De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Uos ergo homines, qui ista inpietate Manichaei estis decepti, fugite, festinate, dum licet, ne damnationem aeternam ab illo iusto iudice mereamini; paeniteat nos peccatorum uestrorum, si cupitis liberari, et nolite audire Manichaeos dicentes: non peccamus nos, hoc est animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. si enim ita est, quare nos terrent, ut eis credamus? non enim possunt dicere, quia infidelitas non est peccatum, cum scriptum sit: qui non credit, iam indicatus est.