quam uerae et perfectae caritatis legem ipse nos dominus sub sua protectione perducat, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen. [*]( 24] Matth. 7, 12. ) [*]( 1 helemosinam P 4 tamen P sca P placita operatione P 7 etiam—uxoribus Aug., om. P 9 quadragesimam] et add. Aug. 11 sollempnitate P helemosinis P 12 uelud P 15 accelldentes P 17 helemosinis P loquimur Aug. 21 uoluerit] ut add. Aug. 24 euana gelium P 25 ita om. Aug. 26 a P (d man. alt.) 27 ipse P (e man. sUJ, pius Aug. uos Aug.\' )
Permotos esse uos credo, fratres dilectissimi, cur ad superiorem dominicam percurrimus et, cum hodie sit eius exordium, cur festiuitatem eius ante unam hebdomadam celebrare coeperimus. reprehendi non potest obseruatio ista praepropera. deuotionis enim iudicium est prius legem exsequi quam legis statuta cognoscere et ante oboedire praeceptis, quam oboedientiae praecepta compellant. illud enim amoris est, hoc timoris, hoc imperatiue exigitur, illud religiose defertur, hic debitum soluitur, ibi donum muneris exhibetur. unde et nos religiosum munus exhibuimus deo, dum amplius ieiunauimus. reprehendi enim non potest festinata festiuitas. semper enim in gaudiis sollemnitati uota praeueniunt et futuram laetitiam deuotio exoptata anticipat. non solum igitur non reprehensibiliter, sed et caute factum est. semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius ad cautelam, quia, quod est amplius, recidi potest, quod minus, non potest prolongari, sicut in hac obseruatione factum est. nam, quod propter quadragesimam plus ieiunauimus, non minuimus quadragesimam, integra enim nobis manet. quodsi minus ieiunassemus, a numero redintegrare eam non poteramus ad numerum.
Sed fortasse illud in causa est, cur ieiunium, quod ieiunauimus, non proficiat nobis ad quadragesimam. proficiet plane nobis, quia, etsi non proficit ad quadragesimam, proficit ad salutem, si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. cui enim umquam non profuit orare, legere, ieiunare? cui non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos [*]( 2 exstat hic sermo m eodem libro manuscripto (P) quo antecedens fol. 110*; priorem sermonis partem usque ad p. 329, 13 non nouit Aeneas Parisiensis (121, 742 M.) exhibet in libro aduersm Graecos c. 176, posteriorem Dacherius edidit in Spicilegio (Par. 1723) I 215; item sermo unde supra P 3 quur P utroque loco 5 ebdomadam P 6 ceperimus P praepropera scripsi, p opera P 10 defertur scripsi, differtur P 11 eiibetur P 12 exibuimus P 14 sollemnitati scripsi, sollempnitate P leticiam P 19 nam scripsi, ne P 21 reintegrare P 22 eam scripsi, eum P 23 quur P. )
Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, quia hodie est quadragesima. audiant illi, inquam, ut ieiunare incipiant isti, abstinere non desinant et communiter in arcam Christi intrare festinent. immo festinent amplius, quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores introeant, quia arca domini in periculis ieiunum sustentare praeualet, temulentum sustinere non nouit. admonemus ergo uos, sicut iam ante diximus, nostri temporis homines, ut his mundi turbinibus ad domum dei certatim unusquisque confugiat, sicut et sui temporis homines Noe iustus admonuit. admonuit enim illos et futurum diluuium praedicare non der stitit et, licet uox praedicationis non sit audita, tamen, etsi tacebat lingua, opere loquebatur, etsi silebat loqui uoce, ascia personabat. cum enim aedificabat tam grande opus, arcae illius causam, cur fieret, ipso opere testabatur. testabatur enim ipso apparatu noua tabernacula nouis periculis profutura. sapiens enim quisque intellegere poterat naufragii nescio quid imminere, cum domus talis fieret, quae non inhaereret in terra, sed nataret in gurgite, cum hospitium huiusmodi pararetur, quod nec pauimentum solo defigeret nec fluctibus unda demergeret. quis, inquam, sapiens non intellegeret adesse diluuium, cum uideret tale domicilium fieri, quod susceptos intra se non tam clauderet quam portaret, quod non tam pluuiarum imbres repelleret quam naufragii procellas arceret? quos, [*]( pmto 1 reprehendo scripsi, reprehendendo P (uoluit reprehendendos puto) cum parati scripsi, comparati P 2 sollempnitates P 4 coactos scripsi, quod acto P (d erasum, s; man. alt.) 10 aream P ymmo P 11 cępernnt P gastigatiores P 12 archa P ieiunum scripsi, ieiunium P 13 ammonemus P 16 ammonuit P utroque loco 20 arche P 21 quur P 24 iminere P 25 natara et P hospitium scripsi, hospitio P 30 arciret P )
Depositionem sanctae recordationis domni et patris nostri Augustini episcopi hodie, fratres carissimi, celebramus. huius enim dum apostolica merita mecum tacitus admiror, summi illius sacerdotis Aaron mihi habitus atque uestitus, quo diuersae gratiae ac uirtutes praefigurantur, occurrit. apud testamenti ueteris instituta iuxta legis antiquae reuerenda mysteria ingressurus sancta sanctorum pontifex magnus diuersis exornabatur insignibus. inter speciosas uarietates, quae quidem uidentibus miracula praeferebant, intellegentibus sacramenta, per oras tunicae usque ad uestigia defluentes et per ima uestigia ordo tintinnabulorum sollerti arte conserti uenerandum circumsonabat incessum, ut ipse habitus demonstraret in sanctis tacere pontifici non licere. quod autem ingrediente sacerdote in sancta sanctorum non in alio loco, sed in extremis uestimentorum tintinnabula resonabant, hoc sine dubio designauit, ut, quotiens sacerdos ingressus templum fuerit dei, de extremo [*]( 5] Ioann. 10, 38. ) [*]( 1 auerteret scripsi, auertet P homines scripsi, hominis P 2 essed P 5 post domini in P rasura 3-4litterarum exstat 8 exstat hic sermo in ,codice Parisino lat. 3785 saec. XI ineuntis fol. 336* (P); editum exstarc Faustini de depositione sancti Augustini sermonem, quem \'uulgauii ill. strissimus et doctissimus catalogi codicum Alcobacensium in Lusitania editor Eborensis archiepiseopu.s\', Mai adnotat (spicil. Rom. V 97); in fleposione sci augustini sermo beati fausti ejfi P 10 caelebramus P 12 michi abitus P 14 misteria P 15 exornabatur scripsi, eihortabatur P 17 intelligentibus P 18 horas P num defluentis scribcnr dwus P hima P 21 pontifice P )
Iuxta haec autem, ut commemorauimus, ornamenta, quae in sancto Augustino diuina indulgentia meritorum luce concessit, aliam adhuc similitudinem legimus in ueteri testamento. a fronte enim pontificis praetenta auri lamina praefulgebat, quae scilicet per metalli nitorem ostentaret conscientiae puritatem. nihilominus coaptabatur ei humerale gemmatum et a pectore monile pretiosum, ut, qualiter interior excolendus esset, exterioris quoque dignitas admoneret. in ipso quoque monili Aaron sacerdos nomina filiorum Israel opere gemmario intexta gestabat. hanc itaque (ut) sacra illius indumenta magnificentiam in sanctae recordationis domni Augustini laudabilibus institutis et diuersarum gratiarum spiritalibus margaritis splendere gaudemus, sed in illo multo amplius multoque uerius splenduisse probantur. quae cum in illius Aaron imaginata fuerint indumentis, haec in illius uel gratia euidenter sunt expressa uel meritis. in illo auri lamina eminentiam frontis ornabat, in hoc aurea uerecundia et sinceritas pretiosa frontem mentis inradiat. antiqua illa peregrini lapidis ornamenta et operosi decoris insignia illi uidebantur apposita, huic probantur gratiae largitate concessa, in illo adumbrata erant manu [*]( 8 tantorum P 15 num luci scribendum? 18 conscientiae scripsi, constantiae P 19 nichilominus P 20 munile pciosum P exquolendus P 21 munilae P 22 israhel P 23 ut addidi, om. P 28 fuerint scripsi, fuerant P 30 pciosa P )
Superest, ut per omnia sancti Augustini caelestibus institutis et singularibus proficiatis exemplis. totum enim in illo uobis abunde praesto est, uel quod pertinet ad aedificationem uel quod spectat ad gloriam uel quod uocat ad uitam uel quod extollit ad gloriam. in ipso enim si requiratis bonae uoluntatis affectum, clamant misericordiae opera, si patientiam desideratis, existunt mansuetudinis ornamenta, si purae conscientiae sint interroganda secreta, respondent castitatis insignia, fraglant benignitatis balsama, pietatis aromata, refulgent scientiae sapientiaeque monilia. inter haec multum ueremur, ne merita sancti Augustini, dum affectus praedicationis insinuat, tenuitas sermonis abscondat. etenim antequam saecularem habitum caelestium sectator exueret et sacrae militiae signa susciperet, aliquamdiu in secreto domini timore et metu occultum militem gessit, diu in hoc mundo positus (in) extremo mundi fuit ac sic publica conuersatione suscepta non tam coepit esse, quod non erat, quam prodidit, quod latebat. igitur cum eius iuuenilis aetas uincentibus lasciuiae fallaciis transuolantium rerum species pingere et indicere conaretur, sensus eius praetereuntium ac perdentium uoluptatum fugitiua dulcedo eumque diuersis nexibus uiolentiis adiciendo mundus astringeret cumque illum genere, facultate, moribus, acumine et memoriae capacitate pollentem et per diuitias (dona) multiformis gratiae in medium proferentem quodammodo amplexu retinere amoenitas uitae huius ambiret, haec ille uniuersa quot oblectamenta [*]( 3 induere scit scripsi, indurescit P 9 expectat P 14 fraglant scripsi, flagrant P 15 munilia P multum-lin. 22 latebat] cf. Euseb. hom. 34 (BPML VI 654 D) ueremur ne Euseb., ueneremur P 16 agustini P 19 et metu occultum scripsi, meto cultum P 20 in extremo scripsi, extrema P extra mundum Eus. 22 quam Eus., quod P 24 speties P 25 fugatiua P 28 dona addidi, om. P 30 haec-po 333,18 diuitias] cf. Euseb. homo 73 (VI 685 Q) )
Considerans itaque uniuersa saeculi praesentis inania et ante oculos suos colligens eisque uelut de sapientiae arce despectis et sub aeternorum comparatione in nihilum repudiatis secum apud fidem suam uoluntatis consolationibus et conlocutionibus infusum iam deo pectus armauit: nihil mihi ultra commune manifeste tecum, fallacis mundi figura praeteriens. hoc uno genere adquiram uictoriam derelinquendo te nec incurso rursum damnum et per usum tui palmam de te potius capiam praefulsam. quam nihil es et quantum aliquoties uanitas terrenorum! multum praecipis, dum teneris, sed plus tribuis, dum repudiaris. sectatores tuos adpetita captiuas, contemptores tuos despecta glorificas magnas per odium ac fugam tui conlatura diuitias. quid plura? inter uitae huius naufragia conclusum et in mediis saeculi fluctibus positum et uelut cum , Iona in illius deuoratricis atque inmanis bestiae faucibus constitutum ad dominum de profundo clamantem sanctum Augustinum inuitus licet mundus euomit et profectibus omnium ecclesiarum, quarum utilitatibus praeparabatur, emisit. et quia haec est natura iustitiae atque uirtutis, ut, quanto studio diutius abscondi optat, tanto clarius innotescat et occultatio ipsa proditio sit, passim per populos conscia tantorum bonorum fama uolitabat et odore amoenissimae suauitatis longe lateque fulgebat. eminebat etiam in humili loco in admiratione omnium uelut ciuitas super uerticem montis exposita nec iam lucerna poterat latere sub modio nec recipiebatur nec continebatur intra latibulum suum exundans sidere lumen magnitudo. sic [*]( 5 uoluptate scripsi, uoluatate P 7 archę P dispectus P 11 manifeste tecum scripsi, manifestae cum P 12 cinere P incurso scripsi, incursu P 18 dampnum P 14 nichil P post terrenorum uerbum excidisse uidetur 17 dispecta P 20 ionam P 28 quia haec -lift. 31 magnitudo] cf. Euseb. homo 34 (VI 655 D) 24 iusticiae P 31 sic- p. 334, 3 totum] cf. Euseb. homo 34 (VI654 H) )