Sermones

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VII. DE EPIPHANIA.

Proxime, fratres carissimi, eius diei redemptionis nostrae celebrauimus sacramentum, quo deus hominem cum infirmitatibus induit. hodie uero illud excolimus, quo se deus in homine uirtutibus declarauit pro eo, quod in hac die siue caelo stellam ortus sui nuntium praebuit, siue quod in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uinum conuertit, siue quod in Iordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecrauit, siue quod de quinque panibus quinque milia hominum satiauit. in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim ex uirgine natus est, quod stella monstrauit. nos in melius esse mutandos operis miraculo et aquarum conuersione signauit, nobis remedia prouidit ex baptismo, quod in Iordanis alueo praebuit, prouocauit. et ideo, fratres carissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeferamus et in custodiam puritatis Christi baptismum celebremus, quia et haec Christi regeneratio tuae fidei confirmatio est. insinuauit enim tibi muneris sui beneficium per secundae natiuitatis exemplum et, quod facere te uoluit, prior fecit.

Legimus Iudaeos diuersa sub lege habuisse baptismata, sed nullum ex his contra praeuaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquae caelitus sanctificari et, quia per uniuersum mundum sacramentum baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Iordanis alueo unica ac singulari pietate descendit. tunc enim Christum [*]( 2 incipit de epiphania in uigiliis dicenda D 3 die D 6 siue] quod in add. Aug. Max. 7 chanan D 9 humano D 10 siue-satiauit om. Max. 12 misteria D enim Aug., e D 13 uerba nos—prouoa canit immutata legimtur apud Max. et Aug. motandos D 14 quam D 15 babtismo D albeo D 17 custotiit D 19 tuae-tibi] nostraenobis Max. Aug. 20 ezempl{|u D 22 babtismata D 24 absolutionem D 25 aqua Max. 26 babtismi D 28 albeo D, alueum Max. Aug. singulare D discendit D )

248
dominum non tam lauauit unda quam lota est. tibi enim Christus nascendo aduenit, tibi uiuendo militauit, tibi moriendo conflixit. quem uides pro te mortuum, pro te intellege baptizatum. itaque Christus dominus qualis post baptismum talis omnino etiam ante baptismum fuit. et ideo praecursor eius atque baptista ita, cum ad eum baptizandus ueniret, alloquitur: ego, domine, a te baptizari debeo et tu uenis ad me? quid euidentius de Christi nondum baptizati puritate, quid fortius? ego a te debeo baptizari, id est, qui fons es innocentiae et plenitudo iustitiae, qui nullo indigens dare scis, nescis accipere, ego, inquit, a te debeo baptizari, quia tecum exhibes et in te possides puritatis munera et baptismatis sacramenta et, quod ego dabo te largiente per gratiam, tu obtines per naturam. creaturae interea fit profectus. creatoris adtactu membra tinguntur et fluenta ditantur. uitali gratia non corpus ex flumen, sed flumen mutatur ex corpore. descendere in se fontem suum felix unda miratur sub uno momento aeterna remedia concipiens et nouandam generationem fecunditate parturiens, quod acceperat, hoc reddens et, quod non habebat, accipiens.

Inter haec mirum esset, quod se dominus serui subdidit benedictioni, nisi cruci (se) subdidisset et morti. et ille quidem pretiosum sibi hominem esse pretii ipsius dignitate perdocuit. sed hinc quoque intellegimus, quam grandes apud se aestimet dominus noster humanorum criminum causas, propter [*]( 7] Matth. 3, 14. ) [*]( 3 conflexit D mortuoru D pro te ex propter D babtizatu D I itaque-post baptismum um. Max. Aug. babtismum D utroque loco 5 praecursor eius Max. Aug., pcursorem D 6 babtista D ita] eum add. Max. Aug. babtizandus D r eraswn) 7 babtizari D 8 babtizati D 9 babtizari D id est suprascr. D supra rasuram, in qua erat puritate 11 inquid D babtizati D 12 exibes D possedis D babtismatis D 13 largente D 15 adtactus D uitali-corpore om. Max. uitalem gratiam Aug. 16 mutuatur Aug. 17 discendere D te D 18 eterna D noua deum regenerationis fecunditate Max. Aug. 19 acciperat D 20 accipiel!ns D 22 benedictione D cruce D se om. D subdedis sed D 25 creminu D )

249
quas non angelum, non archangelum, sed misit deum ad terras. quam grauis sit peccati, quam dura condicio, prodit remedii magnitudo. quanta malorum discussio erit, qua damnabuntur, sollicitudo indicat, qua redimuntur.

Omni ergo uigilantia atque diligentia caueamus, ne uulneret diabolus, quod sanauit deus, ne per consensum cordis, per flagitium corporis seruitutem, quam debemus domino magis exhibere, praebeamus inimico. et quidem si quis uiolentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus, nonne merito tamquam hostem detestaremur? et quo tandem animo diabolo per peccatum consentimus, qui nobis substantiam non uult auferre, sed uitam, non terram fraudare, sed caelum, non fines possessionis angustare, sed infinita spatia aeternitatis? inter haec o homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te domini tui uolueris aestimare de pretio, poteris non dubitare de regno.

Illud, fratres carissimi, quod die tertia nuptias factas in Cana . Galilaeae et quod aquam in uina conuersam fuisse modo, cum euangelium legeretur, audiuimus, uideamus, quae sunt illae nuptiae. hic adquisitio uel reparatio nostra uotis et festis nuptialibus demonstratur, sicut in alio loco cum choro et symphonia reditus filii iunioris excipitur. sex autem hydriae sunt sex mundi huius aetates, prima ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque in transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Iohannem baptistam. quibus temporibus non defuit prophetia de Christo, per quas iusti figuram et typum domini praetulerunt. capiunt uero metretas binas uel ternas, [*](1 terras] quae BeqUtmttw apud Maximum infra p. 256, 11 apud Faustum leguntur 2 cendicitio D 3 remedi D dampnabuntur D, impii add. Aug. 4 redemuntur D, pii add. Aug. 6 diabulus D 8 pro- bemur Aug. uiolentius D 10 du ceremus D 11 diabulo D 13 fraudere D 14 0 o:lmo D 17 chanan D\' 18 uina scripsi coli. p. 250, 3, uino D, uinum Aug. 19 euuangeliu D ille D 21 simphonia D 23 etatis D prima-Christo om. Aug. 24 dauit &/1 dauit D 25 babilonis D utroque loco transmigrationem D 26 babtista D 28 me- « tritas D )

250
quia fidem intra se continent trinitatis. sed uideamus, quid dicit sermo diuinus. ipsa sacra tractemus euangelii oracula.

In Cana Galilaeae aquam in uina conuertit et latentem sub homine dominum operum uirtute detexit. et die, inquit, tertia. nuptiae fiebant. sed quae sunt istae nuptiae nisi gaudia salutis humanae? quare die tertia? siue quia nobis mysterium trinitatis ostendit, siue quod die tertia resurrexit. itaque tamquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras et ecclesiae ex gentibus congregandae suscepta incarnatione iungendus. cui quidem ecclesiae, quae utique nos sumus, et arras et dotem dedit. arras dedit, quando nobis est ex lege promissus, dotem dedit, quando pro nobis immolatus est. et alio modo hoc potest accipi, ut arras praesentem gratiam, dotem intellegamus uitam aeternam. uideamus, quid agit in Cana Galilaeae. hic iam prodant nobis deum stupenda miracula.

Statuuntur hydriae capientes metretas binas uel ternas. inplentur hydriae. mutantur subito aquae homines postmodum mutaturae et, dum in melius mutantur, uelut baptismatis uim loquuntur. quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur et, dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur, mysterium secundae natiuitatis aperitur. nihil in ipsis aquis de sua quantitate inminuitur et, dum in se manerent, a se omnino nobili commutatione degenerant. pereunt substantiae suae, adquiruntur alienae. fortior tenui materiae adquiritur sapor et occulta [*]( 4] Ioann. 2,1. ) [*]( 1 int D uideainus Aug., ueitiamus D 2 tractemus scripsi, tractamus D, retractemus Aug. euuangelii D 3 chanan D galileae D aquam scripsi coll. p. 249,18, aqua D, aquas Aug. latante D 4 in- quid D 5 sed quae scripsi, 9 que D, quae Aug. iste D 8 diseenti\' h dit D 9 genl:hus D 11 totem D 15 canaan D prodeant et dei Aug. Euseb. 18 ydriae D motantur D 19 motature D motantur D babtismatis D 20 loquntur D 21 aliut D 22 grationem D secunde D bis 28 quantitate Aug., qualitate D 24 fort. manent, maneant Aug. commotatione D 25 periunt D 26 aliaene D matyrię D )

251
fluentis leuibus uirtus infunditur et aquarum natura inebriatur ac sic nouo more creatoris sui potentiam confitentur. quis potest ista conuertere nisi qui potuit et creare?

Deficiente ergo uino dicit ad legum mater eius: uinum non habent. primo loco requiramus, quod fuit uinum, quod defecisse dicitur, et quid sit aliud uinum, quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat dicens: omnis homo primum bonum uinum ponit et, cum inebriati fuerint, id, quod deterius est. tu uero seruasti bonum uinum usque nunc. uinum multis locis accipimus diuina praecepta et scripturas sanctas meracissimum uigorem caelestis sapientiae continentes, quibus ad amorem domini incalescant sensus et inebriantur affectus, secundum illud, quod de sapientia dictum est: parauit mensam suam, miscuit uinum suum in cratere. scripturarum ergo diuinarum uirtus, si quando alicuius interiora repleuerit, dicere poterit cum propheta: potasti nos uino conpunctionis, et: poculum tuum inebrians quam praeclarum est. operante ergo Christo in Cana Galilaeae uinum defecit et uinum fecit, id est umbra remouetur et ueritas praesentatur, lex recedit, gratia succedit, carnalia spiritalibus commutantur, in nouum testamentum obseruatio uetusta transfunditur, sicut beatus apostolus dicit: uetera transierunt et ecce in Christo facta sunt omnia noua. quomodo autem hydriae illae inpletae aqua nihil minuunt ex eo, quod erant, et tamen incipiunt esse, quod non erant, ita lex non periuit per aduentum Christi absoluta, sed profecit. uino ergo deficiente uinum aliud ministratur. bonum quidem est uetus testamentum, sed sine spiritali intellectu euanescit in littera, nouum uero odorem uitae reddidit in gratia. [*]( 4] Ioann. 2,3. 8] Ioann. 2,10. 14] Prou. 9,2. 17] Psalm. 59,5. Psalm. 22, 5. 23] 2 Cor. 5,17. ) [*]( 1 lenibus Euseb. 2 more ex mouere D 6 deficisse D aliut D 13 inebrientur Aug. 15 crataere D 19 chanaan D unft defecit D fecit] fit Aug. Euseb. 21 succidit D commotantur D 24 ydrie D ille inplete D 25 minuunt D Euseb., minuuntur Aug. 26 periuit scripsi, peribit D, perit Aug. Euseb. 27 profecit scripsi, proficit D 29 reddit Aug. Euseb. )

252

Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domu sponsi uideamus, quem sentire possimus. et quem alium nisi beatum Paulum intellegere debemus, qui post legis acceptionem noui testamenti mysteriorum suauissimo uel odore uel gustu et spiritalium sensuum fraglantia repletus et inebriatus exclamat et laudat: tu seruasti bonum uinum usque adhuc. uideamus tamen, quem ad modum ipsum uinum laudat: nec oculus, inquit, uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. ecce uera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operantur, quando de pessimis bonos fecit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos dei. quae potest maiora exercere miracula, quam quando hominem uermem et putredinem dignatur in statum angelicum promouere, de terrenis in caelestibus collocare et in gratiam suae adoptionis adsumere, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit in omnia saecula saeculorum.

