De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ?