De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Peccare enim quid aliud est nisi in ueritatis praeceptis uel in ipsa non stare ueritate? quod Bi non uoluntate faciunt peccatores. iniuste iudicantur. pertinere autem et angelos ad iudicium, apostolus ostendit dicens: nescitis, quoniam angelos iudicabimus? non autem pertinerent ad iudicium, quo iudicantur, si non pertinerent ad peccatum, quo rei fiant, nec possint merito iudicari. non enim homines iusti de iustis angelis iudicaturi sunt, quibus similes erunt, sed utique de peccatoribus. malefacti sui ergo per cupiditatem quisque auctor est.