Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

XIII. DE SANCTO UINCENTIO MARTVRE SERMO.

In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres carissimi, euidenter ostenditur iudex ferox, tortor cruentus, martyr inuictus. in cuius corpore poenis uariis exarato iam tormenta defecerant et adhuc membra durabant. tot conuicta miraculis persistebat impietas, tot uexata suppliciis non cedebat infirmitas. cognoscatur ergo operata diuinitas. quomodo enim corruptibilis puluis contra tam inmania tormenta duraret, nisi in eo Christus habitaret? in his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima uocatione dedit fidem et in postrema passione uirtutem. uultis nosse, quia utrumque donatum est, audite apostolum Paulum: uobis inquit, donatum est pro Christo, ut non solum credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. acceperat haec utraque Uincentius, acceperat et habebat. si enim non acciperet, quid haberet? habebat in sermone fiduciam, habebat tolerantiam in passione. nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem. nemo de suis uiribus confidat, quando suffert temptationem, quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia, et ut mala fortiter subferamus, ab illo est nostra patientia.

Recolite dominum legum Christum suos in euangelio discipulos admonentem, recolite martyrum regem cohortes suas [*]( 15] Phil. 1, 29 ) [*]( 4 incipit de sc6 uincentio martyre sermo sSi faustini D; est hic sermo inter Augustini sermones 276 (38,1255 M.) 6 hodia D euindeuter D e martir D 7 uaris D 8 defecert D 9 uixata D supplicis D 10 quando n U Aug. 12 agnos cendos D 13 gloriandus D 15 apostoloin D 16 inquid D credatis Aug., certatis D 17 acciperat D 18 uinigen tius D acciperat D 19 accepisset Aug. 20 tollerantia D 22 et ut Aug., ut et D 23 et ut mala-patientia add. in marg. D3 subferemus D1 26 ammonentem D suos D ) [*]( XXI. Fauit. ) [*]( 18 )

274
armis spiritalibus instruentem, bella monstrantem, praemia pollicentem. qui cum dixisset discipulis suis: in hoc mundo pressuram habebitis, mox, unde cor territum consolaretur, adiunxit dicens: sed confidite, quia ego uici mundum. quid ergo miramur, carissimi, si in illo uicit Uincentius, a quo uictus est mundus? in hoc, inquit, mundo pressuram habebitis, ut, si premit, non obprimat et, si obpugnat, non expugnet.

Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. aduertite, fratres. duplicem, dixi, aciem mundus producit contra milites Christi. blanditur enim, ut decipiat, terret, ut frangat. non nos teneat uoluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena. et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus et non uincitur Christianus. si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis, si agnoscatur diuina potentia, desinit esse mirabilis. tanta grassabatur crudelitas in martyris corpore et tanta tranquillitas proferebatur in uoce, tanta poenarum asperitas saeuiebat in membris et tanta securitas sonabat in uerbis, ut miro modo putaretur Uincentio patiente alium aut certe alium loquente Uincentio torqueri.

Et uere, fratres carissimi, ita erat, prorsus ita erat. alius loquebatur. promisit enim et hoc testibus suis Christus. sic enim in euangelio locutus est suis, quos ad huius modi certamina praeparabat: nolite praemeditari, quomodo aut (quid) loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed [*]( 2] Ioann. 16, 38. 24] Matth. 10,19. ) [*]( 1 monstrantem] adiutoria ministrantem add. Aug. 3 psuram D cor t. c.] territi consolarentur Aug. 4 adiuncxit D confidete D ego uici D 5 uingentius D 6 inquid D psura D 7 ut Aug., et D obpmat D 12 uoluntas cPbriã D 13 et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus scripsi, et quia uictus e in (in ras.) mundus et ad utrosque aditos occurrit xps D, et uictus est mundus. ad utrosque a. o. Ch. Aug. 16 disinit D 17 martyriis D 18 tanta poenarum scripsi (taut-aque p. Aug.), tot p. D aspiritas seuiebat D 19 uingentio D 20 patiente Aug., patientia D (in ras. super torqueri) uingentio D 21 ita erat Aug., iteratur D prussus D 23 certamina D 24 pmeditare D quid om. D loquamini D )

275
spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. caro ergo patiebatur et spiritus loquebatur et loquente spiritu non solum conuincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas. clariorem nobis martyrem tormenta faciebant. multiplici uulnerum uarietate confossus non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. putares, quod eum duraret flamma, non exureret et tamquam figuli fornax lutum suscipiens molle duram redderet testam. poterat martyr noster dicere Datiano: iam non curat ignes tuos caro mea, quia exaruit sicut testa uirtus mea. et quoniam ueraciter scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, probatus est atque decoctus est illo igne Uincentius, Datianus uero arsit et increpuit. si enim non ardebat, unde fumabat? quid erant uerba irascentis nisi fumus ardentis? ergo martyri nostro refrigerium in corde habenti flammas extrinsecus admouebat, sed ipse facibus furoris accensus tamquam clibanus intus ardebat et habitatorem suum diabolum concremabat. per furiosas enim Datiani uoces, per truces oculos, minaces uultus et totius corporis motus ille habitator eius interior se mouebat et per haec signa uisibilia tamquam per sui uasculi, quod inpleuerat, crepantes rimulas prodebatur. non tantum martyrem cruciabat flamma, quantum illum uastabat insania.

Sed iam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Datiani et poena Uincentii. manet autem poena Datiani et corona Uincentii. denique ut praetermissis interim futurae retributionis finibus etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus, [*]( 9] Psalm. 21, 16. 10] Eccli. 27, 6. ) [*]( 1 patres D 4 tot ante tormenta add. Aug. 5 confossus Aug., confusus D 6 exuraret D 7 redderet Aug., reddet D 8 urit ignis tuus carnem meam Aug. 12 uingentius D 13 fumabatj clamabat Aug. erunt D 15 admouebat Aug., amouebat D 16 faccibus D clybanus D 17 habitorem D diabulum D 18 treces occulos D et ante totius b collocaui, ante minaces habet D 19 semoueat D, monstrabatur Aug. 20 uissibilia D sua Dl 21 prodebatur scripsi, aediebatur D, uidebatur Aug. martirem D 22 cruciebat D cruciabant tormenta Aug. 23 iam Aug., etiam D transsierunt D et pena uingenti manet autem pena tatiani add. D1 in marg. 24 uingenti D 25 ptermisis D 26 firibus D ) [*]( 18* )

276
quae hodie regio, quae prouincia transmarina, quousque uel Romanorum imperium uel Christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Uincentii, quis autem hodie Datiani uel nomen audisset, nisi in Uincentii passione legisset? quod uero tanta cura seruauit dominus martyris corpus, quid aliud demonstrauit, nisi se gubernasse uiuentem, quem non dereliquit exanimem? uicit ergo Datianum uiuens Uincentius, uincit et mortuus. uiuens tormenta calcauit, mortuus maria transnatauit. sed ipse inter undas gubernauit cadauer extinctum, qui inter ungulas animum deo donauit inuictum. non flexit flamma tortoris cor eius, non mersit aqua maris corpus eius, sed in his omnibus nihil est aliud nisi quod pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, ad quam gloriam nos dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

XIIII. ADMONITIO.

Rogo uos, fratres carissimi, ut, sicut frequenter admonui, diem mortis nostrae et terribile ac metuendum iudicium studeamus iugiter cogitare. ad omnium enim peccatorum uulnera nulla inueniri possunt utiliora remedia, quam ut unusquisque cogitet horam illam, quando erit de saeculo hoc migraturus. quomodo enim potest fieri, ut aliqua grauia peccata praesumat admittere, qui se momentis singulis credit de hac [*]( 12] Psalm. 115,15. ) [*]( 1 quousque Aug., quoque D 3 uingenti D utroque loco 6 dereliqui D 7 uicit Aug. (sed utroque loco), uincit D uingentius D 12 aliut D 17 incip admonitio neccessaria D; exstat hic sermo etiam in codice Parisino lat. 14086 fol. 107a saec. VIII (P), unde eum deprompsenłnt Fausti editores (58, 876 M. : ex ms. Corbeiensi literis merouingicis ante annos mille exarato\'); sci fausti admonitio necessaria de diem iudicii et malorum poena uel bonorum gloria et quod etiam laici non mutato habitu possint et debent cottidie paenitentiam agere P 19 terribilem DP studiamus D 20 iugiter studiamus P ad omuium] admonio P enim om. D 21 inuenire P 22 hoc saeculo P 28 potes D flere P alequa P 24 cridit P )

277
luce posse migrare? sic enim et scriptura dicit: memento, fili, quoniam mors non tardat, et illud: memento nouissimorum et desine inimicari. qui enim diligenter adtendit, quam dura erit examinatio ante tribunal Christi, ubi recepturus est unusquisque secundum opera sua, non ei poterunt placere peccata uel crimina propria. cum enim ante illum tremendum iudicem congregatae fuerint omnes gentes, qui tunc erit iniustis atque adulteris et rapacibus fletus oculorum et stridor dentium, cum sanctorum multitudinem ad dexteram regis et ad gloriam segregatam et peccati populos in profundo Tartari sine ullo fine miserationis aut ueniae spe demersos et exclusos in tenebris suis a beata sanctorum luce uiderit et in profundo sine fine descendens urgente os suum puteo aeterna supplicia et perpetuam mortem non moriturus aspexerit. frustra pauperem, quem in hac uita despexit, misericordiam postulabit, frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit adponi. quam uellet miser, cum pauperum gloriam uiderit, duris quondam [*]( 1] Eccli. 14, 12. 2] Eccli. 28, 0. ) [*]( to 1 posse om. P et om. P dicit scriptura memen D 2 filii D quod P nouissemorum P 3 desestes P inimicare DP 4 tribonal P 5 unusquisque quisqui P, unus D saecundum operam suam P potuerunt P 6 placare D, plicere P pecca |ta D (erat re in ras.) crimena P, cremina D t enim om. editt. Fausti 7 remendu D congregate D, congregati P 8 atque] et P et] adque P pletus P 9 et om. P stridon D qui tunc erit stridor dentium] his uerbis incipit sermonis inter Augustini dubios 249 (39, 2208 M.) extrema pars, quae congruit cum hoc sermone dencium P multitudenim P, multitudine-segregata-populus-demersus Aug. 10 dexdera D regis] aeternae add. P ad orn. P segregata P et om. P Aug. populum P 11 tartare P miseracionis fine P fine om. Aug. spe om. P, spem D 12 demerso P et om. P Aug. exclusos in scripsi, exclusosem D, exclude se in P, excludi se Aug. tenebrisuis D sanctorum beata P 13 profundo] inferne add. P, profundi sinum Aug. discendeus DP urguere P 14 putheo orsu D perpetua morte P moriturum P 15 aspexerit Aug., aspexit D, petit P frustra-postulabit ovi. P dispexit D misericordiam Aug., miseri- cordia]) 16 postulabit Aug., postulauit D quod P 17 arentibus P labis D rogabit Aug., rogabat 1), rogauit P quam uellet— audire mereamur om. P )
278
paupertatis laboribus subiacuisse et in illa uita, quae cum uita morerentur, mala portasse, ne ad illa aeterna mereretur supplicia peruenire.

Ut ergo haec tam dura et tam terribilia ante illud tribunal aeterni iudicis audire non mereamur, ideo, fratres carissimi, dum adhuc licet et cum dei adiutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras et, si aliqua crimina uel peccata capitalia necdum elimosynis et orationibus purgata adhuc in nobis dominari cognoscimus, portum paenitentiae deuictis peccatorum fluctibus Christo auxiliante festinemus intrare et, si quid in nauicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum aut per superbiam fractum aut per auaritiam ruptum aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, conponere uel reparare bonis operibus festinemus. non enim nocent peccata praeterita, si non placent. sicut enim nulli iustorum sufficit iustitia sua, nisi perseuerauerit usque in finem, ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si, antequam de corpore isto discedat, ad elimosynarum remedia uel paenitentiae medicamenta confugerit.

Sed quia, quando uel qua hora de hoc saeculo rapiamur, scire non possimus, sine ulla dilatione uel mora de sinistra confugere festinemus ad dexteram. non sanitati credendum [*]( 1 in Aug., om. D 2 portas sene D etrna D 5 non Aug., om. D fcl et ante ideo habet P 6 et cum - nostra est om. P inpoteste D 7 considerimus P crimena P, cremina D 8 elymosinis D, aelimosinis P oracionebus P 9 in nobis adhuc P dominare D cognoscemus P portu P, portu in D poenitentip D 10 auxiliante] gubernante P, iuuante Aug. fistinemus D 12 primum per om. D superbiam—resolutum] auaricia aut per superbiam aut iniqua cupiditate corruptum P 13 luxoriam D cognoscemus P 14 operebus P festinimus P, studeamus iugiter uitiorum exhaurire sentinam add. Aug. 15 placent] praesentia add. Aug. enim om. P nonnulli]) 16 iusticia P nisi] si non P Aug. persiuerauerit P 17 si antequa Dbis 18 ista D discendat D elymosinarum D, aelimosinarum P uel vtcrerqcr. et p add. D h mendicamenta D 19 confugeret D 20 qui D ora P (h man. all.) 21 possumus P delationo D, dilacione P uel] absque add. P denistra 1) sinextra P 22 confugere festinemus] fugiamus P dext ai U dera D non] enim add. P sanitate D, sanitem P (ta man. alt.) )

279
est, non aetati. in remedium salutis suae semper intentus esto, qui uitae suae semper incertus est, quia, qui nos securos fecit dicendo: peccator in qua die conuersus fuerit, omnes iniquitates illius obliuioni tradentur, ipse nos. etiam cautos esse uoluit dicens: nolite tardare conuerti ad dominum neque differatis de die in diem.

Sed forte quando generaliter ad paenitentiam prouocamus omnes, aliquis intra se cogitet dicens: ego iuuenis homo sum uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere aut habitum religionis adsumere? nec nos hoc dicimus, fratres carissimi, non hoc praedicamus, ut iuuenes, qui coniugia habere uidentur, mores magis quam habitum debeant commutare. quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos uoluerit ad opera bona et honesta conuertere, si peccatorum suorum uulnera ieiuniis et orationibus et elimosynis ad sanitatem pristinam studeat reuocare? uera enim conuersio sine uestimentorum commutatione sufficit sibi. uestimenta uero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam dei iudicium iustum sustinebunt. conuertamur ergo ad [*]( 3] Ezech. 18, 21; 33, 13. 5] Eccli. 5, 8. ) [*]( 1 etati D, aetatem P non ante in add. Aug. rimedium P post semper rasura 2-3 litterarum in P exstat intentus esto scripsi, incertus e D, intardus est P, tardandus est Aug. 2 quia P 3 facit P quacunqui P diae P 4 obliuione P etiam nos P 5 cautus P u uoluit esse P noli P (te man. tert.) tardere D (erat tr in ras.) 6 defferatis DP diae P 7 sed] si Aug. geraliter D poenitentia D prouocamur P 8 omnes post generaliter PAug. alequis P cogitat P sum om. P Aug. 9 quommodo P capillus P 10 relegionis D nec nos] nonne D dicemus P post carissimi D partem sequmtis sermonis (p. 281, 15 ut nlceris — p. 283, .5 recordatione iudicii) exhibet, quae suo loco desideratwr 11 non hoc om. D iuueuis P coniugia] racionabilia add. P habire P 12 habitum magis quam niores P Aug. coumutare P, commotare D 13 homeni P uxore habente P nocit P perditus P noluerit habere et P 14 et] uel P 15 ieiuniis et om. P i ieiunis D aeluxiosinis et oracionebus P elymosinis a D sanetatem P 16 studeat om. P, studiat D 17 commotatione D, commutacionem P relcgiosa D 18 potest P 19 eoiam P iustum dei iudicium PAug. sustenebunt P conuertitur D )

280
meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. hic extinguamus mortem moriendo peccatis, hic uitam uitae meritis adquiramus per eum, qui cum patre uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

XV. DE IEIUNIO QVADRAGESIMAE.

Ecce, fratres dilectissimi, dies quadragesimae sanctae et spiritales iam in proximo sunt, in quibus corporis damna in animae transeunt lucra. et ideo, quia, sicut apostolus dicit, tempus acceptabile et dies salutis adueniunt, tamquam ad spiritalem uindemiam nostros animos praeparemus et ita uacare deo studeamus, ut in istis paucis diebus, quod nobis per totum annum sufficiat, congregare possimus. de istis enim dominum diebus dixisse credimus per prophetam: in diebus solemnitatum uestrarum adfligetis animas uestras. quare hoc dixit? quia ieiunia et uigiliae et sanctae adflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant, membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis adducunt nitorem. lassitudine enim corporum redimuntur crimina uo- , luntatum, per durae crucis exercitia luxuria uel carnis puniuntur gaudia, ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia [*]( 9] 2 Cor. 6, 2. 14J Leu. 16, 29. ) [*]( 1 in nostra ex monstra D extin guamus D 2 meretis P admui quira D, conparemus P 3 per eum] praestante domino nostro Iesu Christo P Aug. cum patre om. P 6 incp sermo faustini de ieiunio quadragensimc D 7 dies D in ras. quadragensime D spiritales scripsi, spiritalis D 8 in post damna addidi, in D rasura exstat, in qua anime fuisse uidetur 9 transeunt D (se in ras.) 11 uendemea D et ita uacare scripsi, etit uocare D 12 studiamlls]) 14 prophetam] quae sequuntur usque ad finem exstant etiavi in sermone Augustini dubio 262, 1-4 (8.9,222.9 M.) et Euseb. hom. 44 15 uestrarumj in D rasura exstat, in qua vTParii gyrum scriptum erat adfligetis scripsi, adfligitis D, adfligite Aug. 16 hoc Aug., om. D adflictionis D 17 humiliat:a 1) 18 fortitudem D addunt Aug. 19 lassitudine e. c.] nihilominus de eontritione animi Aug. redemuntur D cremina D uoluptatum Aug. 20 luxoria uel D, deceptae dudum Aug., an luxuriae vel scribendum? )

281
sedatur et, dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur. dumque corporis adflictio uoluntaria districtione infertur, tremendi iudicis offensio sedatur et ingentia peccata labor soluit exiguus, quae uix consumturus est ardor aeternus. si enim nos ipsi peccatis nostris disciplinam inponamus, per paenitentiam carnis luxuriam contemnamus, cito nobis deum propitium faciemus. peccatum tuum si tu agnoscis, deus ignoscit. nam quomodo potest fieri, ut illi peccato deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere?

Tractantes ergo causam salutis nostrae faciamus intra nos, quae circa nos medici solent. si laesura uel querella aliqua in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris admouetur. si uero in ossibus uulnus absconditur aut in uiscerum profunda demersum est, austeriorem et uiolentiorem poscit uis occulta medicinam, ut ulceris magnitudo aut exustione aut incisione superetur et dolor dolore uincatur. similis ratio in animarum aegritudine adhibenda est. si leuia sunt fortasse peccata, uerbi gratia si homo uel in sermone uel in aliqua reprehensione uoluntatis, si oculo peccauit aut corde, uerborum et cogitationum maculae cottidiana oratione uincantur et priuata conpunctione tergendae sunt. si uero quisquis conscientiam suam intus interrogans crimen aliquod capitale commisit, si autem fidem suam falso testimonio expugnauit ac perdidit, si sacrum ueritatis nomen periurii temeritate uiolauit, si niueam baptismi tunicam et pretiosam uirginitatis holosericam caeno commaculati pudoris infecit, si [*]( 1 sedatur] praeuenitur Aug. 2 uoluntaria districtione scripsi, uoluntarie distriotioni D, uoluntariae districtionis Aug. 3 iudicii D Efts. 4 erat Aug. si enim -1. 9 agnoscere otn. Aug. 6 luxoria D contempnamus D 7 tuu D (tu in ras.) ignoscit ex ignoscis D 11 medi D lesura D 15 oculta D 16 incissione D 17 adhibenda est] in D subsequuntur statim uerba p. 283, 5 audionda pst, pars autem sermonis, quae hie intercidit, legitur in medio scrmone antecedcnte ita, ut etiam uerba ut ulceris-adhibenda est illo loco reperiantur, cf. adn. crit. ad p. 279, 10 20 macule cotditiana D 21 uincantur] curandae Aug. conpunctionem D 22 cremen D 23 si autem] ut si Aug. 24 prodidit Aug. jiiuri D 25 babtismi D tonica D 20 uirgitatis D holosirica D )

282
in semet ipso nouum hominem crimine homicidii interfecit, si auguria obseruando per haruspices et diuinos atque incantatores captum se diabolo tradidit, haec atque huiusce modi mala expiari penitus communi et mediocri uel secreta satisfactione uix possunt. graues causae grauiores et acriores et publicas curas requirunt, ut, qui cum plurimorum destructione se perdiderit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. homo enim se ipse decipiat, si, cum intus in medullis feruere sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum.

