De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec nita, quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam.