Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit, ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic [*]( 1 fratres om. P sincera et sancta P Aug. sincaera D 2 deo nostro om. P patientiam caritatem P Aug. mentem humilem P 3 probus morum P habitare P 4 enim om. D 5 offerantibus D rej) P 6 egit D obtimu D 7 nichil P utroque loco amplius supra lin. post nobis P exegit D amplius suprascr. P 8 siue presentari P 9 pstantur D 10 auxiliante] prestante P qui-omnia] cui est honor et gloria in P, cui est honor cum patre et spiritu sancto in Aug. 13 item de natale sci felicis D 16 caelestie relegione D 18 uoluisses Dl 41 19 ad stituendam D 22 praeclaram ac praecipuam scnpsi, pclara ac i fcipua D 23 ciuitate D 25 ciuitate D ) [*]( 17* )
Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana remedia.
Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio [*]( G passione] etia pas sione D (erat sae in ras.) martyrium scripsi utroque toco, martyru D 7 quae sequuntur usque ad finem congrwunt cum Augusiini sermone dubio 224 (39, 2159 M.) 7 consumat effussio D i 8 pallllam D 9 occassu D 12 martiri D 13 ad Dante uel Aug. martyrum habet, sed falsissime 14 emitatione D martiru D 15 recognoscaere D 16 dignetur D 17 martires D snffere D 18 intercaedentibus D 19 cotditiana D utroque loco desit D 21 aliquid D T at. 23 succidunt D 26 desiderat D non ibi] j) nobis Dl non] toti add. Aug. querunt D 28 inuuangelio D )
In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.
Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in [*]( 1] Ioann. 16, 33. 2] loann. 16, 20. 7J Psalm. 125, 5. 11] 2 Cor. 5, 6. 19] 2 Tim. 3, 12. 20] Act. 14, 21. ) [*]( 1 psura D habetis D 3 tristia D 6 collere D 8 hunc i. mundum Aug. 9 se deproiecti D exilium Aug. misi D 18 coparari D 14 possederi D 15 quia Aug., cuiq D diabuK D 16 prelio D 18 illut D 19 nolunt D 28 brachis D diabulo D 30 gentes D )
Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est honor et inperium in saecula saeculorum. Amen.
Rogo uos, fratres carissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex uobis succenseat aut forte [*]( 10] Luc. 6, 25. ) [*]( 2 quando Aug., om. D cum magno-gaudium add. D in marg. inf. merentur Aug. 4 an meruerimus? 5 modo D bis gaudiamus D habeturi D 6 peius] penis D uoluntate D 7 diliciis D lnzoria D se credunt Aug., secretum D 9 metitur D euuangelio D 11 induabatur D 12 byso D 14 recipit D 15 uero superscr. D quantum Aug., quando tum D 16 depcaemur D 17 uellimus D die 19 studiamus D 20 et D bis 24 incipit admonitio faustini de iudicii cu gradi meta et sollicitudine iugiter cogitatu D; hic sermo exstat inter sermones Augustini dubios 249, 1-4 (39, 2206 M.) )
Haec ergo cogitans, fratres dilectissimi, et tam pro mea quam pro uestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni iudicis non ignorans uolo ego aspera quidem sed salubria nobis medicamenta ingerere, ut uobiscum postea [*]( 5] Ezech. 3,19. 7] Esai. 58,1. 14] Matth. 5, 5. 15] Luo. 6, 25. ) [*]( t i 1 met D nobis D1 3 cu D displicia D confl! deret D 4 per Aug., om. D 5 terribiter D 7 cessis D 8 inquid D 11 eternS dulcidinem D 13 eutiafig D 14 lugiunt D 15 ue D 18 dilectabilia D 20 friSu D 21 accutissimis D 27 iudicij[s D ignoras D uolo ego scripsi, nolo ergo D, eligo Aug. 28 me]|dicamenta D (erat n in ras.) )
Certum est, fratres carissimi, quod, si beneficia dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris conlata sunt, adsidue cogitemus, peccata nobis aut non dominantur aut, si forte subrepserunt, cito per paenitentiam corriguntur. quis enim uel mente concipere, non dicam uerbis possit exponere, quanta ista sunt circa nos beneficia dei nostri. fecit enim nos, cum non essemus, reparauit nos postea, cum perissemus. mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberauit, ad inferna descendit, faucibus nos aeternae mortis eripuit, caelorum nobis praemia promisit. haec omnia, fratres carissimi, pio et benigno [*]( 1 in[jllangellloru. D (erat in ellangeliorii) merear Aug., mereantur D incolomitate D 4 uRrs D studio D 6 exercere om. Aug., quare uncis inclusi 7 uindemea D 9 post aliquid fieri erasum in D ideo Aug., om. D, sed etiam erasum dicimus quia uobis taliter D super rasurGm, in qua erat: ille que n facitis denuntiamus ut illa D 14 ty- riaca D neo D uenaena D itaustera D 15 pparetur D 16 antitatatota D 17 binefacia D 18 que nobis III nullisll D (m vtraque rasura erat e) 19 non superscr. D 20 penitentiS D 21 uerllbis D ait 22 quanta sta D 23 paerissemus D 24 suscipit D libera D * 25 discendit D eripuit D, an eripuit et? )
Nam quid faciemus, fratres carissimi, in illo metuendo iudicii die, cum tremente Mundo dominus praecinentibus angelorum buccinis in illo maiestatis suae throno circumdatus caelestis militiae luce consederit ibique de terrae gremio et antiquo puluere suscitatum humanum genus adstante testimonio ad conscientias singulorum positis in conspectu peccatorum poenis iustorumque praemiis rationem uitae coeperit postulare et plus iam iustus quam misericors seueritate iudicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare et dicere: ego te homo e limo manibus meis feci, ego terrenis artibus spiritum infudi, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocaui. tu uitalia mandata contemnens deceptorem sequi quam dominum maluisti. sed antiqua praetereo. motus postea misericordia, cum expulsus de paradiso iure peccati mortis uinculis tenereris, uirginalem uterum sine dispendio uirginitatis pariendus introiui. in praesepio expositus et pannis obuolutus iacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet, ut te mihi similem facerem, tuli. inridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi. flagellis [*]( 2 replendere D 3 optemperare D 4 initentes D studiamus D M 5 pareant D de qualcitate D 7 ille D 8 iudici D tremende D pcinantibus D 9 bucinis D 12 testimonio conscientiae Aug. possitis D 13 pmis D coeperit Aug., caepit D 15 contempte D caeperit D accussare D 16 elimo D ar||tibus D (erat a in ras.) 17 infundi D nostram Aug., nã D 18 dilicias D 19 contempmens D 20 maluisti D pterio D 21 tenereris Aug., teneris D 23 expositus Aug., et positus D 24 contumilias D 25 te Aug., tn D 26 suscipi D a||c§tum D post felle in D rasura exstat, in qua unctu uel tinctu fuisse uidetur cessus ::11 D (erat pr ita rae.) )
Ut ergo istam terribilem increpationem possimus euadere, quotiens nobis qualiacumque peccata subrepserint, sine aliqua dissimulatione festinemus ad paenitentiae medicamenta confugere, ut ab auditu malo liberati ad aeternam mereamur indulgentiam peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. [*]( 1 febribus D pfusus D 2 eriperis D 3 adflxis D praefossum scripsi, prosus D, perfossum Aug. 4 suscipi D 5 dare D suscipi D h 6 sepuloro D 7 pdidistis D 8 te ante ego inserit Aug. queror scripsi, quero D, quaero Aug. 10 ante quam in D j> erasum est cocidis Aug. 11 luxoriae D puluisti D 12 turpitudinem D 13 illa Dx 15 pependio D 16 occissurus D 17 commotabilis D 19 dispexisti D 22 quae sequuntur desunt apud Augusiinum 24 desimulatione D poenitentię D 27 es D )
Modo, fratres carissimi, cum diuina lectio legeretur, audiuimus beatum apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. sic enim ait: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, siue bonum siue malum. quam rem etiam dominus in euangelio denuntiat dicens: filius hominis uenturus est in gloria sua cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opera sua. diligenter, quaeso, adtendite, fratres carissimi, et mecum pariter expauescite, quia non dixit, quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera eius. hic enim est misericors, ibi iustus est. nam quod non statim uindicat in peccatores, patientia est, non neglegentia. non ille potentiam perdidit, sed nos ad paenitentiam reseruauit. unde ualde timendum est, ne, quantum diutius exspectat, ut corrigamur, tanto grauius uindicet, si emendari noluerimus. [*]( 5] 2 Cor. 5,10. 8] Matth. 16, 27. ) [*]( 2 incipit demonitio faustini pulchra ut seinj) de peccatis nrfs et de die indicii t deteterna beatitudine cogitemus D; hic sermo exstat etiam in libris mantucriptis Sangallensibus 213 (A) s. VIIII et 221 (S) s. VIII; incip admonitio ei flausti A, ite humii sSi fausti in 2LMA de die iudicii uel eterna beatitudine cogitemus B; editus est hic sermo inter Fausti sermones (58, 887 M.) et inter Augustini dubios 110 (39, 1963 M.) 3 deuina A legitur B 4 apostulum AB 5 enim superscr. D nos om. A manefestare B oportit AB 6 refferat A unosquisque A probris D, propriam A corpuris A 7 sui om. AB que B 8 euuangelio D 9 homines A, ominis B 10 reddit AB 11 quesso D, om. B me adtendite] qua e add. B cum D 12 ezpauiscite ABD dicet A reddat AB 18 misericordia B eius] sua AB 14 est om. AB peo quid A staty B in peccatores uindicat (uin A) AB 15 pMjjcatores D neglientia B, negletiS D illi B 16 perdedit B, perdit A penitentia ABD resseruauit A, reseruabit B ualde] nimis A 17 nec B quanto Aug. diulltius D exspextat B, expectat A corricamur A 18 tantu A uindecit B, danet A emendari Aug., emendare ABD, perpenitentia add. B nolueremus B, noluerimos A )
Cum haec ita sint, scire et intellegere debemus, fratres carissimi, nihil nobis esse salubrius, quam ut damnatis omnium rerum praesentium uoluptatibus id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri uel quando tabernaculum nostri corporis ultimo die superueniente deposituri et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus, prout gessimus, siue bonum siue malum. et ideo rogo uos, fratres, ut cotidie id potius cogitemus, quales erimus in die iudicii purissimis angelorum conspectibus offerendi et aeterno iudici rationem de libris conscientiae reddituri. remotis enim omnibus probationibus certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum et ipsam sibi animam de cordis speculo demonstrandam et testes contra eam non deforis aliunde, sed intus de ipsa anima proferendos. adicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est opera sua. ordinabuntur ante infelicem animam peccata uel crimina sua, ut eam et conuincat probatio et confundat agnitio secundum illud, quod scriptum est: arguam te et statuam illam contra faciem tuam. quicumque se, modo dum liceat, emendare neglexerit, ante illum caelestem populum primum excepturus erit de confusione supplicium et anima, quae modo per paenitentiam conpendiosa transactione peccatorum suorum [*]( 18] Psalm. 49, 21. ) [*]( 1 ista D intellegire A 2 nihil om. D salubris B dampnatis BD quae leguntur post damnatis usque ad p. 271,17 effecti exstarU in fine Euseb. homo 4 3 praesentium rerum AB uoluntatibus D putius AD 5 nostri om. D corporis nostri B corpuris A ueniente D iter B 6 temporis A accepturi D ricipiamus D 7 roco A 8 cotidie om. A id potius om. AB qualis B 9 die A conspectimus B 10 iudice B remoti A, reparatis B 11 enim D his propationibus A, om. B diem A 12 de] in AB 13 speculu B, in speculu A demunstranda A et testes-faciem tuam om. B aliunde deforis AB 14 anima om. A proferendus A 16 infelice A cremina D, crimena A 17 et om. A pro bati A 18 illum A 19 contra] ante A si B licet AB 20 emandare D, p penitentia add. B neclexerit B 21 excepturis D est A Aug. supbliciu D, supplitiu B et anima-remanebit om. B animam A quae modo Aug., quo modo (A) ex que modo D 22 conpendiosam A Aug. transactione A, transactas Aug. )
Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si iam sic nunc paeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine ullo remedio paenitebimus, si foeditates et confusiones nostras, quem ad modum tunc uisuri sumus, sic eas iam nunc uidere et horrere possemus. o si iam nunc faciem peccatricis animae liceret oculis corporis intueri et conscientiae nostrae uultum in oculorum praesentiam permitteremur adducere! quod si liceret, nec dici potest, quanto studio quantoque metu urgueremur foedata conponere, maculata detergere, uulnerata curare. ideoque, quia non possimus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum possimus, uel oculis cordis et nunc conscientias nostras ante conspectum interioris hominis constituamus. ipsi nosmet ipsos castigemus, ipsi nobiscum rationem de cotidiana conuersatione faciamus. alloquatur se in secretis cordis unaquaeque anima et dicat: uideamus, si hunc diem sine peccato, sine inuidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi, uideamus, si hodie, quod ad profectum animae pertinet, operatus sum. puto, quod hodie mentitus sum, per iram uel [*]( 1 putridinis A curre desimulat D 2 remedium A ppetuo A uolnerata A, tartaro Aug. 8 qui B quae cum-horrere possimus om. A sunt D uobiscum D geritur B nunc sic AB 4 paeniteremus Aug., peneterimus D, penetemur B 5 penitebimus D, penetebimur B feditatis B confusionis B 6 iam om. B 7 onere D, n orre B possemus Aug., possimus BD 0 si iam - quantum possimus uel om. B nunc superscr. A peccatrices A 8 licerit A oculis] cordis aut add. A corpuris A 9 permitterimur A, permittimur D. licerit A, licuerit D 10 quando D metu ea ex metuenda D urgueremur Aug., arguerimus D, urguerimus A 11 tergere A 12 ideo A possumus A corpuris A nos om. A 13 possumus A uel scripsi, et D, om. AAug. corde B nunc] unusquisque ABAug. consciencias A 14 conspectu AB interiores B, anterioris A homines AB ipse B 15 nosmed B noscu A 16 adloquatur B se] in se add. B, unosquisqiie add. A cordis om. A, sua add. D 17 digat A uideamus si hunc diem sine om. B hanc A 18 obtractatione D morad moratione AB 19 uidiamus B hodiae D pfectu D animae om. D pertenit B 20 potu B hodiem A tentinus B ira fira B) uel concupiscentia AB )
Ac sic, fratres, de omnibus neglegentiis nostris conpungamur in cubiculis, id est in cordibus nostris, ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus cotidie iudici nostro et, dum in hac carne sumus, contra carnem ipsam auxiliante domino cotidie dimicemus. uincamus uoluntates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exoptatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae uitae succedit, quando inplebitur illud, quod dominus dixit: et erunt homines similes angelis, et iterum: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum.
Putas, qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? tunc enim, cum ad istam beatitudinem uenerimus, nulla erit tristitia nobis, nullus timor, nulla mors. nulla nobis ad seruiendum domino nostro iam obsistet infirmitas, nulla contradicet miseriae carnalis [*]( 5] Psalm. 4, 5. 12] Matth. 22, 30. 13] Hatth. 13, 48. ) [*]( 1 benefici D, benefioi B postremo metu] per timorem AAug., f ti- more B 2 aetno B ingenui B me A reddit AB 3 qua D inanis A, inanibus Awf. perdedi AB noxiis AAug., om. B 5 si A neglientis B, neglegentes D conpugnamur A 6 cubilibus ABAug. ipse B condepnemus B, contemnemus A, contempnemus D 7 nos om. B acusemus A, accussemus D iudici nostro cotidie A codidie D îifi D ut B in om. D 8 hanc D ipsam carnem A, ipsa carne B . a auziliante domino om. AB auziante D cottidie A 9 dinicemns D, i dicamus A, dimittimus B uinca B uoluntate D, uoluntatis B intentioris A 10 expectatissimtt Å, spectantissimQ B hac A ac beatissimum om. B felice A, fili B 11 motatione B, motatione D succidit BU inplebitur om. A 12 et om. D homines om. AB similis AB 15 potas B 16 abebit B corpuru A ista beatituding B a 17 ueneremus BD tristia D nobis om. AB nulus D, nullos A timor] nulla infirmitas add. ABAug. 18 nobis] obstat add. Å, obstabit add. Åug. nostro] nulla add. ABAug. iam] nobis add. AAug. 19 obsistit B, stat A, obstabit Aug. contradicit D misere B, miseri A, miserae Aug. carnis ABAug. )
Ecce qualem beatitudinem perditurus erit, qui (se) secundum paenitendi tempus emendare noluerit, qui se de rebus suis, dum sunt suae, non redemerit, qui medicamenta in uulneribus uertens auaritiae uel luxuriae infelicia colla subdiderit. nos uero, fratres, deo auxiliante dedignemur seruire peccatis, quibus tanta beatitudo praeparatur in caelo. dum ergo licet nobis et in potestate nostra est, respuamus falsa et transitoria, ut ea, quae uere bona sunt, recipere mereamur. uacuemur uitiis, repleamur uirtutibus, quia nemo potest bona suscipere, si se a malis noluerit liberare. uasa enim limo plena liquorem elementi puri recipere et condere non possunt et ager spinosus nisi fuerit cultoribus industria stirpatus, non nutribit semina iniecta, sed suffocat, quia scriptum est: quod benignus spiritus sanctus non habitabit in corpore subdito peccatis. dum in hoc mundo uelut in procelloso pelago nauigamus, ut ad patriam paradisi peruenire possimus, festinemus uitiorum exhaurire sentinam, ut anima nostra bonis operibus ornata uelut nauis diuersarum [cum] mercium plena in portum aeternae beatitudinis ancoram figere et ad angelorum consortium mereamur peruenire, ubi ab auditu malo liberati illam felicem et desiderandam uocem mereamur audire: euge, serue bone et fidelis, quia supra pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam. intra in gaudium domini [*]( 15] Sap. 1, 4. 23] Matth. 25, 21. ) [*]( 2 origene A mundi] donante ipso qui uiuit & regn in scf secnir am finit add. A, donante ipso cui est honor cu patre & spu sco in scfa scfor am B 3 quae seqwuntur usque ad finem solo codice D traduntur 4 paenitendi scripsi, peritendi D se addidi, om. D 5 sue D bona 6 luxorie D 10 sunt D uacuemur scripsi, uacuamur D 11 uitis D 12 uassa D 13 elimenti D puri J) D (erat re in ras.) contere D 14 nutribit scripsi, nutriauit D 15 semina iniecta scripsi, in semina iecta D 16 habitauit D1 17 uelud D pelago scripsi, opylago D 19 exhaurire scripsi, exaudire D nostra scripsi, nam D 20 uelud D t cum uncis inclusi 21 eterne. D anc horam D flere D 22 peruenire-mereamur add. in marg. sup. D2 )