Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

XXVIII. SERMO DE REUELATIONE CORPORIS BEATI STEPHANI LEGENDUS IN INUENTIONE.

Praesenti lectione percepimus uisionem omnibus ecclesiis celebratam, audiuimus non somnia lubrico sensuum errore delusa, sed oracula rerum effectibus approbata. merito reuelationi credimus in sermone, qui fructum tenemus in munere. ubi sunt, qui dicunt pios martyribus honores non esse deferendos? ecce iste, qui iam dudum beato paradisi splendore perfruitur, nunc mundo ad hoc ostenditur, ut colatur. unde dispensator utilitatum nostrarum deus euidenter eum praecipit honorari, quem praestitit inueniri. ,

Ait ergo sermo reuelationis, quod sacrum illud corpus non auis, non fera uiolauerit. ubi sunt, qui inhonores uolunt uideri sacros martyrum cineres ? ecce bruta beluarum uolucrumque natura, quae non habet intellectum, sedulum tamen amico reddit obsequium, illicitum declinat attactum angelicae fortasse custodiae uenerata secretum. non tetigit eum auis, non fera uiolauit. cum grandi crudelitatis inuidia male iam condemnat hominem reuerentia bestiarum, qui, quanto magis obdurati cordis impietas ******* ad nos immanitas ferarum et nostra ad feras transit humanitas. hic ergo primus nascentis ecclesiae et minister et martyr usque fastigium culmenque meritorum gloriae ardore subiectus euasit et leuita altaris Christi [*]( 2 spetiosum P 3 fulgorem P 8 exstat hic sermo in eodice Parisino lat. 3822 saec. X fol. 8sr (P); nondum editus esse uidetur, cf. libum, cui inscripsimus \' Studien uber die Schriften des Faustus\' p. 91 »q~; sermo fausti epi de reuelatione corporis beati stephani legendus in inuentione P 15 paradysi P 25 condempnat P 26 hominem scripsi, hominum P 27 lacunae signum posui )

335
effectus est subito sacerdos sanguinis sui. et post illam domini singularem insignemque uictoriam dux certaminis inexperti et noui auctor triumphi signifer exercitus candidati denotas de se deo martyrii primitias immolauit. praeco ueritatis et pedissequus redemptoris ab impia Iudaeorum gente, quae recenti parricidio calens immanis piaculi scelus anhelabat, duro saxorum imbre confectus est multiplici uulnere speciosior et tincta ueste candidior. ad hunc eum finem diuersae a primis annis gratiae et legis ac prophetarum praeparauerant disciplinae.

Beatus, cuius uita feliciter administrata felicius expensa est, beatus, cuius uita in saeculi exemplo proposita, in dei testimonio consummata, in patrocinio totius orbis assumpta est, beatus, in quo mortem illustris uita calcauit, immo in quo mors uitae commercium fuit. alii per multam transgressionis antiquae communi casu, generali exitu uel febribus diuersis mortalitatis impositae generibus consumuntur. beatus homo hic, qui inmaculatum spiritum pro Christi honore profundens occasionem fecit gloriae de necessitate naturae meruitque debitum conditionis in lucrum conferre uirtutis, ut, quod sibi a saeculis in homine lex originis et criminis uindicabat, totum. in isto sibi deuotio laudis inuaderet. ac sic post triumphum domini in hoc primitus saeua mors etiam a seruo se uinci posse cognouit, ut secuturis martyribus parere de se uitam licet in uita consuesceret. cum ergo spiritales agones reseratis iustitiae portis caelo teste sudaret, sancto repletus spiritu atque ebria a deo mente ita est prolocutus: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. spiritu ergo plenus et a dextris filium hominis uidens sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis. ita ergo de eo ac de Iudaeis testatur sermo diuinus: uiderunt, inquit, faciem eius tamquam faciem angeli. nimirum totum se etiam in [*]( 27] Act. 7, 55. 81] Act. 6,15. ) [*]( 4 martirii primicias P 11 amministrata P 15 commertium P transgressionis scripsi, transquestionis P 21 uendicabat P 26 iusticiae P 27 proloquutus P )

336
exterioris pulchritudinem mentis candor effuderat. tali eum uultu ** praesentia angeli, qui uiderat faciem dei. uiderunt ergo Iudaei faciem eius tamquam faciem angeli. magna damnationis est portio, si impiis scelus suum ignorare non liceat. uiderunt faciem eius tamquam uultum angeli, ut fructum odii sui, sed ad monendum capere non possent. dum etiam in praesenti gloriam eius, quem persequuntur, inspiciunt, ut paene iam partem per oculos exciperent, dum eum, quem per furorem suum gratulantur exstingui, per ministerium suum intellegunt consecrari, uiderunt faciem eius. qui talis apparuit in proelio, putamus, qualis apparebit in regno? aut ille meritorum arbiter deus, qui tali morientem specie decorauit, quali, putas, induet resurgentem? positis autem genibus orauit dicens: domine, ne statuas illis hoc peccatum. libens pro necis suae auctoribus moriens exorabat, quia eum pretiosae mortis gloria non latebat. domine, ne statuas illis hoc peccatum. putasne, quod iste intercedere umquam pro supplicantibus desinet, qui pro persecutoribus supplicauit? qui saxis hoc reddidit, quid retribuet uotis? qui lapidatus interuenit, quid faciet inuocatus?

, Hunc ergo non nobilitas, non facultas, sed fides dei filium atque angelum fecit, credentem utique in patrem et filium et spiritum sanctum. in hac dei confessione nec manu nec solis labiis sed sanguine subscripsit et morte iurauit.

Sed dicis: nulla scripturarum auctoritas loquitur, ut honor martyribus deferatur. et ubi est, quod propheta per spiritum sanctum protestatur: mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus? maiorem eis honorem exhibere non potuit, quam eos amicos dei pronuntiaret, quam in eorum uultu deum se crederet honorare. mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus, hoc est, tua, domine, beneficia in tuorum meritis amplector, tua munera in eorum uirtutibus admiror et in [*]( 13] Act. 7, 59. 27] Psalm. 138,17. ) [*]( 2 locus corruptus 8 dampnationis P 6 possent scripsi, poSsint P 12 quali scripsi, qualis P 18 persequutoribus P 80 deum scripsi, dni P 32 ammiror P )

337
tuis circa dona tua iure te ueneror. itaque cum se deus noster in algente uestiri, in esuriente refici, in paupere testetur honorari ita dicens: qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit, consequens est, ut de electis suis ita dicere ac sentire credendus sit: reuerentiam, quam sanctis meis quisque studet deferre, mihi reddit. dignum est, ut honoretur in nomine meo, qui me honorauit in sanguine suo. humanis ergo infirmitatibus hos medicatores prouidentia diuina constituit, ut mutuo iocundoque commercio et intercessor cultore et cultor intercessore suo **. quae cum ita sint, carissimi, sacros ac uenerandos martyrum cineres tota, qua possumus, uirtute ueneremur, ut ueniam delictorum nostrorum, quam nostris meritis obtinere non ualemus, eorum suffragiis impetremus praestante hoc domino nostro Iesu Christo, qui uiuit in saecula saeculorum. Amen.

XXVIIII. SERMO DE PENTECOSTE.

Hodie, fratres carissimi, omnia, quae nobis lecta sunt, cum festiuitate conueniunt. psalmus enim: redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui, spiritu principali confirma me, euangelium autem: uenit, inquit, spiritus ueritatis, scriptura uero apostolorum actuum: repleti sunt, inquit, omnes spiritu sancto. completa sunt ergo omnia atque perfecta. psalmus aduentum sancti spiritus petiit, euangelium uenturum esse promisit, scriptura apostolicorum actuum iam uenisse memorauit. nihil itaque de rerum diuinarum ordine in lectione deest, quia in propheta deprecatio est, in euangelio promissio, in actibus plenitudo. de ipso enim spiritu sancto etiam beatus [*]( 3] Matth. 25, 40. 18] Psalm. 50,14. 20] Ioann. 16, 13. 21] Act. 2, 4. 4, 81. ) [*]( 3 michi P 8 medicatores scripsi, medicatoris P 9 commertio P deest uerbum 16 hic sermo et duo sequentes exstant in codice Beginensi (B) 498 saec. XIII-XIIII (oZ. 71b sine auctoris nomine, sed antecedit tractatus s. Fausti de ascensione domini (incip.: scire debemus [= Euseb. hom. 26]); editi sunt ab Aug. Maio, spicikg. Rom. V 85 sqq.; sermo de pentecoste B 19 laeticiam B 27 eciam B ) [*]( IXI. ftnst. ) [*]( 29 )

338
Paulus apostolus contestatur dicens: alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu. haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult.

Sed dicit fortasse hoc loco aliquis : si eis tantum diuidit dona sua spiritus, quibus uult, ergo extra culpam est, qui non accipit donum, quia diuisio gratiarum non ex accipientis pendet uoto, sed ex arbitrio diuidentis. uerum est, dilectissimi, sed ita tamen uerum est, ut hoc de uirtutibus tantum, non de uita intellegamus. uirtutes enim non omnes possumus obtinere, etiamsi uelimus, uitam tamen omnes possumus capere, si quaeramus secundum illud: omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. diuisio ergo sublimium et excellentium gratiarum ad arbitrium et ad dispensationem sancti spiritus pertinet, conuersatio uitae bonae ad fidem hominis ac laborem. omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. petat tantum aliquis toto corde et quaerat: qui tibi iussit quaerere, sine dubio praestat, ut ualeas inuenire. numquid enim mentitur sermo diuinus? pulsate, inquit, et aperietur uobis. ut quid pulsare nos praecepit, nisi quia uult aperire pulsantibus? in homines ipsos haec iniquitas non cadit, ut se uelit rogari, qui nolit annuere. omnis enim, qui praestandi non habet uotum, petentis refugit postulatum. nemo est, qui se rogari uelit, nisi qui ante apud se deliberat, at praestet. ergo deus, qui omnibus uult tribuere, ab omnibus uult rogari dicens: petite et dabitur uobis, quaerite et inuenietis.

Sed dicere forsitan potest aliquis: si omnis, qui petit, accipit, ergo etiam, si uirtutes petamus, accipiemus. cur enim non etiam uirtutes petamus, si omnia possumus accipere, quae petierimus? non ita est, dilectissimi. superbum est enim et [*]( 1] 1 Cor. 12, 8. 12] Matth. 7, 8. Luc. 11,10. 19] MattL 7, 7. Luc. 11, 9. 26] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. ) [*]( 12 queramus B 13 querit R 14 arbitrium B (ium in raa.) 16 querit R 17 aliquis 22 in ras. 22 uelint Mai quod nolint Mai 29 quur R (in marg. cur) )

339
supra hominis conditionem uirtutum gratiam postulare. humilis quippe esse debet humana interpellatio, non praesumptuosa, salutem tantum postulans, non uanitatem. cum enim nullus homo extra peccatum esse possit, quae impudentia est eum uirtutes petere, qui adhuc de uenia ad plenum securus esse non possit? sufficit ergo homini misericordiam domini promereri. maximam se a deo obtinuisse uirtutum gratiam debet credere, qui potuerit ad indulgentiam peruenire. qui enim aliquid praesumptuose petierit, hoc ipso minus meretur accipere, si altiora praesumpserit postulare. huc accedit, quod homo uirtutum gratiam petens, si non offenderit deum precum praesumptione, periclitari tamen poterit uanitate. non enim omnibus expedit exercendarum uirtutum gratiam possidere. sunt enim potiores in humilitate positi, quam iactantia sanctitatis inflati. sunt, quibus periculosa est ipsa sublimitas gratiarum. qui in excelso positus firmiter stare non nouit, hoc ipso grauius cadit, quod ad altiora conscenderit. et ideo beatus apostolus: diuisiones, inquit, gratiarum sunt, et: haec omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult. bene ait: prout uult, quia nihil est homini melius, quam quod ille uult. uoluntas enim spiritus sancti bene nouit dispensare munera sua. nihil est utilius, quam hoc tantum hominem de uirtutibus habere, quod spiritus sanctus iudicarit homini se debere conferre.

Sane si quis uirtutum gratiam desiderat obtinere, habet uirtutes, quas possit innocenter appetere. quaerat castitatem, apprehendat sobrietatem, teneat disciplinam, diligat caritatem. istas enim uirtutes cum dei gratia omnes habere possumus et debemus. non enim in solis expellendis daemonibus aut curandis infirmitatibus et sanitatibus dandis uirtutes esse credendae sunt. omne opus bonum uirtus est. si cotidie bene agitis, si sancte et iuste uiuitis, cotidie uirtutum opera sancta completis. non potest aliquis ab alio daemonem expellere, a [*]( 18] 1 Cor. 12, 4. 1 Cor. 12,11. ) [*]( 2 praesumptyosa B 4 quae B (e in ras.) impudentia R (p in ras.) 10 hoc B 14 in Mai, sunt B 23 spiritus sanctus R in ras. 83 daemonem B (dae in ras.) ) [*](22* )

340
se ipso saltim uitia daemoniacae impugnationis expellat. non potest quis curare alieni corporis morbum, curet morbum animae suae. non quaeritur ab homine, ut sanitatum gratiam tribuat, quae ei data a diuinitate non fuerit. nihil maius poterit efficere, quam si ipse ad sanitatem propriam meruerit peruenire.

Post laborem uigiliarum non oportet, ut uos diutius prolixior sermo fatiget. et ideo, quicumque est spiritalis et pleniorem sermonem de diuinitate sancti spiritus audire desiderat, die crastina maturius ad ecclesiam sitienter ac fideliter ueniat. qui enim uenire dissimulauerit, non se esse spiritalem apertissime demonstrabit. sed credimus de dei misericordia, quod plus apud uos gratia spiritus sancti, quam occupatio mundi istius praeualebit praestante domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

XXX. SERMO DE SANCTA TRINITATE.

Cum de deo sermo est, fratres carissimi, sicut ualde noxia est contradictionis intentio, ita utilis est interrogationis sollicitudo. ibi enim de obstinatione sensus obstruitur, hic intellectus de inquisitione nutritur, illic deprauari resistens infidelitas delectatur, hic erudiri oboediens humilitas promeretur. uos uero, fratres carissimi, praeparate exceptorium sancti pectoris uestri influenti aquae diuinae et, quod de mysterio sanctae trinitatis uel diuinitate sancti spiritus insinuare cupimus, cum silentio et quiete suscipite. sanctarum enim scripturarum testimoniis uolumus approbare, quomodo spiritus sanctus in cunctis uirtutibus patri et filio coaequalis esse euidenter possit agnosci.

Legimus in ueteri testamento, quia in principio fecit deus caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. in deo intellege patrem, in principio accipe filium, superfusum [*]( 28] Gen. 1, 1. , ) [*]( 17 verba cum de deo — lin. 21 promeretur exstant in Pseudo-Augustim libro testimoniorum edito in Pitrae Analectis sacris et classicis spicilegxo Solesmensi paratis p. 147 (Paris. 1888) 20 inquisitione] obstinatione Mai 27 coequalis B )

341
aquis agnosce spiritum sanctum. super aquas itaque dominantis eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. dixit pater, fecit filius, benedixit spiritus sanctus. propter tres personas ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus dicit et non unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam deitas indiuisa colligitur.

Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce [*]( 5] Gen. 1, 26. 12] Gen. 1, 27. Gen. 1, 28. 26] Gen. 18, 1. 29] Psalm. 50,13. ) [*]( 1 super-po 342,11 maiestatis] cf. Faust. de spir. sanct.p. 108,18—110,4 super-domina(ntis) B in ras. 3 homine se om. R 9 prospice R 13 dixit pater—sanctus om. Faustus de spiro sanct. 16 intellige R 18 attende B 19 dumque-permiscet om. R 26 hostio R ex uno om. B 27 se eius R optulissent R 29 unitas] trinitas R )

342
propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a facie tua. filius, sicut imago patris, ita et facies patris accipitur et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium profitetur nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, quando dicit: uidi dominum sedentem super solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis.

Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione persultat: sanctus, sanctus, sanctus, uideamus, ne hic honor ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de [*]( 4] Ioann. 14, 9. 5] Psalm. 138, 7. 10] Exod. 33, 14. 13] Esai. 6,1. 16] Esai. 6, 8. 26] Ioann. 12, 39. ) [*]( 2 me inquiens R 4 me uidet R 8 nec non om. R 12 Esaias- lin. 19 uidebitis] cf. Faust. de spiro 8. p. 112, 6-13 annumerat B 14 seraphin R 16 et ante audiui om. R 17 dic R 20 credamus- p. 343,30 adprobatur] cf. Faust. de spiro s. p. 112, 19-114, 7 saltem B (e man. alt.) preconi B 21 spiritus sanctus R fuit R exercituum dominus R 22 responsione R 23 sanctus B quater 25 iudeis B 26 asserere R 28 et-eorum om. R )

343
eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dic populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis, hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute nulla potest esse distantia.

Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter agnoscitur, quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed quando audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei eicio daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae demonstrari noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus digitus interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur? refuge huius persuasionis errorem, uide, ne aliquoties in hac designatione digiti et patrem conprehendat et filium. meminerimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: quoniam uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. sed dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub quadam dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere coneris, alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur trinitatem dicens: quis appendit tribus digitis mo- . lem terrae? quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? nonne hic in tribus digitis potentiae unius aequalitatem sub quadam mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum iam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate uirtutis. dicendo ergo: quis appendit tribus digitis molem terrae, hic specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis adprobatur. [*]( 11] Luc. 11, 20. 19] Psalm. 8, 5. 23] Esai. 40, 12. ) [*]( 2 auditu-iutellegetis et om. Faust. de spiro s. 5 quia Ii 9 spiritus sanctus R 10 quia R 11 dici om. R in] spiritu dei uel add. R 15 dei om. R 16 aliquotiens R 17 et ona. It conprehendas R 20 sed] cum add. R etj de add. R 21 uec R asserere R 22 trium tantum] totam R 29 simpliciter R 30 de om. R )

344
Quamuis cor uestrum ad audiendum uerbum dei spiritus sanctus semper accendat, ita ut uix possint uestra sancta desideria satiari, tamen prouidendum est, ut ita uerbi dei praedicatio temperetur, ut uobis iugiter desiderari et semper possit augeri. ideo iam ista, quae dicta sunt, caritati uestrae sufficiant. et quia aliquid de sermone isto uobis credidimus reseruandum, si secundum uestram consuetudinem die crastina maturius conueneritis, absque aliqua lassitudine matutinis explicitis, quod ex industria reseruatum est, audietis praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor in saecula saeculorum. Amen.

XXXI. SERMO DE SPIRITU SANCTO.

Quod de diuinitate sancti spiritus hesterna die caritati uestrae seruauimus, nunc, si iubetis, cum silentio et quiete oportune uel congrue audire potestis.

Cum spiritus sancti personam propriam demonstremus et patrem confiteamur ingenitum, filium uero cognoscamus unigenitum, quaeris a me, utrum spiritus sanctus ingenitus an genitus an quid aliud confitendus sit. scripturae sanctae de potentia et deitate spiritus sancti loquuntur, utrum uero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. uide, quas sibi tenebras infidelitas facit. non uis scire, quod deus noluit ignorari, et uis scire, quod non iussit inquiri. non dixit genitum, ne filium crederes, non dixit ingenitum, ne patrem putares, sed ad essentiae distinctionem procedere eum ex patre testatus est, sicut legimus: paracletus, qui ex patre procedit. quae cum sint, uel sic agnosce spiritum sanctum propriam habere personam. praeter duos esse tertium probat diuersitas nominis, procedentem ex deo non esse ordine uel [*]( 27] Ioann. 15, 26. ) [*]( \' 13 omelia de spiritu sancto R 17 cum-po 345,15 noluit] cf. FaNSt. de spiro s. p. IZi, 8-116, 8 19 quaeris] aliquis add. R 21 locuntur R utroque loco 24 quod] deus add. R 27 paraclytus omisso qui R 28 cum] ita add. R 29 preter R )

345
gradu tertium monstrat unitas maiestatis. qui enim de interioribus dei progreditur, non dei creatura, sed dei probatur esse substantia. non scruteris, qualiter deus sit, quem deum esse manifestum est. hic ratio latet, ueritas non latet. cur interroges, quomodo sit socius et aequalis regis, quem regii esse constat et honoris et generis. ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitatio. ergo quia spiritus sanctus ex utroque procedit, ideo dicit: qui autem spiritum domini non habet, hic non est eius, et alio loco: insufflauit et dixit: accipite spiritum sanctum.

Utrum ingenitus an genitus sit, requiris. nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est inrumpere diuina silentia. quod deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare uel scire superflua curiositate noluit. numquid in hoc est 15 gloria uel substantia spiritus sancti, si aut ingenitus probetur aut genitus? nam nec filio quicquam derogat, quod ingenitus esse non legitur, nec patri, quod genitus non habetur. in huiuscemodi sermonibus proprietas est appellationis, non diuersitas potestatis uel maiestatis. genitus et ingenitus personae est differentia, non naturae.

De spiritu uero sancto dominus et saluator noster iturus ad caelum sic locutus est ad apostolos suos: cum, inquit, uenerit paracletus, quem ego mittam uobis, spiritum ueritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebitdeme, et iterum: ille, inquit, docebit uos omnia. quid est hoc, dilectissimi, quod missurum se ad docendos discipulos saluator dixit spiritum sanctum? numquid non docuerat apostolos suos aut semiplena putanda est Christi fuisse doctrina? non, absque dubio. sed quia fides uestra in patre est et in [*]( 8] Rom. 8,9. 10] Ioann. 20,22. 23] Ioann. 15,26. 26] Ioann. 14,26. ) [*]( 3 deum om. R 5 sit om. R et] i (— uel) R 6 et superflue R 8 ex] de R dicitur R 9 domini] Christi R 12 genitus an ingenitus R 13 irrumpere R 14 deus] in add. R 15 te ante noluit habet R numquid -lin. 21 naturae] cf. Faust. de spir. s. p.116, 19-25 17 nec] et R quicquam] n suprascr. R 20 uel maiestatis om. R persona est differentiae R 24 paraclytus R 30 in ante filio om. R )

346
filio et in spiritu sancto, hoc uoluit mittendo spiritum sanctum saluator ostendere, quod ecclesias suas et uoluntas dei patris aedificaret et passio filii redimeret et doctrina sancti spiritus confirmaret. quomodo hoc agnosci euidentius potest? quomodo, nisi quia ad redemptionem nostram deus pater filium suum misit, filius nos sua passione saluauit, fidem autem nobis spiritus sanctus inspirauit? ac sic salus ecclesiarum totius diuinae trinitatis operatio est. pietas enim patris. humanum genus perire noluit, filius nos de interitu liberauit, spiritus sanctus ad caelestia nos regna perducit.

Ita tamen in spiritum sanctum credite, ut nec patrem eum putetis esse nec filium, sed spiritum patris et filii. tota autem ista trinitas unus deus est. nulla ibi dissimilitudo, nulla diuisio est. si enim spiritus, qui in homine est, maior ipsius hominis portio est, spiritus dei quomodo minor esse credendus est? itaque spiritus sanctus nec pater est nec filius, sed spiritus patris ac filii.

Quod autem spiritus sanctus patris spiritus sit, dominus et saluator noster dixit: spiritus, inquit, qui a patre procedit. quod uero idem spiritus sanctus etiam filii spiritus sit, apostolus docens dicit: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. unde et dominus in euangelio post resurrectionem suam ad discipulos suos ait: euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. in nomine, inquit, non in nominibus. pater itaque deus, filius deus, spiritus sanctus deus non tres dii, sed unus deus est. persona tres species diuidit, diuinitas iungit. maius autem aut minus ignorat trinitas, deitas nescit, quia et, qui deus est, non potest non esse perfectus. ideo et, qui non credit in nomine spiritus sancti, nihil ei prodest patrem et filium confiteri.

Ergo spiritus sanctus una fide credendus est, pari tremore uenerandus. cum dixeris: pater, filius et spiritus sanctus, personas explicuisti, cum dixeris: deus, substantiam demonstrasti. [*]( 19] Ioann. 15, 26. 21] Rora. 8, 9. 23] Matth. 28,19. ) [*]( 7 hac B ecclesiam B diuinae IL (nae in ras.) 10 an perdant? )

347
dicimus patrem et filium et spiritum sanctum, ne te aestimes unam credere debere personam. item dicimus unum deum, ne putes tres esse naturas. in his itaque tribus personis numerus esse potest, ordo esse non potest. nam etsi distinctionem recipit trinitas, gradum tamen nescit aequalitas. in trinitate enim non est aut minus aliquid aut maius, quia, si in deo aliquid minus dicitur, imperfecta diuinitas accusatur, ita tamen, quod, qui in deitate minorem patre aut filio dicit spiritum sanctum, non illi tantum iniuriam facit, quem minorem iudicat, sed illi etiam, quem maiorem putat, quia, cum totius trinitatis una aequalitas sit atque maiestas, quicquid contumeliae in personam unius dicitur, a tota aequaliter trinitate sentitur.

Nos uero, carissimi, qui templum sancti spiritus esse meruimus, adiuuante ipso spiritu sancto paremus domum, in quam illum uenire, in qua delectet habitare. inuitet mundi cordis nitor, sollicitet illum par rubentibus rosis castus pudor, sollicitet candentibus liliis et odore similis et colore incontaminata uirginitas, suscipiat illum benigna caritas, humanitas larga, sublimis humilitas, hilaris misericordia, pura simplicitas. nihil ibi de prisci hominis sordibus, nihil de lapsuris infirmitatibus aeternus habitator, aeternitatis largitor inueniat. recedat turpissimae uoluptatis luxuria, pallens conscientia, tristis metus, nutans ebrietas et libido omni horrore deformior, ut, cum in nobis ista defuerint, locum uirtutibus praeuius puritatis nitor aperiens spiritum sanctum in domicilium paratae sibi habitationis includat. hoc autem ideo suggessimus, carissimi, ut, quantum possumus, totis uiribus cum dei adiutorio laboremus, ne in nobis aut auaritia displiceat aut infidelitas langueat aut libido sordescat, sed emendati penitus ac puri habitaculum dei effici mereamur et spiritus sanctus, qui descendisse hodie in apostolos legitur, semper in nobis habitare dignetur, cui est honor et gloria cum patre et filio in saecula saeculorum. Amen. [*]( • 1 et ante filium om. R estimes R 8 deitate R (ei in ras.) 16 pars R 22 uoluptatis scripsi, uoluntatis R 23 ebrietas J21 24 preuius R 25 parate R 26 autem] enim Mai )

348

Cetera Fausti scripta a nobis nondum recensita postea publici iuris faciemus; sunt autem fere haec:

I. Corpus illud sermonum a Gaigneio Parisiis 1547 primum sub Eusebii Emiseni episcopi nomine editum et ab Andrea Schotto auctum (Bibl. Patr. Colon. uol. V et Bibl. Patr. Max. Lugd. uol. VI).

II. Tractatus Fausti a P. Pithoeo editus (Ueterum aliquot Galliae theologorum scripta Parisiis 1586] p.124 sqq.: Fausti Regii Galliae episcopi de ratione fidei ad obiecta quaedam responsio).

111. Tractatus \'Faustini\' de symbolo, quem Caspari (Alte und neue Quellen zur Geschichte des taufsymbols [Christianiae 1879] p. 250 sqq.) primum edidit.

Alia quaedam scripta a uiris doctis his ipsis temporibus Fausto attributa non esse episcopi Reiensis demonstrasse nobis uidemur, cf. Prolegomena.

349