VIII. DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS.

Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus [*]( 6] loann. 2, 10. 8] 1 Cor. 2, 9. ) [*]( 3 ante intellegere rasura 2-3 litterurum exstat in D 4 odorem uel gustum D 5 sensum]) fraglantia scripsi, flagrantia D 6 ladat D 8 inquid D 10 operatur Aug. 14 putridinem D 19 item de epiphania dni ad missam aut de (\'die ?) crastino in nt luciani martyris D; editus est hic sermo ab A. Maio, spicileg. Roman. V 98 Famtini episcopi nomine (ex cod. Ottobon. 976 saec. XVII) et postrema Sedati homiliae (72, 771 M.) pars est 21 que D natiuitatem D 22 caelebrauimus D 23 ea p D (erat ex in ras.) ueneremus D )

253
monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato lumine magis tenebrescit.

Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, unitatem deuotio una testatur.

Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis [*]( 1 spectatur Mai tugurio Mai, te ogorio D 3 humane D 4 diuine D 5 etthiopes D 6 primitie D 7 sinagoga D pcaedit D 12 penese D 14 lnce D 15 subfunditur ex suffunditur D eger D 18 currentem D puplico D 19 dignatio Aug. in serm. spurio 135, .3, ubi haec sermonis pars (interea beata legatio-p. 254, 5 corruptione custodiat) legitur 20 terraque Dx 21 semplei D 22 archanu D 23 in Aug. Mai, om. D 24 dignas D 25 mirre D 27 unitatem Aug. Mai, iniquitatem D, an uuaequitatem (uniquitatem) scribendum? 28 studiamus D )

254
semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam.

Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem studeamus.

Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum [*]( 1] Exod. 23, 15 al. 15] Psalm. 33, 15. ) [*]( i 1 perfectae Mai, perfecta D Aug. 2 fide D 3 castatis D mirram D 4 inle||ssas D 5 custotiat D motemus D 7 ussu D 8 conparaemus D eterna uite D 9 ita suprascr. D ita D meritum] pretium Mai 10 euuangeliSta D 11 herodem D (he in ras.) 15 scijjre D 16 ,:eam D (m eras.) 17 redditur D 18 cicidimus D jjhumilitatem D 19 reddeamus D diabuli D 20 rediamus D 21 uoluntatem D luxoria D diabuli D 22 adque D 23 nequitiae D (nequi in rafi.) 24 diabnlo D 25 patria D 26 studiamus D 28 dexdera D )

255
itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

VIIII. DE EPIPHANIA.

Quod uobis de hesterna festiuitate propter laborem uigiliarum reseruauimus, nunc, si iubetis, oportunius audire potestis. proxime, fratres carissimi, natalem domini saluatoris exegimus, quo nobis natus in tempore est omnium saeculorum ac temporum antecessor et conditor. hodie uero per documenta certissima deus in homine declaratus est, siue quod stellam de caelo ortus sui nuntium praebuit, quam sequentibus magis usque ad susceptae infantiae ueneranda cunabula praeuiam fecit, siue quod in Iordanis alueo aquas omnibus gentibus ad salutem humani generis suo baptismate consecrauit — eas enim ille omnibus aquis purior non tam sanctificandus quam sanctificaturus intrauit —, siue haec eadem illius miraculi dies sit, qua [*]( 1 itenera D imitari ex mutari D 2 remiare D 3 coepit Mai 4 incidere D 5 qui fuerat—benedicit D in marg. sup. 8 itenera D 9 commotare D 13 incipit de epiphania sermo faustini D; hic sermo exstat etiam in cod. Paris. lat. 3783 saec. XI fol. 90\' (P); item homelia de scih epyphan scT fausti epi P 14 esterna D 16 uerba proiime — p. 257, 5 substantiae congruunt cum initio Euseb. hom. 4 17 tepere Dx B, ac esc at D 18 per documenta certissima] şicut prodigia commendat certissimo P (suprascr. man. alt.) 19 stella P Eus. 20 nuncia P stupentibus P Eus. utique P 21 suscepte DP preuiam P, puiam D 22 in om. P 28 suo ex sua P babtismate D 24 purior Eus., prior DP 25 quam P )

