De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Sed non mirum, quod ita caeci estis, ut non posse ab omnipotente deo ista fieri putetis, cum etiam dicitis mundum uel omnia, quae facta sunt, non potuisse aliter deum facere nisi magna et miserabili necessitate et nisi esset materia, quae illum ad operationem mundi adiuuaret, ut inde posset partem suam liberare. eligite ergo nunc, quid sequi uelitis: deum minus potentem et infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae a materia, quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adiutus est, an deum omnipotentem, qui nulla necessitate, sed propria uoluntate et summa potestate dixit, et facta sunt, mandauit et creata sunt; qui uocat ea. quae ncn sunt, tamquam ea, quae sint.
Uos ergo homines, qui ista inpietate Manichaei estis decepti, fugite, festinate, dum licet, ne damnationem aeternam ab illo iusto iudice mereamini; paeniteat nos peccatorum uestrorum, si cupitis liberari, et nolite audire Manichaeos dicentes: non peccamus nos, hoc est animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. si enim ita est, quare nos terrent, ut eis credamus? non enim possunt dicere, quia infidelitas non est peccatum, cum scriptum sit: qui non credit, iam indicatus est.
Si ergo infidelitas peccatum est, et non peccat nisi gens tenebrarum, restat, ut ab omni peccato pars lucis inmunis inneniatur. omnes ergo ad regnum redeunt, quia ipsi non peccant, et nihil timendum est alicui animae, quia nihil peccat, et falsa sunt. quae Manichaeus dicit, succisiuam lucis partem, hoc est animas [*](5 cf. Mattli. 22, 30 6 I Cor. 15, 50 16 Psal. 32, 9 Gen. 1, 3 17 Boni. 4, 17 25 Ioh. 3, 18 ) [*](1 ftjno (u in o corr.) F 2 corpora P 3 naml An P 4 dns V 6 possidebit VF 7 ostisj esti V 8 mundum] nondum V 10 miserabile Fl mirabili V mirabile P matheria P 12 elegite V 13 necessitate P necessitate est V miseriae P ad materie P 15 an] ante V deum om. P necessitate P1 17 qui] quia V ea post tamquam om. VP 19 decepti om. P 20 lucet P damnationis P iuste P crrar®\' 21 iudicg V rneream impaeniteat (meream imp in ras.) P peccatorum uestrorum ponders(errare et pondere add. m. 2) F 22 liberare F1V 23 itaJ ista V 27 ergo] enim P 28 ut om. V 81 dixit V subsiciuā VP, [in marg. succidiua a m. 2) V )
O detestandum mentis errorem talia credentium! uellem tamen. ut adtenderetis et uidere uelletis eum, quem naturaliter summum malum esse dicitis, non posse fieri, ut malus sit, quoniam si quicquid facit, sic facit. ut a natura sua recedere et aliter facere non possit, prorsus nibil peccat; si autem nihil peccat, nihil mali faciat et ideo, si nihil mali fecit, non est utique malus. restat itaque, ut pars dei, quae deus intellegitur, quam animam dicitis, sola sit rea omnium peccatorum et omnia illa, quae accusanda insanissime putatis. in deum uestrum refundatis. sed quid ueritas clamat ? corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum posse peccari; animam uero inrationaiem quidem peccare non posse. quia nec praecepta rationis potest accipere neque ad beatitudinem peruenire, sed in suo gradu seruare ordinem naturae, quem accepit; rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia praecepta percipere et recte factis ad aeternam beatitudinem peruenire, si hoc peccando noluerit. iuste ad inferiora damnari, quia inter ipsam et deum non separat nisi uoluntas praua.