Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

X. DE NATALI SANCTI FELICIS.

Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit, ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic [*]( 1 fratres om. P sincera et sancta P Aug. sincaera D 2 deo nostro om. P patientiam caritatem P Aug. mentem humilem P 3 probus morum P habitare P 4 enim om. D 5 offerantibus D rej) P 6 egit D obtimu D 7 nichil P utroque loco amplius supra lin. post nobis P exegit D amplius suprascr. P 8 siue presentari P 9 pstantur D 10 auxiliante] prestante P qui-omnia] cui est honor et gloria in P, cui est honor cum patre et spiritu sancto in Aug. 13 item de natale sci felicis D 16 caelestie relegione D 18 uoluisses Dl 41 19 ad stituendam D 22 praeclaram ac praecipuam scnpsi, pclara ac i fcipua D 23 ciuitate D 25 ciuitate D ) [*]( 17* )

260
ciuitati peculiari operum suorum claritate refulserit, ad omnia tamen loca atque uel nominis sui opinione peruenit, meritorum suorum lucem perfudit. cuius dum recolimus inexpugnabilem in operibus fidem, mirabilem in contemptu mundi rigorem, singularem in misericordia caritatem, indubitanter credimus eum inplere etiam non inpleta passione martyrium.

Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana remedia.

Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio [*]( G passione] etia pas sione D (erat sae in ras.) martyrium scripsi utroque toco, martyru D 7 quae sequuntur usque ad finem congrwunt cum Augusiini sermone dubio 224 (39, 2159 M.) 7 consumat effussio D i 8 pallllam D 9 occassu D 12 martiri D 13 ad Dante uel Aug. martyrum habet, sed falsissime 14 emitatione D martiru D 15 recognoscaere D 16 dignetur D 17 martires D snffere D 18 intercaedentibus D 19 cotditiana D utroque loco desit D 21 aliquid D T at. 23 succidunt D 26 desiderat D non ibi] j) nobis Dl non] toti add. Aug. querunt D 28 inuuangelio D )

261
suos discipulos admonuit dicens: in hoc mundo pressuram habebitis, et iterum: mundus gaudebit, uos autem tristes eritis. sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. ac sic in hac uita cum labore et dolore, quod bonum est, auxiliante domino faciamus, ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exultatione possimus secundum illud: qui seminant in lacrimis, in gaudio metent.

In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.

Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in [*]( 1] Ioann. 16, 33. 2] loann. 16, 20. 7J Psalm. 125, 5. 11] 2 Cor. 5, 6. 19] 2 Tim. 3, 12. 20] Act. 14, 21. ) [*]( 1 psura D habetis D 3 tristia D 6 collere D 8 hunc i. mundum Aug. 9 se deproiecti D exilium Aug. misi D 18 coparari D 14 possederi D 15 quia Aug., cuiq D diabuK D 16 prelio D 18 illut D 19 nolunt D 28 brachis D diabulo D 30 gentes D )

262
patria possint esse securi, et tunc habent ueram laetitiam, quando cum magno lucro peruenire mereantur ad patriam. ita et nos, dilectissimi fratres, praeparemus tunc animas nostras ad gaudium, quando peruenire meruimus ad Christum. interim modo gaudeamus in spe uerum gaudium postea habituri in re. quod peius est, multi sunt, qui peruerso ordine de uoluptate et deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt. sed quod in gaudio uidentur serere, necesse illis erit cum lacrimis et luctu recipere, quia non mentitur ille, qui in euangelio dixit: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. sic enim fecit ille diues infelix, qui purpura induebatur et bysso. gaudium quidem habuit in mundo, sed flammas inuenire meruit in inferno. Lazarus, qui iaeebat ad ianuam eius, tristitiam habuit in uia, sed uerum gaudium recepit in patria.

Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est honor et inperium in saecula saeculorum. Amen.

XI. ADMONITIO DE DIE IUDICII.

Rogo uos, fratres carissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex uobis succenseat aut forte [*]( 10] Luc. 6, 25. ) [*]( 2 quando Aug., om. D cum magno-gaudium add. D in marg. inf. merentur Aug. 4 an meruerimus? 5 modo D bis gaudiamus D habeturi D 6 peius] penis D uoluntate D 7 diliciis D lnzoria D se credunt Aug., secretum D 9 metitur D euuangelio D 11 induabatur D 12 byso D 14 recipit D 15 uero superscr. D quantum Aug., quando tum D 16 depcaemur D 17 uellimus D die 19 studiamus D 20 et D bis 24 incipit admonitio faustini de iudicii cu gradi meta et sollicitudine iugiter cogitatu D; hic sermo exstat inter sermones Augustini dubios 249, 1-4 (39, 2206 M.) )

263
incongruum me uel superfluum iudicet, quare nobis tam frequenter tremescendum et utiliter expauescendum diem iudicii insinuare contendo. si quis est, cui forte in hac parte displiceam, consideret periculum meum et audiat dominum per prophetam sacerdoti terribiliter comminantem: si non adnuntiaueris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram, et iterum: ela ma, ne cesses, quasi tuba, inquit, exalta uocem tuam et adnuntia populo meo peccata eorum. sed forte aliquis dicat: quare nobis tam dura adsidue praedicantur? quia melius est hic paruam amaritudinem sustinere et postea ad aeternam dulcedinem peruenire, quam hic habere gaudium falsum et illic sustinere sine fine supplicium. audite, fratres, non me, sed dominum in euangelio dicentem: beati, qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur, et: uae uobis, qui ridetis nunc, quia flebitis et lugebitis. et hoc adtendite, fratres, quia omnes carnales medici, quotiens ad eos, qui in corpore aegrotare uidentur, ueniunt, omnia, quae eis delectabilia esse uidebantur, abscidunt et, quod dulce est, ad integrum interdicunt. aliquotiens etiam frigidum accipere non permittunt, interdum et amarissimas potiones bibere cogunt et asperissimis uel acutissimis ferramentis eorum uulnera frequenter intercidunt. hoc ergo, quod pro sanitate carnales medici faciunt corporum, pro animarum salute spiritales medici exercere contendunt.

Haec ergo cogitans, fratres dilectissimi, et tam pro mea quam pro uestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni iudicis non ignorans uolo ego aspera quidem sed salubria nobis medicamenta ingerere, ut uobiscum postea [*]( 5] Ezech. 3,19. 7] Esai. 58,1. 14] Matth. 5, 5. 15] Luo. 6, 25. ) [*]( t i 1 met D nobis D1 3 cu D displicia D confl! deret D 4 per Aug., om. D 5 terribiter D 7 cessis D 8 inquid D 11 eternS dulcidinem D 13 eutiafig D 14 lugiunt D 15 ue D 18 dilectabilia D 20 friSu D 21 accutissimis D 27 iudicij[s D ignoras D uolo ego scripsi, nolo ergo D, eligo Aug. 28 me]|dicamenta D (erat n in ras.) )

264
in angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. et haec quidem non ideo suggero, quod uos admonitiones nostras senserim non libenter accipere, sed, quia me necesse est et pro uestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo uestros animos et ad tremendum iudicium et ad desiderandum excitare praemium [exercere], ut exceptoria sancti pectoris uestri ad recondendam spiritalem uindemiam, sicut semper fecistis, auxiliante domino feliciter praeparetis. quotiens nobis durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quia a uobis taliter aliquid fieri suspicemur, sed ideo etiam illa, quae non facitis, denuntiamus, ut illa, in quibus forte praeuenti fueritis, sanare possimus. solet enim fieri, ut, dum maiora timentur, celerius minora caueantur. quo modo enim theriaca bibitur, ne corporibus possint praeualere uenena, ita austera praedicatio ingeritur, unde animarum praeparentur antidota.

Certum est, fratres carissimi, quod, si beneficia dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris conlata sunt, adsidue cogitemus, peccata nobis aut non dominantur aut, si forte subrepserunt, cito per paenitentiam corriguntur. quis enim uel mente concipere, non dicam uerbis possit exponere, quanta ista sunt circa nos beneficia dei nostri. fecit enim nos, cum non essemus, reparauit nos postea, cum perissemus. mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberauit, ad inferna descendit, faucibus nos aeternae mortis eripuit, caelorum nobis praemia promisit. haec omnia, fratres carissimi, pio et benigno [*]( 1 in[jllangellloru. D (erat in ellangeliorii) merear Aug., mereantur D incolomitate D 4 uRrs D studio D 6 exercere om. Aug., quare uncis inclusi 7 uindemea D 9 post aliquid fieri erasum in D ideo Aug., om. D, sed etiam erasum dicimus quia uobis taliter D super rasurGm, in qua erat: ille que n facitis denuntiamus ut illa D 14 ty- riaca D neo D uenaena D itaustera D 15 pparetur D 16 antitatatota D 17 binefacia D 18 que nobis III nullisll D (m vtraque rasura erat e) 19 non superscr. D 20 penitentiS D 21 uerllbis D ait 22 quanta sta D 23 paerissemus D 24 suscipit D libera D * 25 discendit D eripuit D, an eripuit et? )

265
animo cogitantes, quantum possimus, cum ipsius adiutorio beneficiis eius uicem rependere festinemus. non reddamus mala pro bonis, sed, quantum possimus, uoluntati illius obtemperare totis uiribus innitentes studeamus fideliter, ut praecepta illius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de transgressione iudicium.

Nam quid faciemus, fratres carissimi, in illo metuendo iudicii die, cum tremente Mundo dominus praecinentibus angelorum buccinis in illo maiestatis suae throno circumdatus caelestis militiae luce consederit ibique de terrae gremio et antiquo puluere suscitatum humanum genus adstante testimonio ad conscientias singulorum positis in conspectu peccatorum poenis iustorumque praemiis rationem uitae coeperit postulare et plus iam iustus quam misericors seueritate iudicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare et dicere: ego te homo e limo manibus meis feci, ego terrenis artibus spiritum infudi, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocaui. tu uitalia mandata contemnens deceptorem sequi quam dominum maluisti. sed antiqua praetereo. motus postea misericordia, cum expulsus de paradiso iure peccati mortis uinculis tenereris, uirginalem uterum sine dispendio uirginitatis pariendus introiui. in praesepio expositus et pannis obuolutus iacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet, ut te mihi similem facerem, tuli. inridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi. flagellis [*]( 2 replendere D 3 optemperare D 4 initentes D studiamus D M 5 pareant D de qualcitate D 7 ille D 8 iudici D tremende D pcinantibus D 9 bucinis D 12 testimonio conscientiae Aug. possitis D 13 pmis D coeperit Aug., caepit D 15 contempte D caeperit D accussare D 16 elimo D ar||tibus D (erat a in ras.) 17 infundi D nostram Aug., nã D 18 dilicias D 19 contempmens D 20 maluisti D pterio D 21 tenereris Aug., teneris D 23 expositus Aug., et positus D 24 contumilias D 25 te Aug., tn D 26 suscipi D a||c§tum D post felle in D rasura exstat, in qua unctu uel tinctu fuisse uidetur cessus ::11 D (erat pr ita rae.) )

266
caesus, uepribus coronatus, adfixus cruci, perfossus uulnere, ut tu eripereris a morte, animam meam inter tormenta dimisi. en clauorum uestigia, quibus adfixus pependi, en praefossum uulneribus latus. suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam meam darem. suscepi mortem tuam, ut tu uiueres in aeternum. conditus iacui in sepulcro, ut tu regnares in caelo. cur, quod pro te pertuli, perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae munera rennuisti? non ego de morte mea queror. redde mihi uitam tuam, pro qua animam dedi, redde mihi uitam tuam, quam uulneribus peccatorum indesinenter occidisti. cur habitaculum, quod mihi in te sacraueram, luxuriae sordibus polluisti, cur corpus iam meum inlecebrarum turpitudine maculasti, cur me grauiore criminum tuorum cruce quam illa, in qua quondam pependeram, adflixisti? grauior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua inuitus pependi, quam illa, quam nolens tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. cum essem inmortalis, commutabilis pro te homo factus sum. cum essem inpassibilis, pro te pati dignatus sum. sed tu despexisti in homine deum, in infirmo salutem, in uia reditum, in iudice ueniam, in cruce uitam, in suppliciis medicinam.

Ut ergo istam terribilem increpationem possimus euadere, quotiens nobis qualiacumque peccata subrepserint, sine aliqua dissimulatione festinemus ad paenitentiae medicamenta confugere, ut ab auditu malo liberati ad aeternam mereamur indulgentiam peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. [*]( 1 febribus D pfusus D 2 eriperis D 3 adflxis D praefossum scripsi, prosus D, perfossum Aug. 4 suscipi D 5 dare D suscipi D h 6 sepuloro D 7 pdidistis D 8 te ante ego inserit Aug. queror scripsi, quero D, quaero Aug. 10 ante quam in D j> erasum est cocidis Aug. 11 luxoriae D puluisti D 12 turpitudinem D 13 illa Dx 15 pependio D 16 occissurus D 17 commotabilis D 19 dispexisti D 22 quae sequuntur desunt apud Augusiinum 24 desimulatione D poenitentię D 27 es D )

267
XII. DEMONITIO.

Modo, fratres carissimi, cum diuina lectio legeretur, audiuimus beatum apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. sic enim ait: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, siue bonum siue malum. quam rem etiam dominus in euangelio denuntiat dicens: filius hominis uenturus est in gloria sua cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opera sua. diligenter, quaeso, adtendite, fratres carissimi, et mecum pariter expauescite, quia non dixit, quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera eius. hic enim est misericors, ibi iustus est. nam quod non statim uindicat in peccatores, patientia est, non neglegentia. non ille potentiam perdidit, sed nos ad paenitentiam reseruauit. unde ualde timendum est, ne, quantum diutius exspectat, ut corrigamur, tanto grauius uindicet, si emendari noluerimus. [*]( 5] 2 Cor. 5,10. 8] Matth. 16, 27. ) [*]( 2 incipit demonitio faustini pulchra ut seinj) de peccatis nrfs et de die indicii t deteterna beatitudine cogitemus D; hic sermo exstat etiam in libris mantucriptis Sangallensibus 213 (A) s. VIIII et 221 (S) s. VIII; incip admonitio ei flausti A, ite humii sSi fausti in 2LMA de die iudicii uel eterna beatitudine cogitemus B; editus est hic sermo inter Fausti sermones (58, 887 M.) et inter Augustini dubios 110 (39, 1963 M.) 3 deuina A legitur B 4 apostulum AB 5 enim superscr. D nos om. A manefestare B oportit AB 6 refferat A unosquisque A probris D, propriam A corpuris A 7 sui om. AB que B 8 euuangelio D 9 homines A, ominis B 10 reddit AB 11 quesso D, om. B me adtendite] qua e add. B cum D 12 ezpauiscite ABD dicet A reddat AB 18 misericordia B eius] sua AB 14 est om. AB peo quid A staty B in peccatores uindicat (uin A) AB 15 pMjjcatores D neglientia B, negletiS D illi B 16 perdedit B, perdit A penitentia ABD resseruauit A, reseruabit B ualde] nimis A 17 nec B quanto Aug. diulltius D exspextat B, expectat A corricamur A 18 tantu A uindecit B, danet A emendari Aug., emendare ABD, perpenitentia add. B nolueremus B, noluerimos A )

268

Cum haec ita sint, scire et intellegere debemus, fratres carissimi, nihil nobis esse salubrius, quam ut damnatis omnium rerum praesentium uoluptatibus id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri uel quando tabernaculum nostri corporis ultimo die superueniente deposituri et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus, prout gessimus, siue bonum siue malum. et ideo rogo uos, fratres, ut cotidie id potius cogitemus, quales erimus in die iudicii purissimis angelorum conspectibus offerendi et aeterno iudici rationem de libris conscientiae reddituri. remotis enim omnibus probationibus certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum et ipsam sibi animam de cordis speculo demonstrandam et testes contra eam non deforis aliunde, sed intus de ipsa anima proferendos. adicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est opera sua. ordinabuntur ante infelicem animam peccata uel crimina sua, ut eam et conuincat probatio et confundat agnitio secundum illud, quod scriptum est: arguam te et statuam illam contra faciem tuam. quicumque se, modo dum liceat, emendare neglexerit, ante illum caelestem populum primum excepturus erit de confusione supplicium et anima, quae modo per paenitentiam conpendiosa transactione peccatorum suorum [*]( 18] Psalm. 49, 21. ) [*]( 1 ista D intellegire A 2 nihil om. D salubris B dampnatis BD quae leguntur post damnatis usque ad p. 271,17 effecti exstarU in fine Euseb. homo 4 3 praesentium rerum AB uoluntatibus D putius AD 5 nostri om. D corporis nostri B corpuris A ueniente D iter B 6 temporis A accepturi D ricipiamus D 7 roco A 8 cotidie om. A id potius om. AB qualis B 9 die A conspectimus B 10 iudice B remoti A, reparatis B 11 enim D his propationibus A, om. B diem A 12 de] in AB 13 speculu B, in speculu A demunstranda A et testes-faciem tuam om. B aliunde deforis AB 14 anima om. A proferendus A 16 infelice A cremina D, crimena A 17 et om. A pro bati A 18 illum A 19 contra] ante A si B licet AB 20 emandare D, p penitentia add. B neclexerit B 21 excepturis D est A Aug. supbliciu D, supplitiu B et anima-remanebit om. B animam A quae modo Aug., quo modo (A) ex que modo D 22 conpendiosam A Aug. transactione A, transactas Aug. )

269
putridines curare dissimulat, ante illud tribunal metuendum sine ullo remedio in perpetuum uulnerata remanebit.

Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si iam sic nunc paeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine ullo remedio paenitebimus, si foeditates et confusiones nostras, quem ad modum tunc uisuri sumus, sic eas iam nunc uidere et horrere possemus. o si iam nunc faciem peccatricis animae liceret oculis corporis intueri et conscientiae nostrae uultum in oculorum praesentiam permitteremur adducere! quod si liceret, nec dici potest, quanto studio quantoque metu urgueremur foedata conponere, maculata detergere, uulnerata curare. ideoque, quia non possimus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum possimus, uel oculis cordis et nunc conscientias nostras ante conspectum interioris hominis constituamus. ipsi nosmet ipsos castigemus, ipsi nobiscum rationem de cotidiana conuersatione faciamus. alloquatur se in secretis cordis unaquaeque anima et dicat: uideamus, si hunc diem sine peccato, sine inuidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi, uideamus, si hodie, quod ad profectum animae pertinet, operatus sum. puto, quod hodie mentitus sum, per iram uel [*]( 1 putridinis A curre desimulat D 2 remedium A ppetuo A uolnerata A, tartaro Aug. 8 qui B quae cum-horrere possimus om. A sunt D uobiscum D geritur B nunc sic AB 4 paeniteremus Aug., peneterimus D, penetemur B 5 penitebimus D, penetebimur B feditatis B confusionis B 6 iam om. B 7 onere D, n orre B possemus Aug., possimus BD 0 si iam - quantum possimus uel om. B nunc superscr. A peccatrices A 8 licerit A oculis] cordis aut add. A corpuris A 9 permitterimur A, permittimur D. licerit A, licuerit D 10 quando D metu ea ex metuenda D urgueremur Aug., arguerimus D, urguerimus A 11 tergere A 12 ideo A possumus A corpuris A nos om. A 13 possumus A uel scripsi, et D, om. AAug. corde B nunc] unusquisque ABAug. consciencias A 14 conspectu AB interiores B, anterioris A homines AB ipse B 15 nosmed B noscu A 16 adloquatur B se] in se add. B, unosquisqiie add. A cordis om. A, sua add. D 17 digat A uideamus si hunc diem sine om. B hanc A 18 obtractatione D morad moratione AB 19 uidiamus B hodiae D pfectu D animae om. D pertenit B 20 potu B hodiem A tentinus B ira fira B) uel concupiscentia AB )

270
concupiscentiam uictus sum nec alicui bene feci nec postremo metu aeternae mortis ingemui. quis mihi reddet hanc diem, quam in uanis rebus perdidi, quam cogitationibus obnoxiis pessimisque consumpsi?

Ac sic, fratres, de omnibus neglegentiis nostris conpungamur in cubiculis, id est in cordibus nostris, ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus cotidie iudici nostro et, dum in hac carne sumus, contra carnem ipsam auxiliante domino cotidie dimicemus. uincamus uoluntates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exoptatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae uitae succedit, quando inplebitur illud, quod dominus dixit: et erunt homines similes angelis, et iterum: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum.

Putas, qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? tunc enim, cum ad istam beatitudinem uenerimus, nulla erit tristitia nobis, nullus timor, nulla mors. nulla nobis ad seruiendum domino nostro iam obsistet infirmitas, nulla contradicet miseriae carnalis [*]( 5] Psalm. 4, 5. 12] Matth. 22, 30. 13] Hatth. 13, 48. ) [*]( 1 benefici D, benefioi B postremo metu] per timorem AAug., f ti- more B 2 aetno B ingenui B me A reddit AB 3 qua D inanis A, inanibus Awf. perdedi AB noxiis AAug., om. B 5 si A neglientis B, neglegentes D conpugnamur A 6 cubilibus ABAug. ipse B condepnemus B, contemnemus A, contempnemus D 7 nos om. B acusemus A, accussemus D iudici nostro cotidie A codidie D îifi D ut B in om. D 8 hanc D ipsam carnem A, ipsa carne B . a auziliante domino om. AB auziante D cottidie A 9 dinicemns D, i dicamus A, dimittimus B uinca B uoluntate D, uoluntatis B intentioris A 10 expectatissimtt Å, spectantissimQ B hac A ac beatissimum om. B felice A, fili B 11 motatione B, motatione D succidit BU inplebitur om. A 12 et om. D homines om. AB similis AB 15 potas B 16 abebit B corpuru A ista beatituding B a 17 ueneremus BD tristia D nobis om. AB nulus D, nullos A timor] nulla infirmitas add. ABAug. 18 nobis] obstat add. Å, obstabit add. Åug. nostro] nulla add. ABAug. iam] nobis add. AAug. 19 obsistit B, stat A, obstabit Aug. contradicit D misere B, miseri A, miserae Aug. carnis ABAug. )

271
aduersitas, nulla uel ulterius remanebit pugnandi necessitas. ueniet, inquam, tempus illud, quando cibi somnique refectio nulla iam desideretur, nulla sentiatur ieiunii lassitudo, nulla timeatur uel de carne inquietudo uel de hoste temptatio, sed aduersario in inferni profunda detruso perfruemur primum felicitate hac, ut incipiamus nec uelle ultra. peccare nec posse. cessante omni iniquitate, omni miseria, omni maerore totum innocentia, totum laetitia, totum felicitas possidebit. nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit inuidiam, quia exinanita et penitus extincta omni malignitate transibit in pectoribus hominum caritas angelorum, quibus admixti homines iam caelestes recepta carne sine carnis infirmitate fulgebunt. et ideo nullum ulterius patientur de sempiterna domini sui uirtute fastidium, nullum sub perenni laudum suarum exultatione defectum. habebimus plenam beatitudinem inter illa inmensa beneficia dei nostri, ut numquam in referenda ei gratiarum actione quassemur coheredes effecti eius, qui dixit: uenite, benedicti [*]( 17] Matth. 25, 34. ) [*]( 1 uel om. D remaneat D necessitas pugnandi D 2 illud om. AB oibi-desideretur] nulla (lam add. B) desideretur (desidęritur B) cybos (cybis B) omnique refectio AB, nullus desideretur cibus omnisque reh lectio Aug. 3 desideret D nulla timeatur-inquietudo om. B 4 oste D 5 detrusso D, detrorso B pfruimur AB hac prima felicitate (felicitate B) AB 6 incipiamur B 7 omne A duobus prioribus locis merore D, memori B inocentia A, innotitia B 8 totum laetitia om. A letitia BD possedebit AB nulla BD inferior] infelicior D miseria A, miserio D 9 nulla infelicior D, nulla felicior A, nulla felicitas B timebitur D inuidia D exinanite A 10 omni malignitate nte 01». AAug., omj! lignitate D transiuit A Aug. peccatoribus AB 11 hominis AB caelestis AB, caelesti Aug. 12 carnes B 18 alterius D, ulterios B fastigiu A 14 sub pereoni-exultatione om. B laudiff A deffectum A habemus AB 15 plenam om. B, plana A illa AB inmensa beneficia A 16 ad inferenda B refferende A ei om. AB quasemur BD, quas aemp A, cessemus Canis., de beatitudine, qua sumus fruituri add. Aug. 17 choejredes D, quoheredis B, coerendes A effecti om. B que B quidem dicitur A patris mei om. AB )
272
patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi.

Ecce qualem beatitudinem perditurus erit, qui (se) secundum paenitendi tempus emendare noluerit, qui se de rebus suis, dum sunt suae, non redemerit, qui medicamenta in uulneribus uertens auaritiae uel luxuriae infelicia colla subdiderit. nos uero, fratres, deo auxiliante dedignemur seruire peccatis, quibus tanta beatitudo praeparatur in caelo. dum ergo licet nobis et in potestate nostra est, respuamus falsa et transitoria, ut ea, quae uere bona sunt, recipere mereamur. uacuemur uitiis, repleamur uirtutibus, quia nemo potest bona suscipere, si se a malis noluerit liberare. uasa enim limo plena liquorem elementi puri recipere et condere non possunt et ager spinosus nisi fuerit cultoribus industria stirpatus, non nutribit semina iniecta, sed suffocat, quia scriptum est: quod benignus spiritus sanctus non habitabit in corpore subdito peccatis. dum in hoc mundo uelut in procelloso pelago nauigamus, ut ad patriam paradisi peruenire possimus, festinemus uitiorum exhaurire sentinam, ut anima nostra bonis operibus ornata uelut nauis diuersarum [cum] mercium plena in portum aeternae beatitudinis ancoram figere et ad angelorum consortium mereamur peruenire, ubi ab auditu malo liberati illam felicem et desiderandam uocem mereamur audire: euge, serue bone et fidelis, quia supra pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam. intra in gaudium domini [*]( 15] Sap. 1, 4. 23] Matth. 25, 21. ) [*]( 2 origene A mundi] donante ipso qui uiuit & regn in scf secnir am finit add. A, donante ipso cui est honor cu patre & spu sco in scfa scfor am B 3 quae seqwuntur usque ad finem solo codice D traduntur 4 paenitendi scripsi, peritendi D se addidi, om. D 5 sue D bona 6 luxorie D 10 sunt D uacuemur scripsi, uacuamur D 11 uitis D 12 uassa D 13 elimenti D puri J) D (erat re in ras.) contere D 14 nutribit scripsi, nutriauit D 15 semina iniecta scripsi, in semina iecta D 16 habitauit D1 17 uelud D pelago scripsi, opylago D 19 exhaurire scripsi, exaudire D nostra scripsi, nam D 20 uelud D t cum uncis inclusi 21 eterne. D anc horam D flere D 22 peruenire-mereamur add. in marg. sup. D2 )

273
tui, praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

XIII. DE SANCTO UINCENTIO MARTVRE SERMO.

In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres carissimi, euidenter ostenditur iudex ferox, tortor cruentus, martyr inuictus. in cuius corpore poenis uariis exarato iam tormenta defecerant et adhuc membra durabant. tot conuicta miraculis persistebat impietas, tot uexata suppliciis non cedebat infirmitas. cognoscatur ergo operata diuinitas. quomodo enim corruptibilis puluis contra tam inmania tormenta duraret, nisi in eo Christus habitaret? in his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima uocatione dedit fidem et in postrema passione uirtutem. uultis nosse, quia utrumque donatum est, audite apostolum Paulum: uobis inquit, donatum est pro Christo, ut non solum credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. acceperat haec utraque Uincentius, acceperat et habebat. si enim non acciperet, quid haberet? habebat in sermone fiduciam, habebat tolerantiam in passione. nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem. nemo de suis uiribus confidat, quando suffert temptationem, quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia, et ut mala fortiter subferamus, ab illo est nostra patientia.

Recolite dominum legum Christum suos in euangelio discipulos admonentem, recolite martyrum regem cohortes suas [*]( 15] Phil. 1, 29 ) [*]( 4 incipit de sc6 uincentio martyre sermo sSi faustini D; est hic sermo inter Augustini sermones 276 (38,1255 M.) 6 hodia D euindeuter D e martir D 7 uaris D 8 defecert D 9 uixata D supplicis D 10 quando n U Aug. 12 agnos cendos D 13 gloriandus D 15 apostoloin D 16 inquid D credatis Aug., certatis D 17 acciperat D 18 uinigen tius D acciperat D 19 accepisset Aug. 20 tollerantia D 22 et ut Aug., ut et D 23 et ut mala-patientia add. in marg. D3 subferemus D1 26 ammonentem D suos D ) [*]( XXI. Fauit. ) [*]( 18 )

274
armis spiritalibus instruentem, bella monstrantem, praemia pollicentem. qui cum dixisset discipulis suis: in hoc mundo pressuram habebitis, mox, unde cor territum consolaretur, adiunxit dicens: sed confidite, quia ego uici mundum. quid ergo miramur, carissimi, si in illo uicit Uincentius, a quo uictus est mundus? in hoc, inquit, mundo pressuram habebitis, ut, si premit, non obprimat et, si obpugnat, non expugnet.

Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. aduertite, fratres. duplicem, dixi, aciem mundus producit contra milites Christi. blanditur enim, ut decipiat, terret, ut frangat. non nos teneat uoluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena. et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus et non uincitur Christianus. si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis, si agnoscatur diuina potentia, desinit esse mirabilis. tanta grassabatur crudelitas in martyris corpore et tanta tranquillitas proferebatur in uoce, tanta poenarum asperitas saeuiebat in membris et tanta securitas sonabat in uerbis, ut miro modo putaretur Uincentio patiente alium aut certe alium loquente Uincentio torqueri.

Et uere, fratres carissimi, ita erat, prorsus ita erat. alius loquebatur. promisit enim et hoc testibus suis Christus. sic enim in euangelio locutus est suis, quos ad huius modi certamina praeparabat: nolite praemeditari, quomodo aut (quid) loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed [*]( 2] Ioann. 16, 38. 24] Matth. 10,19. ) [*]( 1 monstrantem] adiutoria ministrantem add. Aug. 3 psuram D cor t. c.] territi consolarentur Aug. 4 adiuncxit D confidete D ego uici D 5 uingentius D 6 inquid D psura D 7 ut Aug., et D obpmat D 12 uoluntas cPbriã D 13 et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus scripsi, et quia uictus e in (in ras.) mundus et ad utrosque aditos occurrit xps D, et uictus est mundus. ad utrosque a. o. Ch. Aug. 16 disinit D 17 martyriis D 18 tanta poenarum scripsi (taut-aque p. Aug.), tot p. D aspiritas seuiebat D 19 uingentio D 20 patiente Aug., patientia D (in ras. super torqueri) uingentio D 21 ita erat Aug., iteratur D prussus D 23 certamina D 24 pmeditare D quid om. D loquamini D )

275
spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. caro ergo patiebatur et spiritus loquebatur et loquente spiritu non solum conuincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas. clariorem nobis martyrem tormenta faciebant. multiplici uulnerum uarietate confossus non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. putares, quod eum duraret flamma, non exureret et tamquam figuli fornax lutum suscipiens molle duram redderet testam. poterat martyr noster dicere Datiano: iam non curat ignes tuos caro mea, quia exaruit sicut testa uirtus mea. et quoniam ueraciter scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, probatus est atque decoctus est illo igne Uincentius, Datianus uero arsit et increpuit. si enim non ardebat, unde fumabat? quid erant uerba irascentis nisi fumus ardentis? ergo martyri nostro refrigerium in corde habenti flammas extrinsecus admouebat, sed ipse facibus furoris accensus tamquam clibanus intus ardebat et habitatorem suum diabolum concremabat. per furiosas enim Datiani uoces, per truces oculos, minaces uultus et totius corporis motus ille habitator eius interior se mouebat et per haec signa uisibilia tamquam per sui uasculi, quod inpleuerat, crepantes rimulas prodebatur. non tantum martyrem cruciabat flamma, quantum illum uastabat insania.

Sed iam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Datiani et poena Uincentii. manet autem poena Datiani et corona Uincentii. denique ut praetermissis interim futurae retributionis finibus etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus, [*]( 9] Psalm. 21, 16. 10] Eccli. 27, 6. ) [*]( 1 patres D 4 tot ante tormenta add. Aug. 5 confossus Aug., confusus D 6 exuraret D 7 redderet Aug., reddet D 8 urit ignis tuus carnem meam Aug. 12 uingentius D 13 fumabatj clamabat Aug. erunt D 15 admouebat Aug., amouebat D 16 faccibus D clybanus D 17 habitorem D diabulum D 18 treces occulos D et ante totius b collocaui, ante minaces habet D 19 semoueat D, monstrabatur Aug. 20 uissibilia D sua Dl 21 prodebatur scripsi, aediebatur D, uidebatur Aug. martirem D 22 cruciebat D cruciabant tormenta Aug. 23 iam Aug., etiam D transsierunt D et pena uingenti manet autem pena tatiani add. D1 in marg. 24 uingenti D 25 ptermisis D 26 firibus D ) [*]( 18* )

276
quae hodie regio, quae prouincia transmarina, quousque uel Romanorum imperium uel Christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Uincentii, quis autem hodie Datiani uel nomen audisset, nisi in Uincentii passione legisset? quod uero tanta cura seruauit dominus martyris corpus, quid aliud demonstrauit, nisi se gubernasse uiuentem, quem non dereliquit exanimem? uicit ergo Datianum uiuens Uincentius, uincit et mortuus. uiuens tormenta calcauit, mortuus maria transnatauit. sed ipse inter undas gubernauit cadauer extinctum, qui inter ungulas animum deo donauit inuictum. non flexit flamma tortoris cor eius, non mersit aqua maris corpus eius, sed in his omnibus nihil est aliud nisi quod pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, ad quam gloriam nos dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

XIIII. ADMONITIO.

Rogo uos, fratres carissimi, ut, sicut frequenter admonui, diem mortis nostrae et terribile ac metuendum iudicium studeamus iugiter cogitare. ad omnium enim peccatorum uulnera nulla inueniri possunt utiliora remedia, quam ut unusquisque cogitet horam illam, quando erit de saeculo hoc migraturus. quomodo enim potest fieri, ut aliqua grauia peccata praesumat admittere, qui se momentis singulis credit de hac [*]( 12] Psalm. 115,15. ) [*]( 1 quousque Aug., quoque D 3 uingenti D utroque loco 6 dereliqui D 7 uicit Aug. (sed utroque loco), uincit D uingentius D 12 aliut D 17 incip admonitio neccessaria D; exstat hic sermo etiam in codice Parisino lat. 14086 fol. 107a saec. VIII (P), unde eum deprompsenłnt Fausti editores (58, 876 M. : ex ms. Corbeiensi literis merouingicis ante annos mille exarato\'); sci fausti admonitio necessaria de diem iudicii et malorum poena uel bonorum gloria et quod etiam laici non mutato habitu possint et debent cottidie paenitentiam agere P 19 terribilem DP studiamus D 20 iugiter studiamus P ad omuium] admonio P enim om. D 21 inuenire P 22 hoc saeculo P 28 potes D flere P alequa P 24 cridit P )

277
luce posse migrare? sic enim et scriptura dicit: memento, fili, quoniam mors non tardat, et illud: memento nouissimorum et desine inimicari. qui enim diligenter adtendit, quam dura erit examinatio ante tribunal Christi, ubi recepturus est unusquisque secundum opera sua, non ei poterunt placere peccata uel crimina propria. cum enim ante illum tremendum iudicem congregatae fuerint omnes gentes, qui tunc erit iniustis atque adulteris et rapacibus fletus oculorum et stridor dentium, cum sanctorum multitudinem ad dexteram regis et ad gloriam segregatam et peccati populos in profundo Tartari sine ullo fine miserationis aut ueniae spe demersos et exclusos in tenebris suis a beata sanctorum luce uiderit et in profundo sine fine descendens urgente os suum puteo aeterna supplicia et perpetuam mortem non moriturus aspexerit. frustra pauperem, quem in hac uita despexit, misericordiam postulabit, frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit adponi. quam uellet miser, cum pauperum gloriam uiderit, duris quondam [*]( 1] Eccli. 14, 12. 2] Eccli. 28, 0. ) [*]( to 1 posse om. P et om. P dicit scriptura memen D 2 filii D quod P nouissemorum P 3 desestes P inimicare DP 4 tribonal P 5 unusquisque quisqui P, unus D saecundum operam suam P potuerunt P 6 placare D, plicere P pecca |ta D (erat re in ras.) crimena P, cremina D t enim om. editt. Fausti 7 remendu D congregate D, congregati P 8 atque] et P et] adque P pletus P 9 et om. P stridon D qui tunc erit stridor dentium] his uerbis incipit sermonis inter Augustini dubios 249 (39, 2208 M.) extrema pars, quae congruit cum hoc sermone dencium P multitudenim P, multitudine-segregata-populus-demersus Aug. 10 dexdera D regis] aeternae add. P ad orn. P segregata P et om. P Aug. populum P 11 tartare P miseracionis fine P fine om. Aug. spe om. P, spem D 12 demerso P et om. P Aug. exclusos in scripsi, exclusosem D, exclude se in P, excludi se Aug. tenebrisuis D sanctorum beata P 13 profundo] inferne add. P, profundi sinum Aug. discendeus DP urguere P 14 putheo orsu D perpetua morte P moriturum P 15 aspexerit Aug., aspexit D, petit P frustra-postulabit ovi. P dispexit D misericordiam Aug., miseri- cordia]) 16 postulabit Aug., postulauit D quod P 17 arentibus P labis D rogabit Aug., rogabat 1), rogauit P quam uellet— audire mereamur om. P )
278
paupertatis laboribus subiacuisse et in illa uita, quae cum uita morerentur, mala portasse, ne ad illa aeterna mereretur supplicia peruenire.

Ut ergo haec tam dura et tam terribilia ante illud tribunal aeterni iudicis audire non mereamur, ideo, fratres carissimi, dum adhuc licet et cum dei adiutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras et, si aliqua crimina uel peccata capitalia necdum elimosynis et orationibus purgata adhuc in nobis dominari cognoscimus, portum paenitentiae deuictis peccatorum fluctibus Christo auxiliante festinemus intrare et, si quid in nauicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum aut per superbiam fractum aut per auaritiam ruptum aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, conponere uel reparare bonis operibus festinemus. non enim nocent peccata praeterita, si non placent. sicut enim nulli iustorum sufficit iustitia sua, nisi perseuerauerit usque in finem, ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si, antequam de corpore isto discedat, ad elimosynarum remedia uel paenitentiae medicamenta confugerit.

Sed quia, quando uel qua hora de hoc saeculo rapiamur, scire non possimus, sine ulla dilatione uel mora de sinistra confugere festinemus ad dexteram. non sanitati credendum [*]( 1 in Aug., om. D 2 portas sene D etrna D 5 non Aug., om. D fcl et ante ideo habet P 6 et cum - nostra est om. P inpoteste D 7 considerimus P crimena P, cremina D 8 elymosinis D, aelimosinis P oracionebus P 9 in nobis adhuc P dominare D cognoscemus P portu P, portu in D poenitentip D 10 auxiliante] gubernante P, iuuante Aug. fistinemus D 12 primum per om. D superbiam—resolutum] auaricia aut per superbiam aut iniqua cupiditate corruptum P 13 luxoriam D cognoscemus P 14 operebus P festinimus P, studeamus iugiter uitiorum exhaurire sentinam add. Aug. 15 placent] praesentia add. Aug. enim om. P nonnulli]) 16 iusticia P nisi] si non P Aug. persiuerauerit P 17 si antequa Dbis 18 ista D discendat D elymosinarum D, aelimosinarum P uel vtcrerqcr. et p add. D h mendicamenta D 19 confugeret D 20 qui D ora P (h man. all.) 21 possumus P delationo D, dilacione P uel] absque add. P denistra 1) sinextra P 22 confugere festinemus] fugiamus P dext ai U dera D non] enim add. P sanitate D, sanitem P (ta man. alt.) )

279
est, non aetati. in remedium salutis suae semper intentus esto, qui uitae suae semper incertus est, quia, qui nos securos fecit dicendo: peccator in qua die conuersus fuerit, omnes iniquitates illius obliuioni tradentur, ipse nos. etiam cautos esse uoluit dicens: nolite tardare conuerti ad dominum neque differatis de die in diem.

Sed forte quando generaliter ad paenitentiam prouocamus omnes, aliquis intra se cogitet dicens: ego iuuenis homo sum uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere aut habitum religionis adsumere? nec nos hoc dicimus, fratres carissimi, non hoc praedicamus, ut iuuenes, qui coniugia habere uidentur, mores magis quam habitum debeant commutare. quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos uoluerit ad opera bona et honesta conuertere, si peccatorum suorum uulnera ieiuniis et orationibus et elimosynis ad sanitatem pristinam studeat reuocare? uera enim conuersio sine uestimentorum commutatione sufficit sibi. uestimenta uero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam dei iudicium iustum sustinebunt. conuertamur ergo ad [*]( 3] Ezech. 18, 21; 33, 13. 5] Eccli. 5, 8. ) [*]( 1 etati D, aetatem P non ante in add. Aug. rimedium P post semper rasura 2-3 litterarum in P exstat intentus esto scripsi, incertus e D, intardus est P, tardandus est Aug. 2 quia P 3 facit P quacunqui P diae P 4 obliuione P etiam nos P 5 cautus P u uoluit esse P noli P (te man. tert.) tardere D (erat tr in ras.) 6 defferatis DP diae P 7 sed] si Aug. geraliter D poenitentia D prouocamur P 8 omnes post generaliter PAug. alequis P cogitat P sum om. P Aug. 9 quommodo P capillus P 10 relegionis D nec nos] nonne D dicemus P post carissimi D partem sequmtis sermonis (p. 281, 15 ut nlceris — p. 283, .5 recordatione iudicii) exhibet, quae suo loco desideratwr 11 non hoc om. D iuueuis P coniugia] racionabilia add. P habire P 12 habitum magis quam niores P Aug. coumutare P, commotare D 13 homeni P uxore habente P nocit P perditus P noluerit habere et P 14 et] uel P 15 ieiuniis et om. P i ieiunis D aeluxiosinis et oracionebus P elymosinis a D sanetatem P 16 studeat om. P, studiat D 17 commotatione D, commutacionem P relcgiosa D 18 potest P 19 eoiam P iustum dei iudicium PAug. sustenebunt P conuertitur D )

280
meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. hic extinguamus mortem moriendo peccatis, hic uitam uitae meritis adquiramus per eum, qui cum patre uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

XV. DE IEIUNIO QVADRAGESIMAE.

Ecce, fratres dilectissimi, dies quadragesimae sanctae et spiritales iam in proximo sunt, in quibus corporis damna in animae transeunt lucra. et ideo, quia, sicut apostolus dicit, tempus acceptabile et dies salutis adueniunt, tamquam ad spiritalem uindemiam nostros animos praeparemus et ita uacare deo studeamus, ut in istis paucis diebus, quod nobis per totum annum sufficiat, congregare possimus. de istis enim dominum diebus dixisse credimus per prophetam: in diebus solemnitatum uestrarum adfligetis animas uestras. quare hoc dixit? quia ieiunia et uigiliae et sanctae adflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant, membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis adducunt nitorem. lassitudine enim corporum redimuntur crimina uo- , luntatum, per durae crucis exercitia luxuria uel carnis puniuntur gaudia, ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia [*]( 9] 2 Cor. 6, 2. 14J Leu. 16, 29. ) [*]( 1 in nostra ex monstra D extin guamus D 2 meretis P admui quira D, conparemus P 3 per eum] praestante domino nostro Iesu Christo P Aug. cum patre om. P 6 incp sermo faustini de ieiunio quadragensimc D 7 dies D in ras. quadragensime D spiritales scripsi, spiritalis D 8 in post damna addidi, in D rasura exstat, in qua anime fuisse uidetur 9 transeunt D (se in ras.) 11 uendemea D et ita uacare scripsi, etit uocare D 12 studiamlls]) 14 prophetam] quae sequuntur usque ad finem exstant etiavi in sermone Augustini dubio 262, 1-4 (8.9,222.9 M.) et Euseb. hom. 44 15 uestrarumj in D rasura exstat, in qua vTParii gyrum scriptum erat adfligetis scripsi, adfligitis D, adfligite Aug. 16 hoc Aug., om. D adflictionis D 17 humiliat:a 1) 18 fortitudem D addunt Aug. 19 lassitudine e. c.] nihilominus de eontritione animi Aug. redemuntur D cremina D uoluptatum Aug. 20 luxoria uel D, deceptae dudum Aug., an luxuriae vel scribendum? )

281
sedatur et, dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur. dumque corporis adflictio uoluntaria districtione infertur, tremendi iudicis offensio sedatur et ingentia peccata labor soluit exiguus, quae uix consumturus est ardor aeternus. si enim nos ipsi peccatis nostris disciplinam inponamus, per paenitentiam carnis luxuriam contemnamus, cito nobis deum propitium faciemus. peccatum tuum si tu agnoscis, deus ignoscit. nam quomodo potest fieri, ut illi peccato deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere?

Tractantes ergo causam salutis nostrae faciamus intra nos, quae circa nos medici solent. si laesura uel querella aliqua in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris admouetur. si uero in ossibus uulnus absconditur aut in uiscerum profunda demersum est, austeriorem et uiolentiorem poscit uis occulta medicinam, ut ulceris magnitudo aut exustione aut incisione superetur et dolor dolore uincatur. similis ratio in animarum aegritudine adhibenda est. si leuia sunt fortasse peccata, uerbi gratia si homo uel in sermone uel in aliqua reprehensione uoluntatis, si oculo peccauit aut corde, uerborum et cogitationum maculae cottidiana oratione uincantur et priuata conpunctione tergendae sunt. si uero quisquis conscientiam suam intus interrogans crimen aliquod capitale commisit, si autem fidem suam falso testimonio expugnauit ac perdidit, si sacrum ueritatis nomen periurii temeritate uiolauit, si niueam baptismi tunicam et pretiosam uirginitatis holosericam caeno commaculati pudoris infecit, si [*]( 1 sedatur] praeuenitur Aug. 2 uoluntaria districtione scripsi, uoluntarie distriotioni D, uoluntariae districtionis Aug. 3 iudicii D Efts. 4 erat Aug. si enim -1. 9 agnoscere otn. Aug. 6 luxoria D contempnamus D 7 tuu D (tu in ras.) ignoscit ex ignoscis D 11 medi D lesura D 15 oculta D 16 incissione D 17 adhibenda est] in D subsequuntur statim uerba p. 283, 5 audionda pst, pars autem sermonis, quae hie intercidit, legitur in medio scrmone antecedcnte ita, ut etiam uerba ut ulceris-adhibenda est illo loco reperiantur, cf. adn. crit. ad p. 279, 10 20 macule cotditiana D 21 uincantur] curandae Aug. conpunctionem D 22 cremen D 23 si autem] ut si Aug. 24 prodidit Aug. jiiuri D 25 babtismi D tonica D 20 uirgitatis D holosirica D )

282
in semet ipso nouum hominem crimine homicidii interfecit, si auguria obseruando per haruspices et diuinos atque incantatores captum se diabolo tradidit, haec atque huiusce modi mala expiari penitus communi et mediocri uel secreta satisfactione uix possunt. graues causae grauiores et acriores et publicas curas requirunt, ut, qui cum plurimorum destructione se perdiderit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. homo enim se ipse decipiat, si, cum intus in medullis feruere sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum.

Haec itaque capitalia mala ingenti et rugitu et gemitu et fonte indigent lacrimarum et proclamandum est cum propheta: rugiebam a gemitu cordis mei, et: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: ego autem tamquam cinerem panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam. nemo despiciat paenitentiam, nemo contemnat hanc humilitatem. rex enim erat Dauid, qui ista dicebat, summus rex erat, qui ista faciebat. oportet itaque quasi super mortuum cum clamore et magnos super extinctam peccatis animam dare planctus. et quomodo mater solet orbata super amissione unici filii sui fracto pectore lamentari, ita conuenit super unicam animam nostram, sed cum spe reparationis adfligi, de qua unica sermo propheticus dicit: erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. quare unicam dicit? siue quod tamquam unica diligenda est, siue quod ipsa sola ante tribunal Christi rationem remotis omnibus solaciis [*]( 13] Psalm. 37,9. Psalm 6,7. 15J Psalar. 101,10. 24] Psalm.21,21. ) [*]( 1 cremini D, nece Aug. homicidi D, hominis Aug. 2 augoria Dl aruspices D si per augures et diuinos Aug. 3 captiuum Aug. diah bulo D 4 commoni D 5 acriores D pluplicas D 6 disstuctione D 7 redemat D 8 si superscr. D cum Aug., om. D iutus om. Aug. 9 supficiae D 12 fonte Aug., forte D indi\'gent D tPclamaridu D cPphete D 15 cynerem]) 16 iniscieba D dispiciat D 17 contempnat D 18 dauit D dicebat ex docebat D 19 cum clamore et] conclamatum ita Aug. 20 magnus D planctos D 21 amisione D 23 repationis D 24 propheticus dicit Aug., J\'phctieum 1) 27 solacis D )

283
redditura est. ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum gladio interfectam cum rugitu et gemitu totum pondus effundi doloris, si forte possit lacrimarum fomentis ac calore fidei suscitari. accendenda est, conpunctio, conroborandae sunt preces futuri recordatione iudicii. audienda est uero Danielis prophetae sententia, sed audienda oboedientiae aure, dicentis: accipe, inquit o rex, consilium meum et peccata tua elimosynis pauperum redime. exemplum etiam illius uiri euangelici ita est audiendum quasi uere pro nostra redemptione conscriptum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus, de quibus in euangelio audiuimus dominum ineffabili dignatione et caritate dicentem: qui fecit uni ex his minimis, fecit mihi. quae uerba elimosynarum nobis fructus caelesti auctoritate commendant.

Sed forte, quando de elimosynis loquimur, expauescat angusta paupertas et dicat se non habere, quod possit pauperibus erogare. nemo enim ex hac re se poterit excusare, quando dominus redditurum se mercedem pro calice aquae frigidae tantum repromisit, et uiduam, quae duos nummos in gazophylacio miserat, conlaudauit. deus autem noster non copia largitatis, sed beneuolentia pascitur largientis.

Ego autem puto, carissimi, quod ideo dominus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus diuitum fidem probaret uel in pauperum misericordia diuitibus miseraretur, ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio [*]( 7] Dall. 4, 24. 10] Luc. 19, 8. 13] Matth. 25, 40. 18] Matth. 10, 42. 19] Maro. 12, 42. ) [*]( 2 cremium 1) 3 doloris;lfl 1) 4 suscitare D conroborande D 5 iudici D, atque misericordiarum operibus adiuuandae udd. Aug. danielis I) 6 oboedientiae Aug., obedientia D 7 inquid D 8 elymosinis 1) redeme J) 9 euuangelici D 10 de medio D 11 de qui- bus 1) bis 14 elimosinaru D 15 elymosinis D 16 et dicat-conlaudauit] non ita est, carissimi. meminerit potius aera minuta diuitum O thesauris fuisse praelata, quia Aug. 17 ergare D oxcussare D 18 redditurum scripai, redidurus D mercidem D frigide ex fridide D 19 gazafilacio D 21 beneuolentie D 24 misereretur Aug. 25 habundantibus D occassio D )

284
non deesset et beniuolum et misericordem etiam inopia aliena ditaret et opulentior quisque ingentia de egente lucra conquireret et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordiam temporaria largitate conferret, sic sibi aeternos thesauros conpararet. dirigamus actus nostros, ut, quidquid possimus, quidquid ualeamus, pro amore uitae aeternae in exercitia bonae uoluntatis, in studia iustitiae ac misericordiae conferamus. curramus, dum lucem habemus, priusquam nos tenebrae conprehendant, quia iam in saeculo illo emendationi ac redemptioni prospicere non licebit, sicut dicit sermo diuinus: quoniam non est in morte, qui memor sit tui. sicut ergo iam ibi nulla timebitur meritorum amissio, ita nulla tribuetur peccatorum remissio, nulla ibi iam exercendi boni operis licentia concedetur.

Haec ergo, fratres, sapienter ac feliciter cogitantes ad paenitentiae remedia confugere festinemus et per castitatem et humilitatem, per opera iustitiae et misericordiae aeterna nobis apud deum praemia conparemus praestante domino nostro Iesu Christo, cui honor (est) et imperium in saecula saeculorum. Amen.

XVI. DE DOMINICO INITIO QVADRAGESIMAE.

Dominus et saluator noster, qualiter ad eum post multas neglegentias uenire debeamus, nos hortatur et admonet per prophetam dicens: uenite, adoremus et procidamus coram domino, qui fecit nos, et iterum: conuertimini ad me ex toto corde uestro, in ieiunio, fletu planctuque. [*]( 8] cf. Ioann.12, 35. 10] Psalm. 6, G. 25] Psalm.94,6. 26] Ioel 2,12. ) [*]( 1 et misericordem] locupletem Aug. 2 didaret D 4 temporaria Aug., temporalia ex temporaliter D conferret scripsi, conferet D, confertur (misericordia,) Aug. 5 actos D 7 uoluntates D conferamus Aug., confirmamus D 12 amisio D tribuetur scripsi, tribuitur D, retribuetur Aug. 13 remisio D 14 concedetur Aug., conciditur D 15 quae sequuntur desunt apud Aug. 19 est addidi, om. D 22 incp omelia sci faustini de dominico initio quadragensime D; exstat hic sermo et alibi et inter sermones Augustini dubios 141 (39, 2020 M.) 24 ortatur D ommonet D 25 procedamus D 27 plantueque D )

285
dies enim, fratres carissimi, sanctae quadragesimae, si diligenter adtendamus, uitam saeculi praesentis significant, sicut dies paschae aeternam beatitudinem praefigurant. et quomodo in quadragesima quasi tristitiam habemus, ut in pascha legitimo ordine gaudeamus, sic et in hoc saeculo, quamdiu uiuimus, paenitentiam agere debemus, ut (in futuro peccatorum) indulgentiam accipere et ad aeternum gaudium peruenire possimus. sed ita debet unusquisque pro suis criminibus suspirare, lacrimas fundere, elimosynas dare, ut deo auxiliante, quamdiu uiuit, semper crimina ipsa conetur effugere. sicut enim sine minutis peccatis nullus umquam aut fuit aut esse poterit, ita sine capitalibus criminibus donante deo et auxiliante omnibus modis esse debemus.

Et ut haec obtinere possimus, si nos alio tempore inpedimenta mundi detinent obligandos, uel in diebus sanctae quadragesimae in lege domini, sicut scriptum est, die noctuque meditemur et ita cor nostrum diuinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum uirtutibus uacuum, quem obtinere possint uitia, relinquamus. sicut enim tempore messium uel uindemiarum, fratres carissimi, unde caro nostra sustentari possit, colligitur, ita in diebus quadragesimae quasi spiritalium uindemiarum uel messium tempore, unde anima nostra in aeternum possit uiuere, congregetur, quia, sicut neglegens quisque tempore uindemiarum uel messium nihil colligens per totum anni spatium fame torquebitur, ita, qui in hoc tempore spiritale triticum et caeleste mustum ieiunando, legendo, orando [*]( 16] Psalm. 1, 2. ) [*]( 1 sanctae] sSemus D quadragensime D dilienter D 4 quadragensima D tristiam D habeamus D 6 in futuro peccatorum addidi, om. D, in futuro possimus peccatorum Aug. 8 creminibus D f 9 elymosinas D 10 cremina D efugere D 12 creminibus D 13 esse] possumus et add. Aug. 15 obligatos Aug. sancte ]| D quadragensime D 16 notuque D 17 dulcidine D repleamur D 18 quem] q, (■= quod) D 20 uinde mearum D 21 collegitur D XLme D 22 uende mearum D nostra ex rostra D 23 congregetur Aug., congregatur D 24 uendemearum D )

286
in horreis animae suae prouidere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim et crudelem inopiam sustinebit.

Certissime scitote, fratres carissimi, quia, qualis est caro, quae post multos dies percipit cibum, talis est anima, quae non adsidue pascitur dei uerbo. et quomodo caro per famem et inopiam tenuis et sicca uelut quoddam simulacrum efficitur, ita et anima, si uerbi dei cibo non pascitur, arida et inutilis et ad nullum opus bonum congrua inuenitur. considerate, fratres carissimi, et horreum et canabam et cellarium annis singulis praeparamus, unde anno uno cibum habeat caro nostra: putatis, quantum debemus recondere, unde in aeternum sustentetur anima nostra? et ideo, fratres carissimi, uel istis paucis diebus recedant inpedimenta mundi, quia secundum scripturam multos neglegentes miseros faciunt. recedat carnalis laetitia, recedant uenenis plena mundi istius blandimenta. carnis gaudia minuantur, ut animae lucra spiritaliter praeparentur propter illud, quod scriptum est: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis, et illud: beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. tempus, quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre, lectio diuina incipiat occupare et odiosis fabulis et mordacibus iocis ac detractionibus uenenatis alloquia de scripturis sanctis succedant. horarum spatiis, in quibus uenationibus solebamus cum damno animae detineri, uisitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur et discordes ad concordiam reuocentur.

Haec si faciamus, fratres, inde nobis parare possimus medicamenta, unde nobis uulnera feceramus. ante omnia in diebus ieiuniorum, quod prandere solebamus, pauperibus erogemus, [*]( 17] Luc. 6, 25. 18] Matth. 5, 5. ) [*]( 9 1 orreis D 2 crudilem D 6 uelud D 9 si ante et horreum add. Aug. orreu D canauam Aug., cera bam D 10 replemus Avg. 16 minuuntur D spiritalia Aug. ppar|\' entur D (erat atu tn ras.) 17 ue D quid D 18 lugiunt D 20 et scripsi, ut D, om. Awg. 21 odiosis ex odiosus D, otiosis Aug. mordiacibus D detractionibus Aug., detractationibus D 22 colloquia Aug. spatia D 23 dampno D deteneri ex detereri D 27 faceramus D 28 solebemus D erogamus D )

287
ne forte aliquis sibi sumptuosas caenas et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare et corpori suo magis commutasse quam subtraxisse ciborum abundantiam uideatur. nihil prodest longum tota die duxisse ieiunium, si postea ciborum suauitate uel nimietate anima obruatur. illis enim mens repleta turpescit et inrigata corporis nostri terra spinas libidinis germinabit. sit ergo temperatus cibus, numquam nimium uenter expletus et plus semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus, qui intus in homine interiore facti sumus ad imaginem dei, in carne autem de limo terrae formati sumus. et uidete, fratres, si iustum est, ut caro de terra facta interdum bis in die capiat cibum et anima, quae imago dei est, uix post plures dies capiat uerbum dei, cum tamen expediat nobis, ut amplius imaginem dei in nobis, quam nostram carnem debeamus honorare. qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt et, qui ita agunt, iam in se dei imaginem contriuerunt. caro uero uelut ancilla gubernetur et anima tamquam domina legitima praeferatur. iam si aliter factum fuerit, si nos non agnoscamus ad imaginem dei factos et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo, ne nos spiritus sanctus per prophetam arguat dicens: homo, cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.

Lectiones diuinas et in ecclesia, sicut consuestis, libenter audite et in domibus uestris relegite. si aliquis ita fuerit occupatus, ut ante refectionem scripturae diuinae non possit [*]( 21] Psalm. 48,13. ) [*]( 2 studiat D ppararef ex pparet D corpore D commotasse D 3 habundantia D 4 longum tota die D5 in ras. duxisse Aug., dixisse D 5 illico Aug. repletatur pescit D 10 lymo D terre D in 11 dig D capiant D 12 quae imago scripsi, om. D (sed habet imago ante capiat cibum), in qua imago Aug. uix ex uox D 13 accipiat Aug. 15 besteis D peccoribus D 17 uero] ergo Aug. gupernetur D1 18 legitima D Cx erasum) reficiatur Aug., potius praeficiatur scribendum iam] nam et Aug. 24 consuistis D 26 refectione D )

288
insistere, non eum pigeat in conuiuio suo aliquid de scripturis diuinis legere, ut, quomodo caro pascitur cibo, sic reficiatur anima dei uerbo, ut totus homo, id est exterior et interior de sancto et salutari conuiuio satiatus exsurgat. nam si sola caro pascitur et anima dei uerbo non reficiatur, ancilla satiatur et domina fame torquetur. et hoc quam sit iniustum, sanctitas (uestra) non potest ignorare, et ideo, sicut iam dixi, lectiones diuinas illo desiderio et audire et legere debetis, ut de ipsis in domibus uestris et alibi, ubicumque fueritis, etiam loqui et alios docere possitis et uerbum dei uelut munda animalia cogitatione adsidua ruminantes utilem sucum, id est spiritalem sensum et in uobis sumere et aliis (deo) adiuuante propinare possitis inplentes illud, quod scriptum est: et calix tuus inebrians quam praeclarus est, inplentes illud, quod beatus apostolus hortatur et admonet dicens: siue manducetis siue bibatis siue aliquid faciatis, omnia ad gloriam dei facite. et si infirmitas non prohibet, cottidie ieiunate et ad uigilias alacri et feruenti deuotione consurgite propter illud, quod scriptum est: die noctuque uigilat spiritus meus ad te, deus, et iterum: ad te orabo, domine, mane et exaudies uocem meam, et iterum: media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, domine. ad quam rem etiam dominus et saluator noster in euangelio hortatur et admonet dicens: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. [*]( 13] Psalm. 22, 5. 15] 1 Cor. 10, 31. 19] Psalm. 62, 2. 20] Psalm. 5, 4. 21] Psalm. 118, 62. 23] Matth. 26, 41. ) [*]( 2 relegere Aug. refiijciatur D 3 ut] et Aug. et om. D et exterior et interior Aug. extirior D 5 reficitur ... pascitur Aug. 7 uestra 8 Aug., om. D ignorari D 10 positis D et uerbum Aug., ut u. D 11 adsiduaru minantes D succu D 12 in om. Aug. deo om. D deo auxiliante Aug. 13 inplentes] ut in nobis impleatur Aug. tuis D 14 pclaru D 15 ortatur D 16 bibatis scripsi, bibetis D aliud quid Aug. 17 et om. Aug. cotdidie D et post ieiunate om. Aug. 18 illut D 19 de noctu Aug. a te deus D 28 ortatur D )

289
XVII. DE LECTIONE EUANGELII, UBI AIT: NESCIAT SINISTRA TUA, QVID FACIAT DEXTERA TUA.

Euangelica lectio, fratres carissimi, quae nobis modo recitata est, uidetur mihi, quod secundum litteram non possit intellegi, et ideo deo auxiliante requiramus, qualiter ad eius spiritalem sensum peruenire possimus. sic enim ait: adtendite, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis, et iterum: cum facis elimosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, cum alibi dicat: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona. diligenter adtendite, fratres, et intellectum diuinae scripturae humiliter et sapienter requirite. non enim sibi ipse dominus in euangelica lectione contrarius esse potest. nam quia elimosynam et occulte fieri ipse dixit et ipse admonuit publice, ut sibi praecepta eius non uideantur esse contraria, intellectum sobrium quaerit. qui enim ideo facit elimosynam, ut ab hominibus se laudari desideret, etiam si occulte fecerit, publice facit, quia laudem ab hominibus quaerit. qui uero elimosynam pro solo amore dei facit, ut illum ad opus bonum reliqui imitentur et non ipse, sed dominus conlaudetur, etiam si publice faciat elimosynam, absconse facit, quia pro elimosyna illa non hoc, quod uidetur, [*]( 7] Matth. 6,1. 9] Matth. 6, 3. 11] Matth. 5, 16. ) [*]( 2 incip de lectione euuangaelii ubi ait nesciat sinistra tua quid faciat dexdera tua D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 63 (39, 1864 M.) 8 ne om. D 9 elymosinam D 10 dexdera D cum alibi dicat] ut sit elimosyna tua in absconso. quomodo hoc secundum litteram accipere possumus, cum ipse dominus iteram dicat: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant uestra bona opera et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est? quomodo hic dicit: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, cum alibi dicat Aug. 14 lectionis D 15 elymosina D oculte D 16 puplice]) 18 elymosina D 19 oculte D fecerit Aug., fuerit D puplice D 20 querit D elymosinam D 21 reliqui imitentur Aug., reliquie mittentur D 22 puplice D ely- mosina D 23 facit Aug., faciat D elymosiuam D ) [*]( JIXI. Faust ) [*]( 19 )

290
sed quod non uidetur, desiderat nec ab hominibus laudem, sed mercedem a deo optat accipere.

Hoc etiam ab ieiunio debemus accipere. cum enim ipse (dominus) dicat: unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis ab hominibus ieiunans, ergo contra Christi praecepta faciamus, qui publice ieiunium indicimus et uidente toto populo pariter cum ipso ieiunamus? et in hoc sensu oportet intellegi, ut nemo pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia, pro misericordia diuina ieiunet. ideo unusquisque interroget conscientiam suam et, si pro solo deo facit elimosynam, secure et publice faciat, ut eum, quicumque uiderint, imitentur. nam et illud, quod dominus dicit: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ad hoc, quod supra diximus, pertinere cognoscitur. in dextera enim intellegitur amor dei, in sinistra uanitas uel cupiditas mundi. et si pro laude humana dederis elimosynam, totum sinistra facit, dextera nihil omnino. si uero pro remissione peccatorum et amore uitae aeternae elimosynam dederis, totum dextera facit. quid est ergo: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, nisi ut, quod faciat amor dei, non corrumpat uel perdat (uanitas uel cupiditas mundi? nam si hoc aliquis secundum litteram implere posse credit, quid faciat, si manus dextera doluerit? numquid de sinistra elimosynam dare non debet? aut, si uult captiuum redimere, quomodo arcam aperire poterit aut sacculum soluere, si sinistram manum dexterae suae non iunxerit? aut si peregrinum oporteat excipere et secundum [*]( 41 Marth. 0, 17. ) [*]( 2 mercidem D 3 ab] de Aug. 4 dominus Aug., om. D capud D 6 facimus Aug. puplice D 7 populo!| D 8 humane D 9 indulgentia D (~ erasum) 11 elymosina D puplice D 12 uiderint Aug., uiderent D emittentur D 13 dexdera D utroque loco 15 et scripsi. at D, om. Aug. 16 humana ex humane D etymosina D dexdera D 17 remisione D 18 elymosina D dexdera]) utroque loco 19 nt om. Aug. 20 uanitas uel Aug., om. D 21 aliquis Aug., aliquid I) iinpleri Aug. 22 dexdera D 23 elymosina D 24 redemere D • I 25 saeulum D sinistram D dexdero sue D iuxerit. D 26 optat Aug.)

291
praeceptum domini sanctorum pedes abluere, non uideo, quomodo hoc nesciente sinistra manu possit implere.

Ad hoc pertinet etiam illud, quod dixit dominus: nolite in angulis platearum orare, sed intra, inquit, in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in absconso. ecce et ipsi bene agnoscitis, quia nec hoc semper secundum litteram poterit impleri. nam et nos ipsi et totus populus non solum in cubiculis nostris oramus, sed etiam ad ecclesiam conuenimus et simul cum omni populo genua flectimus. et numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii sumus, qui dixit, ut in cubiculis clauso ostio orare debeamus? non ita est. unde etiam iste sensus superiori sententiae conueniens est. qualiter ergo hoc intellegi debeat, diligenter adtendite. si quando oras deum (et) hoc ab illo petis, quod uidetur, publice et aperto ostio oras, quia hoc a deo uis accipere, quod uidetur. si uero pro indulgentia peccatorum et pro uita aeterna uolueris supplicare, etiam si publice oraueris, clauso ostio oras, quia non hoc petis, quod uidetur, sed quod non uidetur. quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. si temporalia quaeris, sicut iam supra dixi, publice et aperto ostio oras, si aeterna quaeris, secreta est oratio tua, quia non, quae uidentur, (sed quae non uidentur, optas accipere. qui ergo illa, quae non uidentur), in ueritate quaesierit, et illa, quae uidentur, domino remunerante percipiet, quia non mentitur ille, qui dicit: quaerite ergo primum regnum dei et iustitiam eius et haec omnia praestabuntur uobis.

Nec hoc dicimus, fratres, ut pro rebus temporalibus dominum non oremus, id est pro sanitate corporum aut pro pace [*]( 3] Matth. 6, 5. 25] Matth. G, 33. ) [*]( 2 impleri Aug. 4 inquid D 5 bostio D 8 etiam] publice add. Aug. 11 hostio D 14 et Aug., om. D 15 puplice D hostio D quia] q D 16 indulgentia D 17 puplice D 18 hostio D 19 enim !JIII D (erat non in ras.) 20 queris D 21 pupplice D hostio D post oras rasura in D exstat, in qua erat quia n hoc aeterna Aug., terrena D queris D 22 sed quae-uidentur Aug., om. D, sed in ras. dlrO erstat 25 percipiet Aug., pcipiat D 28 hoc] sic add. Aug. ) [*]( 19* )

292
populorum aut pro abundantia fructuum. debemus et ista a deo petere, (sed) secundo et tertio loco, ut primas partes in omni intentione nostrae orationis amor animae et desiderium uitae (aeternae) obtineat. oremus pro corpore, sed sine ulla conparatione amplius pro anima supplicemus. et ideo, fratres carissimi, quotiens uobis ista euangelica lectio legitur, eo ordine, quo supra suggessimus, intellectum eius debetis accipere, ut siue in elimosynis siue in ieiuniis siue in orationibus sine in dextera siue in sinistra hoc obseruare studeamus, ut, quidquid agimus, non pro uanitate uel cupiditate saeculi, sed pro (amore) aeternae beatitudinis faciamus, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre uiuit et cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

XVIII. DE UOCATIONE ABRAHAE.

Modo cum diuina lectio legeretur, audiuimus dominum beato Abrahae dicentem: egredere, inquit, de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui. omnia enim, fratres carissimi, quae in ueteri testamento conscripta sunt, noni testamenti typum et imaginem praetulerunt. sic et apostolus Paulus dicit: omnia enim in figura contigerunt illis. scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum deuenit. si ergo propter nos scripta sunt, quae tunc in Abraham corporaliter legimus facta, si sancte et iuste uiuamus, spiritaliter in nobis uidemus inpleta. egredere, [*]( 17J Gen. 12,1. 21] 1 Cor. 10,11. ) [*]( 1 populorum ||j;|||| D (erat tuoru in ras.), temporum Aug. habundantia fructu D 2 sed Aug., om. D 4 aeternae Aug., om. D obteneat D oremus] ergo add. Aug. 6 nobis D 7 eius Aug., est D 8 elymosinis D 9 studiamus D 11 amore aeternae Aug., aterne D 15 incipit de uocatione abrehae D; exstat hic sermo inter Augustim sermones dubios 2 (39,1741 M.) 17 inquid egredire D 18 tuis D (s erasum) enim om. Aug. 23 deuenit scripsi, definit D, fflnesj deuenerunt Aug. 24 habraha D si-uiuamus om. Aug. 25 aidimas D egredire inquid D )

293
inquit, de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui. haec omnia, fratres carissimi, per sacramentum in nobis baptismi et credimus et sentimus inpleri. terra nostra caro nostra est. bene de terra nostra egredimur, quando carnales consuetudines deserentes Christi uestigiis inhaeremus. quasi non tibi uidetur feliciter de terra sua, id est de se ipso egredi, qui de superbo efficitur humilis, patiens ex iracundo, castus ex luxurioso, largus ex cupido, benignus ex inuido, placidus ex cruento?

Uere, fratres carissimi, feliciter egreditur de terra sua, qui pro dei amore taliter commutatur. denique etiam in collocutione priuata ita loqui consueuimus, ut, si aliquis malus homo subito bona opera coeperit exercere, dicamus de illo: exiuit iste de se. et uere bene de se exisse dicitur, qui repudiatis uitiis uirtutibus delectatur. egredere, inquit dominus, de terra tua. terra nostra, id est caro nostra ante baptismum terra morientium fuit, post baptismum facta est terra uiuentium. ipsa est terra, de qua propheta cantauerat dicens: credo uidere bona domini in terra uiuentium. terra ergo uiuentium et non morientium, id est uirtutum non uitiorum, ut dixi, per baptismum facti sumus, si tamen post acceptum baptismum ad uitiorum non reuertamur uolutabrum, si, postea quam terra uiuentium facti sumus, opera mortis obnoxia et luxuriosa non faciamus. et ueni, inquit dominus, in terram, quam ego demonstrabo tibi. tunc enim ad terram, quam [*]( 18] Psalm. 26, 13. 24] Gen. 12,1. ) [*]( 3 babtismi D caro nill ã (erat m in ras.) 4 nãll D (erat m in ras.) 5 uestigis D inherimus D 6 id est Aug., idem D 8 luxo- . riosa D 10 deter D 11 commotatur D collucutione D 13 caede paerit D 14 iste se D exississe D repudiatis Aug., respuatis D tn 15 uirtibus D dilectatur D egredire inquid D 16 terra nostra Aug. te terra nam D babtismu D 17 moriengentiu D post fuit rasura in D exstat, in qua crat id est uirtutum post ex per D babtismum D 18 psalmista cominemorat Aug. 20 uirtutum D bis 21 post ex per D babtismum D post acceptum post babtismu D 23 morti Aug. luioriosa D 24 inquid D )

294
dominus ostendit, cum gaudio uenimus, . si prius de terra (nostra), id est de carne nostra ipso adiuuante uitia et peccata repellamus. egredere, inquit, de cognatione tua. ista cognatio uitia intelleguntur atque peccata, quae nobiscum quodam modo ei parte nascuntur et ab infantia malis moribus nutriuntur. de cognatione ergo nostra egredimur, quando per gratiam baptismi ab omnibus peccatis et uitiis euacuamur ita tamen, ut postea cum dei adiutorio, quantum possumus, laboremus, ut repulsis uitiis uirtutibus repleamur. nam si post baptismum malis omnibus euacuati desides esse uolumus et ignaui, timeo, ne repleatur in nobis illud, quod scriptum est in euangelio: cum exierit spiritus inmundus ab homine, ambulat per loca arida, quaerit requiem et non inuenit. postea reuersus si inuenerit domum uacuam, adducet secum septem alios spiritus nequitiores se et erunt hominis illius posteriora prioribus peiora.

Ita ergo de cognatione nostra, id est de peccatis ac uitiis exeamus, ut numquam ad haec mala postea uelut canis ad uomitum suum redire uelimus. egredere, inquit dominus, et de domo patris tui. et hoc, fratres carissimi, spiritaliter debemus accipere. pater noster ante gratiam Christi diabolus fuit. de ipso dominus in euangelio arguens Iudaeos dicit: uos de patre uestro diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere. patrem ergo hominum dixit diabolum non ex ipso nascendo, sed ex ipsius nequitiam imitando, non quod ex ipso nasci potuerunt, sed quod eum uoluerunt imitari. nam [*]( 12] Matth. 12, 43. 18] Prou. 26, 11. 22] Ioann. 8, 44. ) [*]( 1 nostra Aug., om. D 2 nostra Aug., nam 1) 3 egredire inquid 1) cogitatione D 5 patre coni. Morel, elem. erit. 291 moribus] aetibus adduntur ac Aug. (artibus adducuntur in notis) 6 1m in ras. D babre tismi D 9 pulsis]) post ex per D, per Aug. babtismum D 10 euacuati scripai, uocuati D, uacuati Atty. 13 querit D, quaerens r o Aug. 16 peiiora D 17 n5 D 18 examus D uelud D 19 uellidt mus D egredire inquid D 21 diabulus D 22 euuaTig D iudeos D 23 diabulo D ifffs D 24 diabulu D 25 sed] ex j ipso nascendo sed (lenuo add. D emitendo D 26 emitari D )

295
quod prius pater noster diabolus fuerit, ex persona dei loquentis ad ecclesiam psalmista commemorat dicens: audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. considerate ergo primum, quid dixerit: audi filia, inquit. qui dicit: audi filia, pater utique est. cum dixit: obliuiscere populum tuum et domum patris tui, patrem utique admonet relinquendum. inuitamur ergo a deo patre, ut beata ac felici commutatione patrem diabolum relinquamus. bene diabolum patrem relinquimus, si deo auxiliante calliditatem et nequitias illius uitare semper uel fugere studeamus.

Haec ergo omnia, ut de terra nostra, id est de conuersatione carnali possimus exire et cognationem nostram, hoc est uitia et peccata relinquere et de domo diaboli patris effugere, non nostris uiribus, sed Christi gratia donante meruimus. et ideo, quantum possimus, cum dei adiutorio laboremus, ne iterum ad consortium uel amicitiam diaboli uel uitia uel carnales concupiscentias redeamus propter illud, quod scriptum est: iam sanus factus es, noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, sed Abrahae fidem potius imitando et bona iugiter opera faciendo non solum ad ueniam, sed etiam ad consortium uel amicitias dei peruenire possimus. illud etiam metuentes, quod de hac eadem re (dominus) locutus est ad Moysen, cum grandi metu et tremore considerare debemus. sic enim ait: cum, inquit, tradiderit uobis dominus terram Chananaeorum, cauete, ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungatis amicitias, quae uobis sint in ruinam. cum per gratiam baptismi a nobis omnia crimina uel peccata expulsa esse credamus, si postea cum ipsis uitiis uel [*]( 2] Psalm. 44, 11. Itl] Ioann. 5, 14. 25] Dent. 7, 1; Exod. 34, 12. ) [*]( 1 diabulus I) 5 inquid 1) 8 coinmotationo 1) diabulum D utroque loco 12 te I) 14 relinquere Aug., reliuquaimis J) diabuli D 17 diabuli D 18 concupiseentias ex coiieupiseentiaruni D rediamus D 20 habreae D putius]) emitondo D 22 metuentes om. Artg. 23 dominus Auy., om. D 24 tremore Atty., amore I) 25 inquid D chanan eoru D 27 anitias]) 28 cumJ enim add. Aug. babtismi D cremina D )

296
peccatis amicitias iungamus, dum eis ad cupiditatem uel luxuriam consentimus, sine dubio eorum amicitia nobis efficitur in ruinam.

Et ideo, quantum possimus, cum dei adiutorio pro salute animae laboremus et in agro cordis nostri, quem peccata uel crimina possidere consueuerant, uirtutes intromittere festinemus, ut impleatur in nobis illud, quod beatus Isaac in typo Christi benedicens filium suum dixit: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit dominus, quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum patre in spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.