De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed non mirum, quod ita caeci estis, ut non posse ab omnipotente deo ista fieri putetis, cum etiam dicitis mundum uel omnia, quae facta sunt, non potuisse aliter deum facere nisi magna et miserabili necessitate et nisi esset materia, quae illum ad operationem mundi adiuuaret, ut inde posset partem suam liberare. eligite ergo nunc, quid sequi uelitis: deum minus potentem et infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae a materia, quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adiutus est, an deum omnipotentem, qui nulla necessitate, sed propria uoluntate et summa potestate dixit, et facta sunt, mandauit et creata sunt; qui uocat ea. quae ncn sunt, tamquam ea, quae sint.