De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Duorum uero testamentorum concordiam si simplici oculo intendere uelitis, o Manichaei, facillime uideretis. rabide enim ferimini in id, quod scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquam et: uidit deus quia bonum est et: Adam ubi es? et: deus zelans et: ignis edax et: gladius meus et cetera talia, non considerantes, quia, si alius ita caecus sit, ut reprehendere uelit illud domini, quod in euangelio dictum est: non iurabis per caelum, quoniam sedes est dei; neque per terram, quia scabellum est pedum eius, et hoc dicat quod uos mira dementia dicere soletis; ubi erat deus, ante quam esset caelum et terra ? aut quod scriptum est: e.t miratus est Iesus, cum mirari nemo soleat nisi de re, quae illi erat incognita. uidere autem quia bonum est, non sit ignorantis sed quia placuit ei quod fecit. aut illud, quod scriptum est dicente domino: quis me tetigit? et de Lazaro : ubi posuistis eum? et: ego ueni non pacem mittere super terram sed gladium et: ignem ueni mittere in mundum et: ueni, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant et: uendite res uestras et emite uobis gladios et apostolus: zelo dei uos zelo et: reuelabitur ira dei de caelo super omnem inpietatem et cetera innumerabilia ab ipso domino uel ab apostolis dicta uel facta, quae insanissime poterunt homines accusare non intellegentes. nam et auari uel flagitiosi possunt aliter accipere, quod dominus ait, ut si quis dimiserit, quae habet, septuplum aut etiam centuplum in hoc saeculo accipiat; aut si aliquis uxorem, ancillam uel etiam meretrices dimittere propter dominum uelit spe illius multiplicationis faciat, non amore iustitiae. possunt etiam horrere male intellegentes quod ait: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. nam quod ait: qui dixerit fratri suo fatue, reus erit gehennae ignis, si dicant stulti, ecce pro conuicio gehenna [*]( 4 Gen. !, 2. 10 5 Gen. 3, 9; Ex. 20, 5; Deut. 4, 24; Deut. 82, 42 8 Mattb. 5, 35 11 Luc. 7, 9 . 14 Luc. 8, 45 15 Ioh. 11, 34; Matth. 10, 34 17 Luc. 12. 49; Ioh. 9, 39 18 Luc. 22. 3C; II Cor. 11, 2; Roiu. 1. 18 25 cf. Matth. 19, 39 28 loh. 6, 4 30 Matth. 5, 22 ) [*]( 1 concordia VP simplicio P 2 uelletie (et 8. l. a m. 2) F uideritis V 3 feremini V in id] innit P ferebatur PAl 5 ad ada ̃ (ad 8. l. a m. 2) F 7 uilit P 8 sedis FVP dei est VP 10 diceret V 12 mirare V nemo] neme P solet V 13 quia om. V 15 eum] illum VP uenio P 16 igne V 19 uobis om. F 24 utj aut FV demiserit F1 26 dimitere P 27 amoris P onere VP 29 habebit (be s. l. u m. 2) F abebit VP 30 fatue FV 31 gehenne F conuiuio FV geenue P )
Ecce quanta iniquissimi et caeci. homines de diuinis eloquiis pofcsont dicere, sicut uos in ea. quae mystice facta uel dicta sunt in ueteribus libris, ignorantes ierimini, ut temere accusetis, quod non intellegitis, haec autem cum de nouo testamento uobis obiecta fuerint, dicitis diuina et spiritalia significare. ueteris autem testamenti sanctas litteras figurate posse accipi negatis, cain et ipse dominus figurate inde quaedam dixerit et apostolus Paulus omnia. illi populo in figura -contigiase scribat. nam et ipse regulam monstrans multa inde exposuit. sed forte dicitis solita uanitate et obtunso corde contra dominum uel apostoli auctoritatem loquentes ueteris testamenti dicta exponi prorsus non posse, solum autem nouum in talibus exponi posse.. et non consideratis non uos habere quid dicere, si ab aliis inpiis uobis, dicatur uetus potius exponi posse, nouum non posse. mens autem sana utrumque testamentum considerans quaecumque in UllO inuenerit expositionem admittere, sine dubio in altero declarabit. multum adparet inperitia uestra uel potius malitia. adtendite in actibus Leuci, quos sub nomine apostolorum scribit, qualia sint quae accipitis de Maximilla uxore Egetis. quae cum nollet marito debitum reddere, cum apostolus dixerit: uxori-uir debitum reddat, similiter et uxor uiro, illa subposuerit marito suo ancillam suam, Eucliam nomine, exornans eam, sicut ibi scriptum est, aduersariis lenociniis et fucationibus et eam nocte pro 86 uicariam subponens, ut ille nesciens cum ea tamquam cum uxore concumberet. ibi etiam scriptum est. quod cum eadem Maximilla et Iphidamia simul issent ad audiendum [*]( 3 cf. Luc. 8, 32 6 cf. Marc. JJ, 13 15 cf. I Cor. 10, 11 27 I Cor 7. 3. ) [*]( 3 negaadas V 4 homines /\' Õ quos axbore P 6 uerba V animam om. V 10 teremini FVP J1 abiecta V 12 spiritalia (dupl. pos.) F ueteri P 13 figuratur P 14 figuratur P indej indie P 15 figurà FV futuram contigisset P scribet P J6 dicit V 18 expone P 20 quod VP dicatis P 22 exposihione amittere V expositiooe admitert? P 23 declarauit VP 24 hactibus P leucii (alt i add. tn. S) F quosl quod V 25 srribit quam *ariti debitum redere sqg. P 26 eg6tes (es inras. e ex i corr. uid., F egaes V 27 similiter - suam om. P 29 eam] eum P scriptuml dictum P fugationibus FV 30 uicarium V 32 ea demaximilla F hifidama V i/idama PF issent] essent (11 x. I.) V )
Sed uos temeritate pleni adhuc inruite in ueteres libros, ut quae nescitis potius accusare quam discere laboretis. considerate. quae ibi miracula sint. si miraculis noui testamenti delectamini. ibi mortui primo suscitati, ibi leprosi primo mundati et alia multa quae diligenter et pie quaerentibus ad aedificandam fidem innotescunt. si autem bonis praeceptis delectamini, ibi primitus scripta sunt duo illa praecepta. quae sublimiter dominus laudat de diligendo deo et proximo. ibi dimittenda domus parentes et filii et cetera propter dominum, ibi non reddendum malum pro malo, ibi orandum pro inimicis, ibi inimico ignoscendum, ibi tradenda maxilla ad accipiendam alapam et quaecumque in nouo testamento praecepta sunt non solum ibi mandata sed etiam a sanctis uiris omni uigilantia conpleta. numquid et hoc poterit dicere malitia uestra quaecumque bona et magnifica ibi scripta sunt falsa esse et adposita? illa uero. quae non intellegentes putatis mala, ea tantummodo uera esse ? debetis enim adtendere alios similiter inpios ita de nouo testament.o facere posse, ut quaecumque ibi sunt, quae non intellegentes putauerinfmala, ea reprehendant et dicant ipsa ibi esse sola uera, illa autem omnia, quae ibi aperte magnificata sunt, dicant esse falsa atque ab amatoribus domini [*]( .18 cf. Matth. 22, 37 sqq. : cf. Matth. 19 29 19 cf. Rom 12. J 7; 20 cf. Matth 5, 44; cf. Luc 6. 27. Matth. 5. 39 ) [*](I puerolus F leutius V 2 andrea P 3 perrexerit] perdix V perrêi P pteritum Y egetes F*V aegkes P 4 earum VP fincserit P finsreret FV maximilla murmurantes F 5 et Iphidamiael eifidama Y eifidame F k eiTide me P respondentes FP quae colloquia) que TQ loquia P 6 cum] quia cum FV ea sibi P ibi] ubi V discesserat (sup exp. a scr. i a m.1) F discesserit V 7 quare] quasi V 9 pueroJum F\' 11 liberos F 14 mortue P 15 diligencib\' FVP bediticandam V 18 deum et proximum P parentis P et om, P 19 redendQ P 20 orand vmF horatu P tradeada maxil- la FV 21 ad om. V 24 bone P 26 esset Y debitis P 28 quaej in quae P reprehende ,P 29 esset V 30 magnifica dicat ie falsa V magnifica sunt et esse falsa P. )
Nam quale est etiam illud, quod resurrectionem carnis negatis? Paulus apostolus clamat:- seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; seminatur in contumelia, sur git in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute ; seminatur corpus animale, surgit, corpus spiritale; et uos contra reclamatis camem hominis non posse resurgere et eam tenebrarum principem habere auctorem, cum eandem apostolus membra Christi et templum spiritus sancti esse dicat. nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? quod non utique secundum infirmitatem praesentis corruptionis, quae de peccati originalis poena descendit, sed secundum adoptionem futurae resurrectionis dicit, sicut et alibi ait: et ipsi in nobis ingemiscimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri. alibi etiam eandem carnem ecclesiae conparauit, cum de coniugio loqueretur, dicens: nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam sicut. Christus ecclesiam. quod ergo alio loco dicit: caro coijcu-. piscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem em, non caniem damnat, ut eam tamquam inimicam existimemus, sed admonet potius, ut subiugemus nobis eam, ut ad bona opera concipienda et parienda uelut coniux spiritui seruiat: quod dicit non posse fieri nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim natura carnis, sed poena eius nobis reluctatur, quia peccato meruimus esse mortales. nam iterum dicit: corpus uestrum templum est in nobis spiritus sancti. et tamen cum ipsa caro propter praesentem infirmitatem foenum appelletur, [*](8 J Cor. 15, 42 sqq. 14 I Cor. 6, 15 18 Rom. 8, 23 21 Ephes. 5, 29 23 Galat. 5, 17 30 I Cor. 6, 19 32 Es. 40, 0 ) [*]( I 1 talę F tale V 8 a oni. FP 4 ct esse P auctoritate V 7 i illad (i in ras.) F quodj quo Y post P resnrrectione* (s er.) V b corruptionS V 9 resurget P incorraptione V surget P 10 surget (bis) P 13 habere auctorem] abere principem hac tor5 P 15 inquid V quod] qnc P 17 originali P 18 et om. P 19 iniemeschnus P gdobtionem V expectantes expectantes red5 cionis P 20 eundem P eelesia F1 22 hodio VP fouit VFl 23 eclesiam F 25 dampnat V iJúmicaV 26 ut] uh V ut ad | ad V concupienda VP 27 seruat P 28 posaet P 29 reluiatur V 30 peccatum V 32 cum ipsa om. V appellatur P )