256
primum in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uina conuertit. quo miraculo indicat hoc utique, quod gentes uniuersas in aquarum similitudinem sensu uanissimo ac leuissimo defluentes mutaturus est ad uerum prudentiae spiritalis saporem et ad meram uerae fidei ueritatem. quolibet horum trium salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim uel ex uirgine natum est, quod stella monstrauit nobis, uel ex baptismo concessum est, quod in Iordanis alueo consecrauit. nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstrauit, quando aquas in uina conuertit.

Ipsi autem magi, qui ad illa caelestis pueri ueneranda cunabula stellae indicio peruenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus nisi fidem nostram? in eo enim, quod tria offerunt, trinitas intellegitur, in eo uero, quod tres sunt et singuli singula offerunt, in trinitate unitas declaratur. per aurum rex ostenditur, de ture deus dinoscitur, per myrram, quae condiendis corporibus apta est, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. secundum haec, carissimi, nos quoque personam magorum spiritalibus imitemur obsequiis. in primis tam diu quaeramus Christum, donec illum inuenire mereamur. ducatum nobis praebeat uelut stella caeli lux fidei. haec illum nobis ostendat non iam in praesepio uagientem, sed in summa caeli arce dominantem, non in matris gremio, sed in patris solio adorandum, nec ulterius in humilitate iudicandum, sed ad [*]( 1 chana P, chanan D galaee D 2 quo—lin. 10 conuertdt om. P U 4 motaturos D 5 meram uerae scripn, miram aera D 8 babtismo D 9 motandos D 11 quae sequuntur usque ad finem congrmmt cum Aug. serm. spur. 136, 4-6 (39, 2014 M.), usque ad p. 257,13 permixtio in fitie sermonis 22 (57, 2H2 M.) Maximi Tawr. legwntur 12 stelle DP iudicium P (o man. alt.), in!llldicio D (iu eras.) puenerunt D aliut P expserunt D 13 nisi in P offeruntur Mqx. Aug. 14 trinitas-offeruntur in om. P 15 singuli ex singularis D offeruntur D trinitates P (i man. alt.) 16 aru D ■dure D deus thure P disnoscitur D mirram DP 17 condiendi P (s man. alt.), colendis D est apta corporibus P cruciflendi D 18 pdicantur D carissimi] quo P 19 emittemur D obsequis D 21 uelud D nobis illam P 22 ostehdit D 23 arcae D in ante matris om. P solio patris P 24 ne P )

257
iudicium cum maiestate uenturum. sit quasi trium munerum oblatio trinitatis perfecta confessio. credatur a nobis unitas sine confusione coniuncta, trinitas sine separatione distincta. pater et filius et spiritus sanctus unus deus credantur, tres personae et non tres substantiae. quantum autem ad caelestis naturae ordinem pertinet, in patre et filio et spiritu sancto ita confitenda est una diuinitas, ut nec singularis putetur in trinitate persona nec triplex in unitate substantia, sed ita adsignetur pluralitas unitati, ne subtrahatur aequalitas trinitati, et, licet intromittatur in una diuinitate numerositas, non sit tamen recipienda diuersitas. ita ergo fidelium cordibus disponendus est dei cultus, ut non admittatur uel in unitate separatio uel in trinitate permixtio.

