De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Nam quale est etiam illud, quod resurrectionem carnis negatis? Paulus apostolus clamat:- seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; seminatur in contumelia, sur git in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute ; seminatur corpus animale, surgit, corpus spiritale; et uos contra reclamatis camem hominis non posse resurgere et eam tenebrarum principem habere auctorem, cum eandem apostolus membra Christi et templum spiritus sancti esse dicat. nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? quod non utique secundum infirmitatem praesentis corruptionis, quae de peccati originalis poena descendit, sed secundum adoptionem futurae resurrectionis dicit, sicut et alibi ait: et ipsi in nobis ingemiscimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri. alibi etiam eandem carnem ecclesiae conparauit, cum de coniugio loqueretur, dicens: nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam sicut. Christus ecclesiam. quod ergo alio loco dicit: caro coijcu-. piscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem em, non caniem damnat, ut eam tamquam inimicam existimemus, sed admonet potius, ut subiugemus nobis eam, ut ad bona opera concipienda et parienda uelut coniux spiritui seruiat: quod dicit non posse fieri nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim natura carnis, sed poena eius nobis reluctatur, quia peccato meruimus esse mortales. nam iterum dicit: corpus uestrum templum est in nobis spiritus sancti. et tamen cum ipsa caro propter praesentem infirmitatem foenum appelletur, [*](8 J Cor. 15, 42 sqq. 14 I Cor. 6, 15 18 Rom. 8, 23 21 Ephes. 5, 29 23 Galat. 5, 17 30 I Cor. 6, 19 32 Es. 40, 0 ) [*]( I 1 talę F tale V 8 a oni. FP 4 ct esse P auctoritate V 7 i illad (i in ras.) F quodj quo Y post P resnrrectione* (s er.) V b corruptionS V 9 resurget P incorraptione V surget P 10 surget (bis) P 13 habere auctorem] abere principem hac tor5 P 15 inquid V quod] qnc P 17 originali P 18 et om. P 19 iniemeschnus P gdobtionem V expectantes expectantes red5 cionis P 20 eundem P eelesia F1 22 hodio VP fouit VFl 23 eclesiam F 25 dampnat V iJúmicaV 26 ut] uh V ut ad | ad V concupienda VP 27 seruat P 28 posaet P 29 reluiatur V 30 peccatum V 32 cum ipsa om. V appellatur P )

971
creditis Iohannem de foeno auram fecisse et non creditis deum omnipotentem de corpore animali spiritale corpus facere posse. nam propter ipsam conmutationem carnis, quae futura est, quoniam de ista carne caeleste corpus deus facturus est, quando erimus aequales angelis dei, propterea uerissime dicit idem apostolus. caro et sanguis regnum dei non possidebunt.