Haec itaque capitalia mala ingenti et rugitu et gemitu et fonte indigent lacrimarum et proclamandum est cum propheta: rugiebam a gemitu cordis mei, et: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: ego autem tamquam cinerem panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam. nemo despiciat paenitentiam, nemo contemnat hanc humilitatem. rex enim erat Dauid, qui ista dicebat, summus rex erat, qui ista faciebat. oportet itaque quasi super mortuum cum clamore et magnos super extinctam peccatis animam dare planctus. et quomodo mater solet orbata super amissione unici filii sui fracto pectore lamentari, ita conuenit super unicam animam nostram, sed cum spe reparationis adfligi, de qua unica sermo propheticus dicit: erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. quare unicam dicit? siue quod tamquam unica diligenda est, siue quod ipsa sola ante tribunal Christi rationem remotis omnibus solaciis [*]( 13] Psalm. 37,9. Psalm 6,7. 15J Psalar. 101,10. 24] Psalm.21,21. ) [*]( 1 cremini D, nece Aug. homicidi D, hominis Aug. 2 augoria Dl aruspices D si per augures et diuinos Aug. 3 captiuum Aug. diah bulo D 4 commoni D 5 acriores D pluplicas D 6 disstuctione D 7 redemat D 8 si superscr. D cum Aug., om. D iutus om. Aug. 9 supficiae D 12 fonte Aug., forte D indi\'gent D tPclamaridu D cPphete D 15 cynerem]) 16 iniscieba D dispiciat D 17 contempnat D 18 dauit D dicebat ex docebat D 19 cum clamore et] conclamatum ita Aug. 20 magnus D planctos D 21 amisione D 23 repationis D 24 propheticus dicit Aug., J\'phctieum 1) 27 solacis D )

283
redditura est. ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum gladio interfectam cum rugitu et gemitu totum pondus effundi doloris, si forte possit lacrimarum fomentis ac calore fidei suscitari. accendenda est, conpunctio, conroborandae sunt preces futuri recordatione iudicii. audienda est uero Danielis prophetae sententia, sed audienda oboedientiae aure, dicentis: accipe, inquit o rex, consilium meum et peccata tua elimosynis pauperum redime. exemplum etiam illius uiri euangelici ita est audiendum quasi uere pro nostra redemptione conscriptum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus, de quibus in euangelio audiuimus dominum ineffabili dignatione et caritate dicentem: qui fecit uni ex his minimis, fecit mihi. quae uerba elimosynarum nobis fructus caelesti auctoritate commendant.

Sed forte, quando de elimosynis loquimur, expauescat angusta paupertas et dicat se non habere, quod possit pauperibus erogare. nemo enim ex hac re se poterit excusare, quando dominus redditurum se mercedem pro calice aquae frigidae tantum repromisit, et uiduam, quae duos nummos in gazophylacio miserat, conlaudauit. deus autem noster non copia largitatis, sed beneuolentia pascitur largientis.

Ego autem puto, carissimi, quod ideo dominus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus diuitum fidem probaret uel in pauperum misericordia diuitibus miseraretur, ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio [*]( 7] Dall. 4, 24. 10] Luc. 19, 8. 13] Matth. 25, 40. 18] Matth. 10, 42. 19] Maro. 12, 42. ) [*]( 2 cremium 1) 3 doloris;lfl 1) 4 suscitare D conroborande D 5 iudici D, atque misericordiarum operibus adiuuandae udd. Aug. danielis I) 6 oboedientiae Aug., obedientia D 7 inquid D 8 elymosinis 1) redeme J) 9 euuangelici D 10 de medio D 11 de qui- bus 1) bis 14 elimosinaru D 15 elymosinis D 16 et dicat-conlaudauit] non ita est, carissimi. meminerit potius aera minuta diuitum O thesauris fuisse praelata, quia Aug. 17 ergare D oxcussare D 18 redditurum scripai, redidurus D mercidem D frigide ex fridide D 19 gazafilacio D 21 beneuolentie D 24 misereretur Aug. 25 habundantibus D occassio D )

284
non deesset et beniuolum et misericordem etiam inopia aliena ditaret et opulentior quisque ingentia de egente lucra conquireret et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordiam temporaria largitate conferret, sic sibi aeternos thesauros conpararet. dirigamus actus nostros, ut, quidquid possimus, quidquid ualeamus, pro amore uitae aeternae in exercitia bonae uoluntatis, in studia iustitiae ac misericordiae conferamus. curramus, dum lucem habemus, priusquam nos tenebrae conprehendant, quia iam in saeculo illo emendationi ac redemptioni prospicere non licebit, sicut dicit sermo diuinus: quoniam non est in morte, qui memor sit tui. sicut ergo iam ibi nulla timebitur meritorum amissio, ita nulla tribuetur peccatorum remissio, nulla ibi iam exercendi boni operis licentia concedetur.

Haec ergo, fratres, sapienter ac feliciter cogitantes ad paenitentiae remedia confugere festinemus et per castitatem et humilitatem, per opera iustitiae et misericordiae aeterna nobis apud deum praemia conparemus praestante domino nostro Iesu Christo, cui honor (est) et imperium in saecula saeculorum. Amen.