Proxima. enim est ab hac die, fratres carissimi, sacri natalis dies. tunc dominus natus est, nunc baptizatus, tunc nos genuit ad uitam, nunc regenerauit ad salutem. tunc Adam suscepit perditum, nunc abluit peccatorem. uenit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. sed quid ablueret, qui erat mundus? utique ut mundus ablueret inmundos. illum ergo currentes aquae tunc infundebant, sed peccata nostra secum portabant. de illo guttae baptismatis fluebant, sed nostra in guttis crimina defluebant.s o misericordia simul et potentia domini! necdum eramus in mundo et iam abluebamur in baptismo. mundati [*]( 1 magestate P sit Aug., sic D Max., sed P 2 oblatio om. D Max. B credatur a nobis D bis ullnitas D, una P 3 confussione D, confessione P (u man. alt.) iuncta P reparatio D distincta D Cx erasum), disia iuncta P 4 credatur D 5 sed P caelestem P (is man. alt.) 7 confidenter Dl 8 nec] ac D substantiae D1 9 unitate Dl nec P trinitati subtrahatur aequalitas P aequalilitas D sed P 10 deiad tate P 11 dispondemus D 12 mittatur D seperatio D 13 pmixjtio D 14 est om. P sacre P 15 die P natus e. d. P babtizatus D, renatus P nos suprascr. D 16 salutem] perfectissimam uitam P suscipit D 17 pditu D babtismum D 18 abluerit D 19 abluerit ex ablueris D ergo om. D 20 atque P, atquae D in- II fundebat P (n man. alt.) 21 babtismatis D cremina D 22 dei P 23 abluimur P babtismo ex babtismatis D ) [*]( XXI. Fanst. ) [*]( 17 )

258
ab illo sumus antequam nati. nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquae, quae purgaturae nos erant, ab illo antea purgarentur. et cum ascendisset, inquit scriptura, de aqua, uidit caelos apertos. numquid ei tunc caelum apertum fuerat, cuius oculi caelorum interiora cernebant? sed ideo caelum aperitur, ut mysterium in hoc baptismatis declaretur, quia, quando homo de baptismo egreditur, tunc ei ianua regni caelestis aperitur. illud uero quale est, quod magi ueniunt ad dominum natum, immo ducuntur? positum in praesepio uident nec apud sensus eorum humilitas natiuitatis reuerentiam diuinitatis inminuit adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur officiis, oculis uident hominem et deum obsequiis confitentur. uidebant enim in eo, qui natus fuerat, plus esse, quod intenderent animi hominum, quam quod oculi praeuiderent. dominus, qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant, quidem uidebatur in praesepio, sed dominabatur in caelo, intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam prius ipse creauerat. et ideo magi se humiliabant, quia famulari astra cernebant, deum esse cognouerunt, cui caelestia seruiebant. et idcirco etiam ipsa eorum munera diuino mysterio plena erant. aurum namque, ut audistis, et tus et myrram obtulerunt. triplicum ergo munerum numero triplex significatio continetur. in ture obtulerunt dei honorem, in auro regiam dignitatem, in myrra corporis sepulturam. [*]( 3] Matth. S, 16. ) [*]( 1 ab] in P babtismatis D 2 aque que purgature DP erant nos P ante ea D 3 inquid DP 4 apertos cglos P tunc ei P 5 aptu D 6 babtismatis D declaretur] ostenderetur D homo quando D 7 babtismo D regnium P caelorum P aperitur] declaratur D 8 illut P uenerunt D deum P 9 ymmo P psepe D capud D 10 humilitatis P (s man. aU.) inminuitur D 12 hominem uident P obsequis D 13 enim in eo Aug., in eo D, enim P pluus D esset P1 quod intenderent] quam P, quod Aug. 14 puiderent P deus P 15 eratD 16 uidebatur quidem P Aug. dominatur P 17 intrare D contenebat D 19 et ideo-sepulturam om. P •• famulari Aug., familiari D 20 deum] enim add. Aug. cuilestia D 22 mini D triplium D 23 numero Aug., om. D 24 mirra D )

259

Offeramus ergo et nos, fratres dilectissimi, sancta et sincera munera deo nostro, fidem, caritatem, patientiam, mentes humiles, probos mores, animas.deo habitatore condignas. haec sunt enim placita deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. nulla enim re, nullo munere eget, sed hoc illi optimum munus est, ut causas habeat munerandi. nihil amplius a nobis exigit, nihil amplius petit nisi salutem animae nostrae. omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre uiuit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen.